- 아카이브

Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

611쪽

DE STI LOGIS . DEMON. rog

syllogismotum pertinetium ad quantitatem di scretam,qua considerat Arithmeticus, Sed punctus non est idem cum unitate . quae est principium numeri quantitatiui, quoniam ipunctus lupra indivisibilitatem addit positionem in continuo , unitas autem abstrahit a positione, & dicit solum eas iindiuisibile in genere quantitatis, ut tibi declarabitur in decimo Metaphysicae, ergo non sunt eadam principia omninuerorum syllogismorum. Secundo sic, Principia coia, ut de quolibet est uera affirmatio, uel negatio, & non contingit idem simul esse,& non esse,non sunt sufficientia ad omnem conclusionem demonstrandam, quia non ingreduin rur demonstratione sormaliter, sed uirtualiter, ut declaratum est supra, rgo ultra principia cola requiruntur principia propria. Sed diuersa ruinscietiarum sunt principia propria diueris,diximus enim supra , quod una scientia distinguitur ab alia propter distinetionem propriorum principiorum. Ergo non omnium syllogismorum uerorum sunt eadem principia . Tertio sic, Coclusiones uerae distinguuntur in ueras continge ces: ut, coruus est niger,& in ueras necessariarum , ut tria pulus habet tres aequales duobus rectis. Sed contingentes

sylloginantur per principia contingeria, & necessariae per

necessaria , aliter non proportionarentur ad inuicem, ergo non omnium uerorum syllogismorum sunt eadem principia. Constat enim non esse idem contingens, & ne celsariti, eum sint opposita. Quarta conclusio, scilicet quod non omnium scientiarum sint eadem principia, probatur ab Aristo. per rationes proprias,& primo sic. Quaeritur si principia Geometriae sunt principia Dialecticae, & si principia Dialecticae

sunt principia Medicinae, uel non, Si non, ergo non omniuscientiarum sunt eadem principia: li sic, ergo conci usiones Geometriae,& Medicinae, & Dialecticae sunt eadem, quod constat esse salsum, probatur consequentia. Quaecunque sunt eadem in tertio, sunt eadem inter se, sicut quae sunt aequalia uni tertio, sunt aequalia inter se . Sed secundum te, omnes conclusiones Geometriae,& Medicinae,& Dialecticae unt eaedem in principiis, ergo sunt eaedem inter se

612쪽

TRACTATUS UNDECIMUS

Secundo sic, Non quaelibet coclusio ex quolibet principio indisterenter demo stratur, sed determinata ex determinato, puta haee coclusio,Ho est ri libitis,ex hoc,quia est ronalis,& haec Luna eclypsatur, ex hoc, quia iterponitur diametraliter terra inter sole,& luna; Ergo costat. I no olum

sciaru sunt ea de principia. Et aduet te, quod hic semper in te dimus de principia propriis. Na quo ad prima principia,

oes scientiae conueniun i, quonia tandantur in illis, sed quia ingrediuntur formaliter demonst rationem, non sufficiunt ad demonstrandu oes conclusiones. Tertio sic, Diuersorii generui scibiliu diueriae sunt sciae, ut quonia quantu continuu differt gne a quato discreto , ideo differt Geometria ab Arithmetica, ergo non olum sciarum sunt eade princi pia propria. Probatur cosequetia. Nam quia magnitudo dissert a numero, ideo Geometria habet alia principia, quibus demonstrat suas coclusiones, quam habeat Arithmeticus.

Principia quidem Geometrae sunt ista, A puncto ad puncta

linea ducere contingit. Conim uu est diuisibile in infinitu. Omnis tota magnitudo est maior sua parte, & c, Principia uero Arithmetici sui ista, Numerus est multitudo ordinata

ex unitatibus; Partes numerus non copulantur ad unum term illum communem. Numeri procedunt in infinitum in

