장음표시 사용
451쪽
idem hoc proprium hic spiritus , quod si de sale purissimo fuerit factus,
inque novo sale parissimo iterum destillatus , semper, ubi violentia ignis aestuat , fumos albos det, aurumque solvat, quod nullo alio Acido in rerum natura penetrari potest. Solvit & Stannum , quin & Mercurium cum flatu lento sonitu , Ferrum , AEs , sed Argentum nullo modo solvit. Neque& Plumbum dissolvit penitus. Hinc igitur Acidum constituit iterum suo in genere prorsus singulare. Unde igitur sincerus Spiritus Nitri, & Spiritus Salis, sunt duo diversissima liquida, & tamen mirifice propinqua sibi invicem , dc stupenda facilitate mutabilia. Qiuod in Historia Menstruorum omnino considerari debet, res autem ipsa se sic habet. Si Spiritus Nitri , in retorta vitrea cohobatur , super nitrum siccissimum , sed arte summa depuratum ., ut nihil prorsus salis marini illi nitro insiit, tum sit spiritus ille nitri optimus, singulaque cohobatione melior, ad omnia propria opera spiritus nitri. Si autem illa cohobatio sit supra nitrum vulgare, non redditum purius per crystallisationem , tum spiritus nitri ita cohobatus , amittet naturam spiritus nitri, non solvet argentum amplius ; acquiret vero indolem spiritus salis marini, vel aquae regiae , solvetque aurum. Si autem hoc Observa tum , adeo paradox On , rite excutitur , facile videmus in illo naturali nitro adhuc aliquid salis marini adhaerere , quod ipsum in tali opera simul in destillatione se immiscet. Hinc ex spiritu nitri aquam Regiam format. Quod sequenti rursum experimento patet. Accipiatur Salis marini pars una, pura, sicca , decrepitata, in pollinem trita, immittatur retortae puris simae , huic superfunde spiritus nitri, vel aquae docimasticae bonae , partes quatuor. Fiat destillatio lege artis, ad summam siiccitatem usque , igne arenae forti ad finem. Spiritus Acidus, ita productus, erit aqua Regia, non amplius aqua fortis. Solvet aurum , non attinget argentum. Si dein state1ri examinamus , qui in fundo retortae sus Erest ab hoc labore , illum solvendo , colando , crystallifando , nanciscemur purum , verum , inflammabile Nitrum. Vid. du Hanael. H. Ac. R. Sc. pag. Is 8. BOyl. Ort. forna. 2IS.
Rursum , si sumitur Nitri purissimi pars una, spiritus Salis Marini optimi ad partes duas , fiat destillatio lege artis ex retorta , prodibit spiritus, qui aurum solvit longe facilius , promtiusque , quam spiritus salis marini
solet facere. Sal autem in fundo remanens post destillationem summam , si iterum solvitur aqua , colatur , crystalli satur , sit bonum , inflammabile nitrum. BOyl. Ib. a pag. a I s. ad 21 . BOlin. Chem. 33, 36, I 13. Host man. Dissi. Chem. Phys. L. III. Obs. 1 o. Hinc igitur aqua Fortis, sit aqua Regia, simulac modo spiritus nitri & spiritus salis, quomodocunque miscentur , dc fere quacunque proportione. Imo etiam si Aquae Forti admiscetur aliquid salis Ammoniaci, Gemmae , Marini , Fontani, Febri fugi Sytria Di, aut spiritus Salis veri, tum statim , omnibus hisce modis, producitur Aqua Regia, sempζζε . . L 'Atque haec quidem tradita hactenus Acidorum I 1storia habetur. In qua quidem illud primo mirabile, quod de non Acidis tam facile gignantur Acida : ut in Acidis vegetantibus supra constitit. Vinumque optimum non Acidum , in lagena pura arctissime obturata , reclusum , dein alae molendinae alligatum, intra spatium trium dierum, conversum fuit in acetum
452쪽
bonum , juxta observationem HOmbergit. Ac. R. Sc. T. II. pag. II. Dein& illud valde mirum , quod tamen Acida semel genita , atque diutissime
ignem CXperta, ViX mutentur : nam aqua fortis, aqua Regia, spiritus
Nitri, spiritus Salis, oleum Vitrioli, per quatuor annos , Vasis hermetice sigillatis, in calore aequabili Athanoris , digesta , vim solvendi retine
bant eandem. Solum Acetum evaserat insipidum , odore aromaticum. Et spiritus Salis inceperat vitrum suum rodere. Tertio tamen , ipsa haec Acida, amittere naturam suam Acidam, dum actiones Menstruorum exercent in sua solvenda corpora. Ut laborioso experimento, per argCntum.
