Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

601쪽

TRACTATUS UNDECIMUS

affirmativa fit sine aliqua propone negativa, ut patet in Barbara & Darii, ergo constat demon. affirmativa non de Pendere a negativa, sed bene eco uerso. Ex his ergo r6nibus patet demon. affirmativa esse potiorem negativa.

Quantum ad tertium inuestigandum es , si demonstratio offensua est nobilior ducente ad impossibile, uel econuerso. Hic igitur duo agenda sunt. Primo , declarandum est quomodo differant, & quomodo fiant. Secundo determinabitur proposit uni, Pro euidentia primi aduerte quod secundum Aristo. in primo Posteriorum. Demonstratio O llensiua, & ducens ad impossibile,disterunt in quatuor Primo, differunt in hoe, quod per ostentiva concluditur conclusio manifeste ii ra & nece si iria,sive sit demonstratio ostensilia affirma. siue nega. Per ducentem ad impossibile,concluditur conclusio naanifeste salsa & impossibilis. Exemplum de ostensilia affirmativa, omne leniitiuum est animal, omnis homo est sensitiuus,ergo omnis homo est animal. Exemplude negativa. N ullum rationale eli asinus, omnis homo est rationalis, ergo nullus homo est asinus. Exemplum deducente ad impossibile, Pono quod tu neges istam, Animal rudibile non est homo, & concedas suam contradictoriam, scilicet omne animal rudibile est homo, tunc arguitur sic, omne animal rudibile est homo, omnis asinus est animal rudibile,ergo omnis asinus est homo. Patet, quod

haec conclusio est falsa & impossibilis. Constat ergo quod demonstratio ducens ad impossibile concludit conclusionem naanifeste salsam,& i possibilem. Secundo differunt tu hoc, quod in ostensiva praemissa

sunt notiores, quoad veritatem ipsa conclusione. Nam ueri ras conclusionis pendet ex ueritate praemissarum, sed

propter quod unumquodque,& illud magis. In ducente uero ad impossibile, oportet conclusionem magis conitare esse falsam & impossibilem, quam aliqua praeimssarum. Verbi gratia, notius est hanc conclusionem esse falsam &i possibilem, omnis asinus est homo, quam istam, omne animal rudibile est homo.Tertio disserunt in hoc quod in ostensua est processus

602쪽

secudum naturam, scilicet ex prioribus. & notioribus , ad ueritatem Nam ut declarabitur tibi in primo Physicorum, innata est nobis uia procedendi a notioribus,&c. Inducente autem ad impossibile, est proces us contra naturam,quia non ex magis notis quo ad ueritatem, sed quoad falsitatem. Nam ex conclusione manifeste salsa, retorquemus argumentum ad declarandum salsitatem alicuius praemissae ut tibi declarabimus infra. Quarto disserunt in hoc,quod ostensiva completur unica argumentatione facta in modo, & in figura, ea autem quae est ducens ad impossibile, non completur nisi pluribus saetis arguntentationibus,quod tibi manifestabatur declarando quomodo utraque fiat. Tu igitur adii erte,quod oste suasit solum ex tribus terminis ordinatis in modo & in figura,ex quibus formantur duae praeinissae concludentes affirmativam iteram,& necessariam siue negatiuam. Exemplum de affirmativa, Omne rationale est risibile, Omnis homo est rationalis, Ergo omnis homo est risibilis . Exemplum de negativa, Nullum animal est lapis, Omnis homo est animal ,ergo nullux homo est lapis . Utraque est ostensiua, quoniam utraq; completur unico discursu Ducens autem ad impossibile non completur nisi qua-truplici discursu, per quem manifestatur,& inquiritur ueritas alicuius prius negati. Prima argumentatio est syllogismus concludens manifestum impossibile, ut hic,Pono quod tu neges hanc, Aliquod animal non est homo, tunc sumo eius contradictoriam,quae est haec, Omne animal est homo,tunc arguo sic, omne animal est homo, sed asinus est animal, Ergo asinus est homo. Secunda argumentatio est haec consequentia, Haec conclusio est salsa, ergo aliqua praemissarii est salsa. Patet consequentia quoniam ex duabus praemissis ueris non potest concludi coinclusio salsa stante bono inodo arguendi, quoniam ex ueris non concluditur nisi uerum . Tertia argumentatio est haec consequentia. Sed in prima argumentatione minor non est falca, ergo maior quae fuit haec, omne animal est homo. Quarta argumentatio est consequentia,qua conchiditur