ascensu, sed non in descensu, &c. Constat igitur tibi quod non omnium scientiarum sunt eadem principia propria. Quantum ad quintu principale, inuestigandum est,quo differt scientia,quae est effectus demonstrationis, ab aliis habitibus intellectus , quales sunt opinio,& habitus primoruprincipiorum, qui dicitur antonomastice intellemis, & ars Sc.& hic quatuor agenda sunt. Primo, declaradum est quo S in quo sensu scientia differt ab opinione,& scitum ab opinato. Pro cuius notitia aduerte. quod opinio pol sumi tribus modis. Primo coiter, & sic est habitus cognoscitiuus

cum assensu, & hoc modo se habet ad scientiam est fidem,& opinione proprie dictam; ut genus ad species suas. Nam scia,& fides, & opinio proprie dicta , conuueniunt in hoc, quod est esse habitu cognoscitiuu cum assensu, licet distinguantur propriis differentiis, ut tibi manifestabitur. Secundo sumitur Proprie,& sic eli apprehensio unius Partis conmt tra-

613쪽

DE SYLLOGIS. DEMON. xyst

tradictionis cum formidine alterius partis, stimendo ne altera pars sit uera . In quo sensu opinamur hoc anno futuram abundantiam, cum timore tamen opposti. Tertio sumitur stricte.& ut sic est apprehensio ueri contingentis inquatum contingens est,& per medium contingens, & generatur in

nobis,non per demonstrationem , sed per syllogismum topicum. Hac distinctione praeposita aduerte, qu od ad mentem Aristotelis in primo Posteriorum scientia differt ab opinione,& scibile ab opinabili,non primo sed secundo, & tertio

modo. De primo quidem constat,quoniam diximus quod se habet ut genus ad speciem, genus autem non distinguitur contra speciem, quoniam continet eam,& praedicatur de illa essentialiter. Quod autem in secundo & tertio sensu dira serat sicut oppositum ab opposito, probatur sic, Scientia est de uniuersali& necessario ,& acquiritur per medium uniuersale & necessarium: opinio aute est dc particulari & contingenti , & acquiritur per medium particulare & contingens,ergo constat quod scientia differt ab opinione, Consequentia patet, quoniam conditiones earum sunt opposiestae, ergo disserunt. Antecedens autem declaratum est ex si perioribus . Dictum est enim , scientiam causari ex demonstratione. De terminatum est autem demonstrationem esse

de conclusione uniuersali & necessaria, & ex praemissis uniuersalibus & necessariis. Opinio uero est causata per syllogismum probabilem,cuius conclusio & praemissae sunt cones tingentes: ut declarabitur tibi in tracta.de locis. Constat ergo differentia inter scientiam & opinionem, ut arguatur sic,

Sicut se habet demonstratio ad syllogismum topicum, sic scientia ad opinione, quia sic demonstratio est causa scietiae, sic syllogismus topicus est causa opionis. Sed demonstratio distinguitur a syllogismo topico, ergo & scietia ab opione. Sed declarandum est quo & in quo sensu intendit Aristo.

scientiam differre ab intellectu. Pro cuius notitia aduerte, quod apud Aristotelem intellectus sumitur quatuor modis Primo, pro potentia intellectiva,quam in . s. de anima distinguit in intellectum possibilem & agentem. Secudo, pro conceptu formato de rc intellecta. Tertio, pro phantasia siue cogitativa, quam in tertio de anima , uocat intellectum passi-