vi uim , & spiritum nitri, subtiliter satis collegit bionabergius , apud FIa- melium , Hist. Ac. R. Sc. pag. r. 3. Unde patet Acidum fortissimum mens fruum , solvendo suum objectum corpus , verti in materiem insipi- daret, inertem , privatam illa vi propria solvendi, qua prius instructum
fuerat, sive hanc Aquam velis vocare , sive alio appellare nomine. Mutari igitur vere, & solvendo , solvendi vim amittere, unde forte haud improbabile Acida haec nasci, atque perire. Quis enim mortalium , usia quam , in rerum universo , Spiritum nitri reperit, nisi de existente prius Nitro. Atqui Nitrum, de terra excrementis animalium foeta, calce, dealcati, & aere, nascitur ; aut ex Spiritu nitri prius puro in Alcati sincerum attracto , inprimis in fixum. Aut & pingues valde , fertilesque , terrae , a pluvia prohibitae , dc impeditae penitus, ne alendo vegetabilia nutrimenta sua consumant, diuturnitate temporis omnes impraegnantur Nitro
foecundo , si modo omnis suis marini accessas inde prohibetur. Vid. BoyLChem. Sc. 177. Atque inde liquet spiritum acidum nitri solo igne nasci ex
mutato nitro puro ; ipsum autem nativum nitrum produci, sine hoc spi-xitu prius nato. Qtiario igitur, Acida haec , dum corpora solvunt , cumiti concrescere , mutari, in nova verti , & sic plurima nasci diversa ex uno. Etenim Spiritus nitri solvit Argentum , Plumbum, Stannum mirCi nutat, Cuprum , Mercurium , Nitrum , Antimonitim , Zincum , Emeriam , & cum singulis semper creat alia corpora , Odore, sapore, Colore, densitate, effectibus omnibus. Vid. Boyl. Mech. Qual. II 8. II9 uinto ,
conveniunt omnia haec Acida inter se in quibusdam, differunt in aliis.
Conveniunt in compositione cum Alcalicis, quoad ester vescentias, indeque natas salium novorum origines. Item in compositione cum Creta , coralliis , lapide cancrorum , pertis, matre perlarum , testi S cochlearum , mytilorum, Ostreorum , cornibus ossibus , unguibus, calce Vi Va,. calce exstincta , ferro , cupro ; omnia enim haec solent Ocyus tardius dis
sostvi per Acida quaecunque, sive magno id cum impetu fat, sive quiete. Soluta haec in se traxere semper Acidum solventis ex aqua illa , in qua id Acidum prius dilutum haeserat. Dein materies haec ita soluta, & unita solventi suo Acido sali, convertitur in naturam salini, potestque dilui in aqua, ac si sal esset, quamdiu Acidum illud ei adhaeret ; quam Vis anteZ corpora haec omnia nullo modo in aqua poterant dissolvi. Quando aurem Acidum illud solvens iterum abducitur de materie sua soluta , tum solet semper illa iterum apparere instar terrae , quae in aqua sol Vi renuit quam maxime. Unde igitur liquet, quanta saepe fallacia aqua nobis ap- PQ rena credulis imponat: dum specie decepti putant me an quam ele
453쪽
mentalem fuisse, quae certis operibus adhibebaturidum interim in hac aqua laterent dissbluta corpora , de solventia simul. Unde etiam saepe putantur nasci de aqua simplici, quae revera ortum debebant absconditis illis solutis, & solventibus. Id autem tanto quidem facilius contingit , quod , demtis metallis, Acida in genere , accurate , δί ad saturantem mensuram , unita corporibus modo recensitis , amittant omnem acri