603쪽

TRACTATUS UNDECIM vs

dilut it Iud esse uerum, quod prius negatum fuerat. Verbi gratia, Illa maior est falsa, omne animal est homo, ergo haec est uera, Aliquod animal non est homo, quae est eius contradictoria, quae prius fuerat negata. Patet consequentia, quoniam lex contradieturiarum est haec, In omni materia si una est falsa, altera est uera,& e conuer, o. Quantum ad secundum, determinabimus propositum duplici conclutione, Prima est, Demonstratio ostensiva negativa dignior est demonstratione ducente ad impossibile. Probatur, procedit ex ueris & magis notis praemissis, quam lit ipsa conclusio,aliter non causaret in nobis scientiam de conesulioue. hoc autem est salsum, quoniam iste est finis demonstrationis,ea autem quae ducit ad impossi bile procedit ex falsitate conclusioni v magis nota, quam sit sal fitas alicuius praemissae, ut docuimus supra. Sed dignius est procedere ex maiori notitia praemissarum secundum ueritatem, quam ex maiori notitia conclusionis secundum falsitatem, ergo demon stratio ostensiva negativa est dignior ea quae ducit ad impossibile. Secunda est,demonstratio oste sua affirmativa dignior est ea, quae ducit ad linpos,ibile, probatur.(Demonstratio affirmativa oste sua dignior est negativa, ut probatum est supra quinque rationibus, ut negativa est dignior ducente ad impossibile per conclusionem praecedentem, ergo multo magis affirmativa ostensiva, est dignior ducente ad impossibile. Nam si est dignior digniore, longe amplius est dignior indigniore, qualis est illa,quae ducit ad impossibile. Constat igitur tibi quod demonstratio uniuersalis, est dignior quam particularis,& affirmativa quam negativa,& ostensiva quam ducens ad impossibile. Haec de praesenti capite dicta sint.

De comparatione scientiarum adinvicem. C A P. X I i.

IN hoc capite agendum est de' fine demonstrationis, quae est scientia per ipsam acquisita. Consequens enim fuit, ut postquam actum est de causa, ageremus de eis esse et v. Tu igitur aduerte, quod Aristoteles in primo Posteriorum de scientia, quinque pertra etat. Primo de certitudine,comparando scientiam ad scientiam, quae nam earum

604쪽

r, R SYLLOGIS. DEMON. ty

sit certior . Secundo, quae scientia lat una,&-non. Tertio de quibus potest esse scientia,& de quibus non. Quarto, de unitate,& pluralitate principioru scientiarum. Quinto, de disserentia, & distinctione scietice ab aliis habitibus intellectus,quales sunt, opinio,& intellectus & ars,&c. De quidus pertractatur in sexto Ethicorum. Quantum ad primum aduerte, quod ad mentem Aristotelis una scientia potest esse certior altera uno trium modorum .Primo, quia una de eadem conclusione dicit quid,& quia, altera autem tantum quia, & hoc modo scientia subalternans est certior subalternata . Puta de hac conclusione, uulnus circulare tardius sanatur, Geometra est certior quam chirurgicus. Nam chirurgicus scit,& experitur solum quia sic est, sed Geometra scit, quia sic est, &scit propter quid, scilicet quoniam circulus caret angulis, ideo in uulnere circulari partes tardius propinquant &clauduntur. Cuius oppositum contingit in uulnere triangillari, uel quadriangulari. secundo, quia una est de subiecto abstracto, altera est de subiecto applicato materiae stisbili,&hoc modo scientiae purae Mathematicae, quales sunt Arithmetica, & Geometria, certiores sunt scientissmediis, quales sunt Perspectiva,& Musica, & Astrologia. Nam Arithmetica est de numero simpliciter, & abstra-He, Musica autem est de numero applicato uoci, uel sono per consonantia. Geometria est de magnitudine visuali,&simpliciter, Perspectiva autem est de linea,& linea,Astrologia est de figura, & magnitudine coeli, & de numero motuum coelestium. Tertio, quia una est de subiecto simpliciori, uel de paucioribus , alia autem quia addit supra subiectum prioribus,& ut sic est de pluribus, & hoc modo Arithmetica est certior,& prior, quam Geometria . Nam unitas quae est primum consideratum ab Arithmetico,simplicior est quam punctum. Unitas enim est ras indiuisibile. Punctum autem super unitatem addit politionem, siue determinatum situm in continuo, ut tibi declarabitur in quarto Physicorum.

Constat igitur tibi, quod tribus modis una scientia est certior.& prior altera.