614쪽

TRACTATUS UNDECIMUS

uum. Quarto, pro habitu primorum principiorum, de quo pertractat in sexto Ethicorum. Licet aut scientia, ut est habitus per demonii rationem acquisiturum, differat realiter ab omnibus his quatuor modis, quibus dicitur intellectus,tamen intentio Aristo. in T. Posteriorum est. manifestare quo differt ab intellectu sumpto quarto modo. manifestatur aut e triplici ratione' Primo sic, intellectus quarto modo sumptus, cum sit habitus primorum principioru in quibus fundantur omnes scientiae, ut patet in A. Metaphysicae, est principium scientiae. Sed scientia non est principium scientiar, quia nihil est principium sui ipsius, aliter idem eii et prius,& posterius: ergo scientia no est intellectus quarto modo. Secundo sic, intellectus quarto modo est circa indem Gstrabilia, quoniam cognitio primoru principiorum non acquiritur per demonstrationem, sed solo lumine intellectus agentis. Vnde se habent, ut ianua in dumo, in qua non erratur, quoniam omnibus patet. Sed scientia est circa demo rabilia, clim fit habitus conclusionis demo strat,ergo scientia non est intellectus. Tertio sic, Intellectus est de propositionibus immedia- itis, id est, quae per nullum medium notius probari possunt. Sed scientia est de propositionibus mediatis. Est enim de conclusionibus demonstrabilibus ex ueris, & notioribus, ut docuimus supra, ergo scientia non est intellectus quarto modo sumptus. Constat ergo tibi quomodo differt scientia ab opinione,& ab intellectu . Tertio declarandum est,quo modo scientia opinio,& intellectus conueniunt,& disconueniunt. I ii igitur aduerte , quod ista tria conueniunt in hoc, quod sunt circa uerum, sed differenter. Nam scientia,& intellectus sunt semper circa uerum. Opinio autem est circa uerum non infallibiliter, sed non repugnanter. Licet enim contingat iPsam esse falsam,tamen non repugnat ipsam esse ueram. Unde opinio, ut opinio, abstrahit a ueritate,& a falsitate, Item disserunt, quia scientia , & intellestus sunt circa necessaria, Opinio autem circa contingentia, quae possunt aliter se habere . Deinde in scientia sit resolutio usque ad immediata necessaria , in opinione autem usque lad.iinmediata solum

probabilia,

615쪽

probabilia, quae uera uidentur aut omnibus, aut pluribus, notamen sunt necessaria, pollunt enim esse falsa, ut quod on nis mater diligat filium suum, I nuentae sunt enim matres occidentes filios, ut Medea . Quod aut opinio sit circa cotingentia, declarat Arist. Primo ex eo quod primo aspectu apparet, & est in promptu. Nam habitus & obiectum proportionantur, sed opinio quae est habitus, dicit quid incertu & dubium, ergo & circa incerta& dubia, haec aut sunt contingentia possibilia aliter se habere,ergo opinio est circa imoi contingentia. Secundo, qtila nullus reputat se opinari, sed firmiter scire, vado de aliquo obiecto existimat, quod non potest aliter esse, nec aliter se habere, ergo manifestum est opinionem proprie dictam esse

circa contingentia, scientiam uero circa necellaria.

Quarto, declarandum est si de eadem re, uel de eode obiecto puta de aeternitate mundi, potest haberi sci entia & opinio. Tu igitur aduerte, quod Aristo. in primo Polle, per quatuor conclusiones resoluit propositum.

Prima est , Scientia & opinio non possunt esse de eodeni obiecto simpliciter. Probatur sic, Sicut se habet opinio, utra est opinio falsa, sic scientia& opinio ex conuenienti simili tudine, Sed de eodem obiecto simpliciter non potest simul haberi opinio uera & opinio salsa,ergo neque scientia & opinio. Maior patet,quonia sicut opinio uera & salsa opponuntii disic scientia & opinio, est enim scientia cognitio certa, opinio autem est cognitio dubia & incerta, ut docuimus supra, Minor autem sic probatur. Sicut Ii significatum propo- si tionis uerae esset significatum propositionis falsae, propositio uera esset propolitio salsa, ita si de eo te obiecto simpliciter,id est , ut stat sub una consideratione & una ratione soris mali, esset opinio uera & falsa, opinio uere esset opinio salsa, quod est impossibile, quonia implicat co tradictionem ; ergo de eode obiecto simpliciter non potest haberi simul opinio uera,& opinio falsa,ex cosequenti de eo de non potest haberi simul scietia & opinio. Praeterea, declarabitur tibi in a. de aia, quod habitus & actus diuersaru ronum, accipiunt distinctione a distinctis obiectis formalibus.Cu igitur scia & opinio , scire & opinari sint habitus de actus diuersaru rationia,