moniam , plerumque omnem saporem , sicque lateant penitus. Solvat nitri spiritus drachmas quatuor , dc grana novem , lapidis cancrorum, ut solet facere. sit autem solutio haec facta exquisitissime ad definitum faturationis punctum , erit liquor limpidus , insipidus fere ; diluatur ille aqua pusistima, coletur dein i, atque detineatur in calore moderato ali quamdiu , apparebit aqua pura. Quando autem instillat cir liquido huic Alcati forte fixum , mox iterum in fundum labit tir omnis moles soluta ;quam incautus sola de aqua natam falso suspicaretur. Conveniunt Acida haec , quod solvendo illa corpora , non modo solutis ad inentur concres cendo , sed & simul inde mutentur in sua natura ; demonstratum Cnim est certissimis experimentis, Acida acidistima, dum rodunt sua solenda, vere immutari ab iisdem , & naturam Acidi non modo , sed & solventis exuere. Ita nimirum spiritus nitri Mercurium rodens , dein ab eo immutato reductus , amisit potentiam brevi dissolvendi ulterius Mercurium. Communis & Acidorum vis in succos vegetantium , ut colorem rubrum in iis producant: ut in succo heliotropii, rosarum , violarum , patet. RU sum omnibus iis convenit in eo, quod non adeo mutent omnia soluta, quam quod mutentur ab iis. Id fere in omnibus patet. Acetum in plumbo soluto non manet ibi acetum , non separatur inde iterum ut acetum. Sed plumbum inde reductum iterum plumbum est. Spiritus nitri solvit Mercurium. Mercurius inde reductus est prorsus idem. At spiritus nitri rursum separatus inde neutiquam est spiritus nitri, qualis antea fuerat. Hinc ex universis commune est , quod assiduo plurima ex Acidis his
Differunt autem inter se haec Acida quam maxime, primo copia Acidi veri, ratione aquae admistae. In Aceti optimi uncia grana veri acidi octo decim , totum reliquum aqua. In uncia spiritus salis grana tria δί septuaginta veri acidi, residuum pura aqua est. Uncia spiritus nitri dat drach mas binas acidi & grana viginti tria, caeterum aqua est. Eadem quanti ias aquae fortis dat acidi veri drachmas duas δc grana viginti sex. Uncia tandem olei vitrioli dedit Acidi drachmas quatuor, & grana sexaginta quinque. Secundum observata HOmbergiana , Ac. R. Sc. T. I. p. J2. Se cundo ipsum hoc Acidum , jam in qualibet specie sincerum , virtute sol vendi differt mirifice : nam Acidum nitri coctum cum auro illud vix aDficit , anisi quod nigrum reddat, argentum solvit ilico. A qua Regia contra : unde patet, Acidum ibi non agere ut Acidum , sed ut sua gulare corpus.Tertio, differunt Acida haec & in eo , quod quaedam mutentur longe alia ratione, quasi in novum corpus, dum suum objectum solvunt, alia minus. Spiritus aceti in plumbo soluto fit oleo sus, pinguis , spiritus ; at spiritus nitri, dum rodit saturnum , inde non ita mutatur. Qii arto, idem Acidum in uno objecto mutatur valde, in altero vix vel non. Acetum
454쪽
stillatilium in plumbo mutatur, ut dixi ; si ferrum roserit , amittit omnem antiquam naturam, neque inde unquam idem recipi poterit ; sed quando cuprum rosit in aeruginem , hancque iterato dissolvit in liquorem viridem , ex quo dein aeruginis crystalli natae. Hae crystalli continebunt acetum fortiminum , quando autem illae crystalli ex retorta pelluntur magna vi ignis, tum prodit spiritus aceti fortissimus , acidissimus, vix mu tatus , licet cupro tam arcte adhaeserit. Unde igitur liquet, quanta disse rentia Acido accidat in diversis metallis , quae etiam in aliis objectis invenitur. Acida omnia dilui queunt aqua. Uniri possitnt spiritibus , ut spiritus nitri Alcoholi cum terribili aestu , fumis ruberrimis, effervescentia fere ignivoma. Necti queunt oleis ; spiritus nitri cum ignivomo saepe motu, plerumque cum summo aestu. Oleum Vitrioli quoque ad Alcohol &olea aestum parit summum. Quotiescunque autem Acida oleo sis nubunt semper fere aliquid bituminosi, picei, aut sulphurei solet produci: unde saepe mirae mutationes prodeunt. Ex quibus jam recensitis satis patuit no bis Acidorum Menstruorum enarratio , ut intelligere queamus illorum actionem. Brevissime igitur debemus adhuc recensere Sales dictos neu tros , hermaphroditos, compositos vel enixos. Igitur de his jam dicere aggredior.