605쪽

TRACTATUS UNDECIMUS

Quantum ad secundum duo in uestiganda sunt. Primo, de habet scientia unitatem suam, secundo unde trahit distinctionem ab alia.. Quantum ad primum aduerte, quod ad mentem Aristotelis in primo Posteriorum illa scientia est una, quae habet unum subiectum, circa quod uersatur , ut physica est una

scientia,quia uersatur circa ens mobile,& Arithmetica est una scientia,quia uersatur circa numerit,ex opposito Geometria,& Arithmetica non sunt una, sed duae scietiae, quoiDam non uersantur circa unii, sed circa duo subiecta, quorum unum est magnitudo,& alterum numerus.

Sed aduerte ad hoc quod aliquid sit labiectum, in alidi

qua scientia,tria requiruntur, Primo quod sit uni vocum, uel saltem analogum, Unde si xst aequi uocum, non potest esse subiectum in scientia. Nam oportet subiectum considerari ita scientia, secundu unam rationem sormale,aequi-uocum autetu non dicit unam,sed plures rationes formartes, ut declarabimus tibi in ante praedicamentis,& ideo noest subiectum in aliqua scientia. Dixi uel saltem analogum,ut seruetur unitas Metaphysicae, cuius subiectum estens, quod est analogum substantiae,& accidenti, ut tibi declarabitur in quarto Metaphysicae, quod tamen dicit uni

rationem formalem, licet non aequaliter participatam a substantia, & accidente, sed prius conuenit substantiae,posterius autem accidenti. Est enim ens, cui debetur esse. Secundo oportet,quod habeat aliquas partes,uel essentiales

uel subiectiva. essentiales quidem sunt, ex quibus ipsum subiectum componitur, ut forma, & materia sunt partes e sentiales entis mobilis, ut tibi declarabitur in j Phy. Subiectivae autem sunt, in quas diuiditur subiectum scientiae, ut genus in species , sicut diuiditur ens mobile inens mobile ad ubi, & in ens mobile ad fornarum . Sed haec;ibi deci rabuntur in principio Philosophiae naturalis . 'Subiectum igitur scientiae debet habere partes essentiales aut

subiecti uas. Tertio oportet, quod habeat pastiones proprias demonstrabiles de subiecto. Hic est enim terminus scientiae ut, scilicet per demonstrationem notificentur

606쪽

DE SYLLOGIS. DEMON.

gulos aequales duobus rectis. Item ad uerre, quod non quaecunq; unitas subiecti dat unitatem scientiae, sed unitas formalis. Nam stat, quod ea dem res cadit sub consideratione distinctarum scietiarum secundum quod consideratur sub distinctis rationibus formalibus. Puta, homo consideratur a Logico,ut est species, a Physic ut est compositum ex materia & forma , a Medico, ut est corporis sanabilis & aegrotabilis. A Metaphylico ut est naturae intellectualis. Vnitas ergo scientiae trahitur ex imitate subiecti non materiali, sed formali. Vnde

sicut obiectum se habet ad potentia,sic subiectum ad scientiam. Potetia autem trahit unitatem ab unitate formali, Scnon materiali ipsius obiecti, sicut tibi declarabitur in secu-do de anima. eodem modo scientia dicitur una ex unitate

sormali,& non materiali sui subiecti. Conllat igitur tibi unde sui tur unitas scientiae. Quantum ad secundum declarandum est unde sumitur distinctio unius scientiae ab alia. Tu igitur aduerte, quod ad mentem Aristo t. in primo Post e. scientiae accipiunt dis inctionem ex principijs, ita, scilicet quod si habent diuersa principia,quibus probantur conclusiones suae, sunt distinctae scientiae. Pro cuius notitia aduerte, quod si sint di

stinctissimae naturae, ut elem tum,& coelum, homo & lampis,& tamen sub eadem ratione formali consideretur, quae ratio dicitur principium scientiae,ad eandem scientiam spectant puta uox humana,& sonus organi ad eandem scientiam Musicae spectant, quoniam considerantur ut proportionabiles in consonantiis. Si autem sit una res, quae possit secundum diuersam rationem considerari, non spectat ut

sic ad unam, sed ad distinctas sciemias. Nam diuersae rati nes formales sunt distincta principia, quibus diuersificantur scientiae. Verbi gratia, Quia terra ut rotunda per aliud principium consideratur a Physico, & per aliud ab Astronomo, ut tibi declarabitur in secundo Physicorum, ideo spectat ut sic ad distinctas scientias, & distinctae iunt reali ter Physica,& Astrologia. Hinc est, quod eadem concluso potest in diuersis scientiis demon lirari per diuersa media, quae sunt diuersa principia sormalia. Puta haec conclusio

607쪽

TRACTATUS UNDECIMUS

so,Tertia est rotu da , demo stratur a Physico per hoc principium, quoniam est grauis,& partes se comprimunt in cetro mudi, eadem demonstratur ab Astrologo per hoc principiu, quonia per ipsam circulariter eclypsatur luna; eclypsis enim lunae causatur ex interpositione terrae diametraliter inter solem,& lunam . Coni at igitur quomodo causatur ueritas scientiae ex unitate subiecti, & unitate principiorum. Distinctio autem causatur ex diuersitate prin

cipiorum .