616쪽

TRACTAT Us UNDECIMvS

non stat distinctio inter eas, si de eode obiecto simpliciter. i. secundum eandem ronem formalem posset haberi scietia re opinio .Propterea dicit Aristo. in primo Posteriorum, quod eiusdem opinio & scientia non omnino est. Secunda est, scientia & opinio possunt esse de eode obiecto quod amodo . . materialiter & non sormaliter sumpto. Sumitur aut materialiter,quando consideratur ut res, puta di meter ut diameter, Sumitur uero format i ter, quando coiideratur ut stat sub tali uel tali praedicato,& haec distinctio coincidit cum illa, qua dicitur quod obiectu scietiar & opinionis

potest sumi in coplexe,& hoc est sumere materialiter, puta homo,linea triangulus. Et potest sumi complexe, & hoc est sumere formaliter, puta Diameter,ut commensurabilis: homo ut corruptibilis: mundus ut perpetuus.

Stante hac declaratione probatur sic conclusio, De eodeobiecto materialiter sumpto,habetur uera, ct falsa opinio,ergo de eodem pol haberi scientia & opinio. Patet consequentia ex similitudin e , qua de Narauimus in conclusione praecedenti. Antecedens aut probatur. Na de diametro potest quis opinari,quod est in comensurabilis costae,& hic est uera opinio,quia se est, ut opinatur,& de diametro potest alius opinari, quod est comensurabilis costae, & haec est falsa opinio, quia aliter est quam opinatur, ergo de eodem est uera & falsa opinio,quia de diametro, dumodo non consideretur sub eo de praedicato, sed sub diuersis coplexis,quorum unum est hoc, Diameter est comen surabilis. alterum est hoc, Di ameter est in comensurabilis. Eodem modo dicendu est, quod de eodem materialiter sumpto secundum diuersam ratione potest haberi scientia & opinio . Nam si quis existimet holem ita esse aiat rationale, quod no potest aliter esse, babet scientiam huius coplexi,homo est animal rationale. Si aute alius existimet hominem ita esse animal rationale, quod potest aliter esse habet opinionem de eodem coplexo. Constat aute,

quod existimare non posset aliter esse,& existimare posse aliter esse, sunt distinctae & oppositae tones formales. Patet igitur, quomodo de eodem obiecto sumpto in coplexe . potest esse scietia & opinio per respectum ad diuersa praedicata. Et

si sumatur complex etia respectu eiusdem praedicati, sed secundum

617쪽

DE SYL LOGIS. DEMON. gor

cundum diuersana rationem formalem. Et in utroque sensu uerum est dicere, quod de eodem obiecto materialiter & notarinaliter sumpto potest esse scientia & opinio. Tertia conclusio est, impossibile est eundem holam puta Sortem pro eodem tepore habere scientiam & opinione de eodem obiecto formaliter sumpto. i. secundum idem praedicatum,& secundit eandem ratione. Probatur, Si Sortes scietriagulum habere tres aequales duobus rectis, tenet pro certo no posse aliter esse,& si pro eodem tepore opinatur ide, non tenet pro certo sic esse, quia non stat opinio cum totali certitudine, cu sit contra diffinitione opinionis proprie sunt pire,ergo in eo de intellectu stant simul contradictoria de eadem conclusione. si omnimoda certitudo,& non omnimoda certitudo,hoc aut est cotra principium primu, quod est hoc, impossibile est idem simul esse,& no est e,ergo concluso uera. Dixi pro eodem tempore, quonia pro diuerso tempore,

id non in conuenit. Possibile eit. n. quod Sortes addisces opinetur triangulum habere tres, non ratione ductus, sed quia assentit Euclydi sic dicenti, Quando aut Geometriam iam didicit, ita quod sciat demonstrare triangulum habere tres aequales duobus rectis, tunc de eadem conelusione habebit scientiam, de qua prius habebat solum opinionem. Quarta conclusio est, possibile est distinctos homines puta Sortem,& Platonem,' eodem obiecto respectu eiusdem I raedicari, puta de hoc cori exo,Triangulus habet tres aequa es duobus rectis, pro eodem tepore habere scientiam,& opinionem. Probatur, Stat quod Sortes habeat de illa conclusione rationes necessarias, utpote iam tactus Geometra scit eam demonstrare. Stat quod pro eodem tempore Plato incipiat addiscere Geometriam,&existitnet eandem conclusionem este ueram. Non quia sciat eam demonstrare, sed quia audiat eam esse famosam apud G cometras: ergo de eadem cones usione pro eodem tempore Sortes habet scientiam, de Plato opinionem. Constat igitur tibi, quomodo de eodem

obiecto habetur scientia & opinio,& quomodo non, Haec igitur dicta sint de distinctione scientiae ab opinione, intellectu . De distinctione autem habituu intellectualium completa, quo .s distinguantur in rationem.i. opinio S