De Salibus Neutris Me Iruis. Primus hic esto sal Ammoniacus vulgaris. Qui aquae jungitur facillime. Imo in aere paulo humidiore ilico deliquescit in muriam valde acrem , & mire penetrabilem. Qtiae coeuntia , cras a , gelatinosa , pituitosa , picea , in corporibus animantium pulcherrime attenuat, incidit, aperit, resolvit, hinc diaphoresin , sudores, urinas , salivam, pellit. Putrefactioni
simul optime rensiit. Pari ratione muria haec cocta , vel digesta , cum gummo sis , resino sis , gummi-resnosis , vegetantiam , eadem intime rC-
solvit, utque dein in a itiosis in spirituosis fermentatis menstruis dissblvi
queant cQmmode etiam disponit. Sed & in metallis pulchra praestat : fer ri scobs , si huic incoquit, mire resolvitur , inque medicamen Optim Uminstauratis , aperiensque convertitur. Limato aeri affusa igne cli gestionis, vel coctionis, liquidum producit amoeni coloris ; cujus paucae gutatulae , jejuno haustae , anthelmi laticas , atque antepilepticas virtutes saepe praestitit. Hinc muria haec praeclarum in triplici regno menstruum exhi-het. Qtiando autem siccus hic sal, purissimus, inque flores actus, cum fossi
tibiis accurate miscetur , diuque conteritur , dein autem vasis clausis, igne arenae , simul sublimantur, tum virtutes exercet inimitabiles Menstrui,
Adeo quidem ut Aquilam albam , Pistillum sapientum , appellaverint
Alchem istae. Sulphura , sulphurea, semimetalla , metalla , ita tractata Volatilia , apertae, attenuatissima , penitus permutata sic redduntur. UndC& Medicamina praestantissima praeparantur, vix alia arte tam bona pa'randae, Flores lapidis Haematitidis , Ens Veneris, Ens Martis , multa alia ne commemorem. Quid mirabilius visu , quam antimonii sic paratos colores ex uno nigro versicolores Θ Susticiat mihi dicere plurimos Philosophoriun Clavem appellasse hunc salem ad arcana reserenda. DOS CJUS
Vumta , quod vix mutetur in sublimando , nisi per alia adjuncta. Porro
455쪽
mistus aquae sorti , vel spicitui nitri , statim convertit hos liquores in
aquam regiam. Cum alcalicis salibus fixis illico mutatur in Alcali puris simum volatile, quod tum statim hac potentia agit , & in novum salem , marino satis similem. Ex spiritu salis marini permisto ad saturationena cum spiritu alcatino volatili puro, ilico Sal Ammoniacus nascitur. Ex sale marino, urina , fuligine , simul mistis nascitur. Hinc videtur esse verus sal marinus semivolatilis. Omnis proinde potestas illius , qua instar Menstrui agit, ad virtutem salis marini inprimis referri potest : atque ideo etiam nunquam melior reddi potest , quam ubi de purissimo sale marino, decrepitato , siccissimo , aliquoties sublimatur vasis accuratisii me clausis. Hac enim ratione Flores salis Ammoniaci quam optime pa
Succedat igitur Sal Marinus, de quo toties dixi jam , quod in fodinis, hinc & in fontibus saepe , idem prorsus eruitur ; ideo etiam sub unius Marini historia, tres illas diversa origine species describam. Sal hic fere
ope maris , fontium , vel Odinarum , distributus per omnes orbis plagas , universale habetur condimentum adversus omnem putredinem Solvitur facile aqua : in aere humidiore sponte liquescit in myriam fortissimam. Hare menstruum praebet pulcherrimum , de foecatumque salis
Marini. Cujus effectus idem fere est in Chemicis , qui modo de myria salis Ammoniaci explicatus fuit 1, quare ad omnes eosdem usus adhiberi poterit. Sal hic Marinus igni impositus decrepitet, erit facile in pollinem terendus intra vasa calida , sicca : tum in igne fundi potest, facileque tum
