장음표시 사용
51쪽
neseth absque dissicultate peregerunt. Neque enim adm
dum laboriosa erant. Te vero narrauerunt permoleste ferre, quod a publicis ciuitatis occupationibus liberari non valeas. Quod igitur dulcissimum vitae genus sit agere sua,praesertim si quis talia elegerit facienda, qualia tu,omnibus ferme est manifestum. Sed illud quoque te considerare oportet: nullum nostrum sibi soli natum esse:sed ortus nostri partem sibi patriam vendicare: partem parentes: partem amicos . Multa insuper pro temporum diuersitate nobis accidere et quibus viri nostra occupata est. Vocante igitur te patria ipsa ad Rempublicam gubernandam, absurdum tam sin esset non parere et praesertim cum simul accidat, ut aditus prauis hominibus relinquatur, qui nulla ipsius quod optimum est ratione proficiscuntur ad publica. De his ergo iam satis. Echecratis autem curam habemus in praesentia
habebimusq; in posterum: & tui gratia,& patris eius Phrynionis, dc propter ipsum adolescentem. PLATO Aristodoro,bene ager Epistola Io.AVdio te ante alios & nunc familiarem esse Dionis
de per omne tempus sapientiam morum ad philota phiam spectantium in primis exercuisse. Nam firmitatem, fidem,synceritatem,veram esse philosophiam existimo. Alias vero & ad alia declinantes scientias de facultates siquis ornameta dixerit, recte, ut arbitror,appellabit.Se Ivale iam:& in praesentibus his perseuera moribus. PLATO Laodamanti, bene agere. Epistola II.
Scripsimus etiam prius ad te,referre multum ad ea quae
dicis omnia , ut Athenas ipse proficiscaris. Quoniam vero ais te venire non posse, secundo id loco foret, si vel ego, vel Socrates,ut per tuas literas significasti stuc nos conseire possemus. Verum Socrates quidem hoc tempore
morbo stranguriae impeditur. Mihi vero istaec proficiscenti.
52쪽
dedecussoret: si illa quorum gratia me vocas, nequaquam perficerentur. Quae quidem perfici posse haud admodum
ero . Si quis autem ea omnia referre aggrediatur quorum de causa ita dissidam,prolixa opus erit epistola. Praeterea per aetatem non satis corpore valeo ad iter conficiendum, periculaque mari terraque obeunda, qualia iter solet obiicere:
praesertim vero per id tempus omnia iter agentibus plena periculis sunt. Consulere tamen tibi colonisque possum, quod nune me referente, inquit Haesiodus, putare quidem fallax quiddam esse: dissicile vero intelligere.Nam si putant aliqui legum quarumlibet positione ciuitatem bene quandoque constitui posse, nisi sit aliquis cum auctoritate praesidens ciuitati, quotidianae omnium vitae moderator, adeo ut sit temperata de fortis tam in seruis quam in liberis, non recte putant. Proinde si sint iam apud vos viri hac potestate digni, id fieret. Sinautem ad disciplinam opus sit aliquo rneque qui doceat, neque qui doceantur , ut opinor, apud vos sunt: reliquum est, deos precari. Nam fere quae ante hoc tempus fuerunt ciuitates, sic ab initio constitutae sunt: ac postea bene excultae pro opportunitate magnarum rerum tum bello,tum pace, quando in huiusmodi temporibus vir clarus S probus magnam adeptus fuerit potestatent . Prius autem ipsa promptissime curare oportet, atque nece se est: considerare tamen ea qualia dicor neque temere aggredi quasi leuiter peragantur: cogitare vero quid commode fieri possit. vale felix.νx Aro Architae Tarentino,bene agere. Epistola I 2.3 Irum est quanta cum voluptate commentaria abstemissa accepimus, eorumque aucteris ingenio delectati sumus. Visus quidem nobis est vir ipse dignus maioribus illis iam olim suis .Ferunt virorum decem milia fuisse: qui ex omni Troianorum, qui sub Laomedonis secessere, numero, ut sabula tradit, praestantissimi tae-
53쪽
runt.Commentaria ver quae tu per literas a me petis, non dum absoluta sunt. Qualiacunque tamen sunt,ad te misi. iDe custodi a vero idem sentimus ambo. Qua- iii propter nihil cohortatione o- ipus esse videtur. PLATONIS EPISTOLA Ruri FINIS.