618쪽

TRACTATUS UNDECIMus

scientiam,& intellectu iri,& arte ira,& prudentiam , &pientiam Ari si oteles pertransit, dicens, quod haec quidem scilicet scientia, intellecturum, opinio,& sapientia sunt Physicae conliderationi. Spectant enim ad Librum de Anima, ubi a itur de intellectu . Illa uero, scilicet ars,& prudentia spectant ad Ethicam. Unde Aristoteles in libro sexto Ethicorum pertractat de eis diffuse, & non de his omnibus consideratione fecimus resolutam in epitomatibus nostris super Ethicam, in libro sexto, ut uidere noteris. Vbi peregimus de partibus prudentiae,& quoniam solertia spectat ad prudentiam, sicut& eustochia, te qua Aristoteles uix uerbum fecit in s. Ethi. ideo ne ignota cibi remaneat, diffinit eam in fine primi libri Posteriorum,& declarat multiplici exemplo Dissinit autem sic, Solertia eli lubtilitas quaedam in non Prospecto tempore me dij. Et intendit, quod solertia est uirtus inuentitia me- dij ad conclusionem in tepore in perceptibili, id est statim. Vnde in sexto Ethicorum diffiniuimus eam, quod est idoneitas cito inueniendi medium, & secundum Aristotelem, ille est maxime solers, qui cito cognoscit causas medias, & scit expedite reducere in ultimas. Quod declarat Aristoteles triplici exemplo. Primum est hoc, si quis uidet Lunam splendere semper uersus Solem,llatim intelligit quod hoc est, quia recipit lumen a Sole, hic dicitur tolers solertia speculatilia. Secundum est hoc, si quis uidet pauperem, & diuitem litigantes simul,& statim intellieit quod hoc est, quia diues pauperi pecuniam accommodauit, dicitur solers practicae. Tertium est, si quis uidet duos ante inimicos,& nunc factos ami atim intelligit, quod hoc est,quia talis, uel talis P

cificauit eos, uel quia concorditer conuenerunt, ut persequantur,& confundant alium, dicitur solers practicae. Constat igitur tibi, quid solertia sit, de solers. . eaduerte, quod sicut est duplex iustitia, & temperantia, scilicet naturalis,& acquisita. Naturalis quidem est, qua quis a natiuitate inclinatur ad opera iusta , & temperate uiuendum: acquisita autem est, qua quis ex frequentitatis actii &λ ngo exercitio efficitur iustus,& temperatus, sic duplex est solertia. scilicet naturalis, & acquisita. Naturalis

quidem est ingemj subtilitas innata , sequens animam intellecti uam

619쪽

DE SYLLOGIS. DEMON. pot

lectivam dum corpori infunditur, qua idoneus est homo ad subito inueniendum medium pro aliqua conclusione deducenda tam practica, quam speculativa, & hic dicitur natur liter promptus ad speculandum, ii et prudenter negotiadum, cui opponitur tardus,& hebes ingenio ex sui genitura. Acquisita autem est promptitudo ingenii causata longo exercitio practico uel speculativo ad inueniendum cito media Opportuna, pro ut occurrit . Hanc solertiam habet ueterani milites,& experti Medici,& exercitati gubernatores reipuis Haec de praesenti cap. dicta sint.