per poros vasorum transit, sicque in igne evanescito Q uando autem sali illi ita fuso admiscentur fossilia metalla , semimetalla , mirae mutationes producuntur, & alienae naturae ab aliis. Miscui salis Marini non decre pilati, humidiusculi, octo uncias cana Antimonii mineralis in pollinem toti unciis duabus. Accurate mista diuturno tritu commisi crucibulo , quod inverso alio texi , dein serti luto inter se connexui. Posui haec itx parata in igne rotae spatio viginti quatuor horarum. Ultimo ursi igne , ut sal flueret. Apertum dein crucibulum exhibuit massam nigro fuscam in cujus fastigio, spicula alba elevata erant. Omnia terendo redegi de nuo in pollinem ; caementavi ut prius , massam obtinui rubro fuscam , infundo erat pars magis metallica ; contusa , contrita, miscui, iterum , sic caementavi, tandem igne serti fudi, transivit fere omnis Sal per vasa. Reperi in fundo Antimonii massam rubro flavam mire mutatam. Unde patet in exemplo , quomodo sal hic Menstruum siccum agat ignisque. Caeterum ad infinita talia praestanda adhiberi potest effectu temper longe alio futuro , quam per ullius alterius salis actionem fieri solet. Solet hinc in carmentationibus sal hic serina sicca , una cum pulvere lateritio mistus, adhiberi ad mutationes pulcherrimas inducendas, ad metallorum exaltationes , separationes , maturationes , de quibus tot Paracelsus scripsit in suis operibus , comprobata & aliis. In illis quidem adnotare licet s lem marinum siccum , pulvere laterum contritorum permistum , igni
expositum , in spiritum volatilem , acidum , Aquae Regiae fere similem , converti; qui dein agat in glebas metallicas instar Aquae Regiae : undoesingulares dein actiones. Vid. eundem Paracelsum de caementis, dc gra
456쪽
dationibus. Q fando autem arte prius memorata in descriptione acidi spiritus salis marini, sal hic maris conversus in spiritum est ; hicque dein a. file purissimo , decrepitatiuimo , siccistimo , salis marini destillando a
strahitur, atque saepe cohobatur i tum nascitur solvens de sale marino mi rificum, singulare. Vultisne mecum repetere taediosos , attamen utiles , labores 3 agite. In binis libris salis Marin 1 1pirituum distblui tantum Mari ni salis puri , siccissimi, minutatim triti , sensim parum inliciendo simul, quantum ullo modo poteram dissolvere , liquorem hunc quiete, & cola rione , feci quam purissimum , inclusi altae phialae hermeticae , quam altera minori adaptata occlusi, & caemento accurate obsignavi, exposui calori solis a decimo Maii ad decimum Julii, tum destillavi ex retorta leni igne, donec in fundo remaneret liquor cras Ius, pinguis , apparens instar olei te nuioris , inque eo erant crystalli salis marini , durae. Re affudi omne destit latum , sicque tribus vicibus egi , semper reast usum iterum abstrahendo. Sal tum in fundo restitans spongiosum , oleo sum , evadebat, & pingue. Hoc postea repetivi accurata, sedulaque Opera , praeterea adhuc viginti quinque vicibus repetitis. Reastudi tum ultimo destillatum quod exiverat,
reliqui simul mista per quinque menses , tum vero igne lenistimo abduxiphlegma fere insipidum , tamdiu , donec spiritus acidissimus incipiebat adscendere , applicui aliud excipulum , destillare feci igne paulo majore , prodiit oleum acerrimum , acidissimum , ponderosum ; salis ; quod servavi seorsum ; sal in fundo retortae residuus post omnes has destillationes erat acidissimum adhuc, satisque fixum. Id exposui in patina vitrea aeri in loco subterraneo , ubi in deliquium solvebatur. Quando hoc liquidum deinde depuratum percolando , unitur iterum phlegmati, spiritui, oleo
salis, prius eductis , tandem nova destillatione liquor comparatur earum virtutum in classe Menstruorum , qtiae operae pretium solvit. Vid. Paracel.
X. Archidox. C. . Labores hosce haud subterfugi: ut discerem, quid veri foret in his, quae Paracelsus scripserat. Boyleus artificiosa, dc diuturna , digestione , praestitit, ut sal maris modico arenae igne, absque additione ullius corporis, spiritum dederit sine phlegmate , ante phlegma. Mechan.