Sed aduerte, quod ut inquit Aristoteles, duo requiruntur ad hoc, quod diuersa principia causent distinctionem unius scientiae ab alia. Primo,quod talia principia no fluat ex eisdem principijs prioribus in eode genere scibili. Hac de causa scientia de triangulo non distinguitura scientia de quadrato, quoniam licet per aliud principium probentur passiones trianguli. & per aliud passiones quadrati, tamen hii iusmodi principia derivantur ex eisdem principiis figurae, & ideo consideratio de figura tam in genere, quam in specie, spectat ad scientiam Geometriae. Secundo requiritur, quod principia unius rei,ut scibilis est, non deriuentur ex priucipiis alterius rei scibilis. Hac de causa scietia de ysochele non distinguitura scientia de triangulo, aescientia de homine apud Physicum non distinguitur a scietia de animali; & aduerte, quod hic intendimus de unitate,& distinctione generica in scienti js . De unitate autem,& distinctione tam generica, quam specifica pertractabitur in libro Sexto primae Philosophiae. Quantum ad tertium inuestigandum est, de quo sit scietia,& de quo non. Nam uanum suisset pertractare de unitate & distinctione scientiae, si de nullo posset haberi scientia. Hic igitur duo pertractanda sunt. Primo, de quo pomst esse scientia, secundo de quo non . antum ad primum aduerte,quod de omni eo potest haberi scietia,de quo potest esse demo stratio, quonia ipsa facit scire, ut docuimus supra. Demonstratio autem est de uniuersali,& ente per se & necessario, ut in cap. tertio declaratum tibi fuit, Ergo de his quae sunt entia per se universalia, & neces laria, ut sunt genera,& species rerum ma

608쪽

DE SYLLOGIS. DEMON. rys s

thematicali uin,& naturalium, potest haberi scientia. I uantum ad secundum, aduerte quod Aristoteles in primo Posteriorum duo excipit, de quibus non potest haberi scientia. Primum et , quod est a fortuna uel casu, ut de inuentione thesauri dum foditur lepulcrum, scientia haberi non potest. Secudum est singulare sensibile,quod per

sensum primo & directe cognoscitur. Et quidem quod de eo , quod eli a fortuna, uel a casu non possit haberi scientia, probatur sic, omnis scientia est de eo , quod est necessarium,& per se,& semper, uel frequenter. De hoc enim tantum habetur demoliratio, qtiae facit scire, ut diximus supra, in cap. iij. Sed quod est a foris tuna uel casu,neque est necessarium, sed contingens, neque est per se sed per accidens, neque est semper, neque ut in plura biis, sed raro,& in paucioribus,& haec omnia declarabuntur tibi in libro secundo Physicorum in capit. de sortuna,ergo de ente fortuito,& casuali non potest haberi scientia, ex consequenti ne demo ns ratio.

Quod autem de lingulari sensibili inquantum singulare sensibile es . non possit haberi scientia,probatur sic. Scietia non potest haberi per sensum, sed sensibilia singularia

cognoscuntur per sensum , ergo de eis non potest haberi scientia . Ma. probatur, quia scientia non potest haberi nisi per uirtutem animae apprehendentem uniuersale, & potentem habere conceptum uniuersalem . Sed sensus non potest apprehendere uniuersale , nec habere conceptum uniueisalem, ut tibi declarabitur in de anima , eo quod est potentia alligata organo corporali,& ideo non apprehendit, nisi cum conditionibus singularibus, quae sunt hic nunc a quibus abstrahit uniuersale. Quod enim semper , & ubique est, hoc uniuersale dicimus , ergo scientia non potest haberi per sensum. Quod autem sensibilia singularia cognoscantur per sensum, patet ex experientia . Neque enim visus videt colorem , ut color est. Hoc enim ad intellectum spectat, cuius o lectum est natura uniuersalis .