De medio demonstrationis oti Atriae. C A P. x t I ris

I N hoc cap. inuestigandum est de medio demonstrationis potissimae, & hic complebimus considerationem nostra pro novitiis de syllogismo demonstrativo, re Iinquentes dira siciliora lectitrat libri Posteriorum pro adultis.Tu igitur aduerte, quod in doctrina Aristotelis unum clarum eli, scilicet diffinitionem esse medium . Nam quia demonstratur passio

de subiecto, ut risibile de homine, & demonstratio potissima est per causam,illud erit medium, quod est causa concludendi passionem inesse subiecto. Hoc autem est diffinitio,H am quia homo est animal rationale,ideo est risibilis. Utruautem hoc medium sit diffinitio subiecti tantum, uel passionis tantum, uel aggregatum ex utraque, uel utraq; quodam ordine, non uidetur clarum apud Arist. & ideo hinc proce se serunt uariae expositorum sententiae, inter quos est Lynco-niensis,& Egidius,& b Tho. quorum sententias hic recitabimus, sed determinabimus secundum mentem b. Thm

Lynconiensis tenuit medium in demonstratione potissima esse diis nitionem subiecti,& non passionis, quod uidem tur esse de mente Aristotelis in prologo primi de anima, ubi inquit, quod ipsum quod quid est,prinei pium est omnis demonstrationis, & quod diffinitiones per quas non apparet causa accidentium .s propriorum subiecti sunt Dialecticae,& uanar. & in quarto Physicorum dicit Aristoteles, quod tunc pulcherrime unumquodque diffinitum est, cum ex illa diffinitione apparet causa accidentiu in subiecto. Intedit ergo Aristo. m diffinitio subiecti dicat causam, propter quam tale accidens proprium conuenit tali subiecto, puta risibile homi-

620쪽

, TRACTATUS UNDECIMus

homini, habere tres triangulos . Sed illud propter quod inest proprium sit biecto, est medium in demonstratione,ergo diffinitio subiecti est huiusmodi mediii. Et confirmatur. quia dicit Arist.in ij. Poster. quod mediu in dena onstratione dicit,quid ,qpid,& propter quid, & hoe copetit diffinitioni subiecti. Ni eade diffinitio dicit quid respectu subiecti. Si n. interrogatur quid est homo, respondetur quod est animal rationale, si aute quaeritur propter q uid homo est risibilis, respondetur quia est rationalis, & ut sic dicit,propter quid

respectu pastionis. Haec fuit sententia Lynconiensis, quae , ut uera defendetur infra, pro quanto tenet diffinitionem subiecti ellie medium in demonstratione potissima. Pro quanto autem excludit diffinitionem passionis no sustinebitum quonia id repugnat doctrinae Arist, ut tibi declarabitur praecipue in doctrinis Mathematicis. A gidius aut in ii. Poster. tenet absolute cotra Lynconie-sem,pones hac coclusione, Diffinitio pastionis,& no subiecti est mediii in demo stratione potissima, quam sic probat.

Scietiae mathematicae sunt in primo gradu certitudinis secundu Comentatore in ij. Mathematicae, sed illae no demostrant conclusiones suas per diffinitione subiecti, sed pastionis, Ergo no diffinitio subiecti, sed passionis est mediii in de

mos ratione potissima, Minor probatur. N a Geometra probas triaeulum habere tres aequales duobus rectis, non assumit diffinitione subiecti, sed praedicati sic demonstrans; Omnis figura habens angulii extrinsecu aequale duobus intrinsecis sibi opposiris,habet tres aequales duobus rectis, sed triangulus est talis figura,ergo &c. Ergo constat,quod apud Mathematicii diffinitio passionis est mediii in demons ratione potissima. Sed aduerte, quod Arist.in ij. Posterioru non solum in Mathematicis. sed etia in Phusicis manifestat pastione demonstrari de subie to per diffinitione pamsonis,&no subiecti Dicit. n. quod si quaeratur propter quid Luna eclypsatur,respondetur quod propter interpositione terrae inter Sole,& Luna, haec autem est diffinitio eclypsis, quae est passio i Luna. Ite si quaeratur propter quid inter uoce acuta,& graue inuenitur coso natia; respodetur qa inter

eas dat ir proportio numeralisthaec aut est diffinitio coso-

nantiae.

SEARCH

MENU NAVIGATION