Qual. 23 . Partes novem salis marini, solutae , colatae , depuratae , crystablis alae , dant partem unam non cogendam in grana, acerbam , austeram ,
salinam. Hac ablata sal purior. du Hamel, Hist. Ac. R. Sc. p. I 6. I7. Haec si quis cogitat, non mirabitur, cur tantas vires sali marino Chemico praeparato , artifices summi adscripserint in Menstruis , & in medicamentis ;videbit quisque , quanam ille methodo debeat praeparari. Nitrum nostrum , de animali, de alcatino, & calcario , ortum , atque depuratum, hinc facile alcalescens fixum, facile iterum vertendum in Acidum volatile, satis quoque singularis es naturae , dum menstrui instar applicatur corporibus. Operationes autem illius adeo intricatae sunt, ut ta- penumero extricari vix queant: id autem praecipue inde fit , quia adeo est mutabile in igne cum rebus. Si purum, siccum , igni exponitur , quum fluat instar aquae tam cito cum corporibus, hinc sane mirifice horum aliter
difficilius fluentium fluxum promovet, ipsa attenuat, dividit, intermiscet. Licet nullo alio respectu agere hic intelligatur. Hinc quoque metallurgi , fundendis occupati metallis, Nitro utuntur affuso, ut ita fluxum illor
457쪽
accelerent. Secundo autem , si tum in illa materie aliquid adsit oleos , pinguis, siilphurei, id in igne fusionis cum hoc nitro, statim , summo 'cum
Impetu, detonat, incenditur, citissime ingentem aestum excitat, ionis vim subito incredibiliter incitat, auget, applicat, hinc corpora eo nia lovalde immutat, div1dit, fundit , separat, longe alio modo , quam aliis art1ficiis fieri queat. Sed tum simul apstim Nitrum amittit naturam Nitri evaditque in naturam salis Polychresti , qui longe aliam solvendi vim obtinet , quam Nitrum , unde prius ortum fuit, prius habebat. Hinc i itur actio Nitri in corpora alia est ante deflagrationem cum iis, alia in deflagratione, alia post hanc factam. Tertio, Nitrum rursum fusum cum carbo naceis vegetabilibus , rursum quam marinae movetur , hinc corpora sol venda tum quam violentissime agitat, dissolvitque, simul fumos mira biles, valde actuosos , producit, qui ipsi etiam igne acti cuncta penetrant, Uil lol vunt. Denique , postquam ita transivit in Alcati fixum , jam non amplius fluit nisi igne maximo , transivit in naturam Alcali acris , penetrantis , semper tanaen singularis naturae , Unde tum iterum jam incipit a 'ere1nstar Menstrui Alcatini fixi, sicque tum novam solvendi vim quint, exercetque. Haec autem in Historia Menstruorum Alcatium jam si misi, fuit. Qtuarto , idem Nitrum fusum cum suis corporibus solvendis, si ita
1ll1s terrae , saxa , alumina , chalcantha, lateres triti, aut similia reperiuntur, si alim transmittatur in salem acidissimum , Volatilisimum, acerri mum, qui tanto igne jam agitatus, penetrat, solvit, inlitat quam maxime , agitque jam actione aquae fortis pro una parte, dum interim altera parte,
quae manet in fundo iterum agit alia longe , & nova , virtute sol ndi Unde igitur intelligitur, quam mirus sit effectus hujus salis, dum caemen-t1 1nstar glebis admiscetur metallicis : tum enim vertitur in tales spiritus rodentes, qui interim metallica Variis immutant modis. Haec autem in
Acidorum jam praemissa enarratione satis explicui; unde & peti facile queunt. Quinto rursus, si Nitrum purum igne fusum summo cum antimo mi regulina parte steterit in igne , fit vere lapis igneus ; qui agit ratione
haud imitabili, quod sciam , ulli alteri sali : ast enim sal hic fixi mus ,
fusionis dissicillimae, acrimoniae igneae incomparabilis ; quare pervidetur , quanta vi solvendi mirifica instruatur hic sal, quando cum 1 gulo stibii adhibetur corporibus in igne : fiunt utique inde virtutes solvendi prorsus mirabiles. Sexto, Nitrum in catillo mundo fusum per ignem , injecto salis ammoniaci pulvere incenditur, ac si pruna fuisses injecta, blandius tamen ;sicque omni momento in igne mutatur, aliam assiduo naturam induens donec tandem saturatum ad injectum salem non amplius incenditur, feci jam versum sit in novum salis genus , quod rubescit tandem , singularisque prorsus naturae habetur, parum cognitae , parum inter Chemicos consideratae. A ttamen , dum Nitrum .cum sale Ammoniaco , ita in igne simul aliis corporibus admiscentur, contingent certe omni momento aliae , aliaeque solutiones , unde etiam alii effectus unoquoque tempore , dum haec ita simul in igne perdurant. Raro quidem de his tam pensiculate cogitant artifices ; sed hinc etiam fit, ut improvisa accidant, de praetervisa infidum esticiant experimentorum successiim. Septimo, si solvendo adhibetur sal marinus ad unciam , spiritus nitri Vel aqua fortis ad duas uncias , calore
458쪽
Borax tit Meninstruum s salina Menstrua composita.