Videt autem hunc uel illum colorem, idem intellige de quolibet alio sentii. Constat igitur tibi quare de ente fortuito,

609쪽

- TR ACTATUS UNDECIMVS

tuito,& de singulari sensibit non datur scientia. Et aduerte,quod Aristoteles ex secunda conclusio, scilicet quod de singulari sensibili non potest haberi scientia,

trahit tria corollaria.

Primum est,sentire non est scire, & hoc est contra antiquos, de quibus dicemus in iij. de anima,quod non distinguebant inter sensum,& intellectum. Nam sentire es cognitio particularis de re, scire autem est cognitio uniuersalis,quod Aristoteles duplici exemplo manifestat. Primuest, si quis uisu cognoscat hunc triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, propter hoc non sciret omnem triangulum habere tres aequales duobus rectis, quia per lenium non potest apprehendere causam uniuersalem huius passionis, sed per in lectum, qui ex singularibus uenatur uniuersale, ut dicemus. Secundum est, si essemus in luna,& uidere inus i plani eclypsari,cognosceremus quidei plam nunc eclyp sari. Non tamen haberemus scientiam de eclypsi; quoniam propter hoc nesciremus causam uniuersalem eclypsis, quae est interpositio diametralis terrae inter solem,& lunam. Hanc enim causam uniuersalem non solo sensu, sed per intellectum comperimus. Secundum corollarium est hoc , licet sensus sic causativus scietiar, quia omnis nostra cognitio originatur a sencta, & propositio uniuersalis habetur ex multis singularibus apprehensus per lenium, ut declarabitur tibi in primo Metaphysicae,tamen notitia scientifica est nobilior,& honorabilior; scientifica enim est de uniuersali, sensus autem de singulari. Universalis autem est honorabilior: quoniam dicit causam. Unde tibi declarabitur in i . Metaphyli. quod sapiens est qui scit uniuersalia,& maxime una uersalia. Tertium corollarium est hoc, licet non sit possibile per solum sensum scire aliquam conclusionem doemonstrabi lem,tamen sensus plurimum nobis confert ad sciendit. Prinia pars constat ex primo corollario, quia persolum sei

. lanimon possumus apprehendere causam uniuersale, quae

est medium demonstrandi ( demostramus enim risibile de homine per hac causam formalem, quia scilicet est animal rationale quod homo est risibilis. Secunda aute pars ma-a visestata

610쪽

nifestata est in cap. de ignorantia,ubi declaratum est,quod deficiete nobis aliquo sensu, necesse est deficere nobis scietiam obiecti illius lenius, ergo ex opposito si habemus talem sensum,puta uisum, confert nobis ad acquirenda scientiam illius sensus.

j Mygnxum ad quartum inuestigandum est de unitate, &

quralitate principiorum scientiarum, nam dictum est i l am scientiam e Se unam,quae est unius subiecti,& habet eadem principia , illas autem esse distincta, quarum diuersa sunt principia. Necesse est ergo in uestigare,si omniuscientiarum sunt eadem, uel diuersa principia, ut possimus sustinere unitatem,& distinctionem in scientiis. Pro resolutione propositi, formantur quatuor conclusiones ad mentem Aristotelis.

Prima est, Impossibile, est omnium syllogismorum esse eadem principia Secunda est,impossibile est omnium syllogismorum Talsorum esse eadem principia. Tertia est, Impossibile est omnium syllogismorum uerorum esse eadem principi a. Quarta est, Impossibile est omulum scietiarum esse e dem principia. Prima ,sic probatur, Syllogismorum quidam sunt ueri,& quidem salsi,ex primo Elenchorum, sed uerornm principia sunt uera,& salsorum falla, quoniam ut declaratur in primo Priorum, syllogismi ueri non possunt fundari in fallo. Nam ex uero non tequitur nisi uerum,& falsi non possunt fundari in uero. quoniam ex uero no sequitur falsum.

Sed aduerte, quod syllogismus potest dici dupliciter salsus. Primo ex sorma. s. qn non sit in modo debito,& figura, ut si arguatur ex puris particularibus, aut puris nega.& tuc non inco uenit ex praemissis ueris cocludere falsum, ut hic, Nullus lapis est aiat, nullus homo est lapis, ergo nullus hoest aiat. Secundo ex materia, siqn fit in modo debito,& C. gura, & in praemissae sunt falsae, aut altera est falla,& tunc non est possibile,mex praemissis falsis cocludatur veru,nisi raro, neq; ex ueris nisi uerit,aliter talis modus i quo fie-

reuesset inliaudiis. ecia utilis modus argued Qn igitur dia

SEARCH

MENU NAVIGATION