moderato expulsus liquor erit Aqua Regia , agetque tantum illius effectu ;sed sal in fundo restitans erit Nitrum ; & aget post exsiccatio 1 em suam instar Nitri veri, in ultima operatione , dum in initio Per liquorem egres sum ageret instar aquae Regiae : unde liquet , quam ingens sit diversitas vario tempore, quo durat dati alicujus Mentirui actio. Ita quoque si nitri
purissimi parti uni, affusis sunt spiritus salis marini partes duae, dabunt in
destillatione puram aquam Regiam , valde fortem , operatione Omni ta
lem , destillatione dein fortiter ad siccitatem perfectam peracta ; in fundo
retortae verum iterum Nitrum, Omni effectu tale, unde apparet, quanta sit
in his adhibendis cautela opus , ne in Menstruis fallamur. Quin & Ditri spiritus , debitaque Alcati cujusque collia , solvendis simul si miscentur , brevi in Nitrum redeunt, deinde ergo instar Nitri agunt ultima in parte operationis suae. Si verum est Glataberianum dictum , ex Sale marino , Alcati fixo, & Calce viva, mistis , igne ustulatis ad ignitionem usque, acri expositis, inde humectatis , nasci verum Nitrum, tum sane haec simul adli1bita in caementis longe aliter agerent, quam quidem primo putaretur. Haec si quis rite consideravit, deinde vero & ea addiderit, quae in Historia Alcatiuindicta de Nitri in Alcati converssione, & quae in enarratione Menstruorum acidorum de conversione Nitri ejusdem in acida dicta fuerunt, satis intelliget validam Nitri, variamque, in solvendo potentiam.
Nativus Borax, Indiae orientalis , Persiae , Transylvaniae, proles, aqua solutus , colatus , in crystallos actus , gustu amaro , subdulcescente , non alcalicus , nec acidus 1, in destillatione meram aquam & vitrum dans ; quod vitrum dein aqua solvi potest 1, si urgetur igne summo mistus arenae, nullum acidum spiritum exhibet; fluxum in Metallis celerrime pror vet ;hinc ea fundendo bene unit, sicque plurima iterum praestat, quae aliis difficillime fieri queunt. . m ' I Quicunque gnarus est eorum omnium , quae huc usque tractavi de Salinis Menstruis , ille promptissime intelliget, quo pacto ex combinatione varia horum salium inter se componendorum , Oriri queant quam plurima novorum salinorum Menstruorum genera , quae singula alias, & novas fere semper , virtutes solvendi statim obtinent. Haec aut D combinatio alias arte & industria humana sit , quandoque casu contingit, men tem improviso essectu excitat, sicque dein in monumenta Chem Ica refertur. Atque de binis his fontibus fluxit uberrima copia Menstruosum Chemicis descripta. Si enim Alcalia volatilia junguntur fixis Alcalicis ,
tunc volatilia semper fortiora , duriora, volatiliora, redduntur per actionem ignis; fixa autem, dum attrahunt acidula ex alcalicis volatil1bus forte residuas ut & olea, terrestria vero retinent , hinc evadunt semper alia , composita , & alterius prorsus efficaciae. At calia fixa unita acidis vegetantibus , nativis , exhibent salium genus mirificum , compositum , blandum aperiens, diureticum : ut pater, si1 Omphacio , succo limoniorum , simili
busque , sal absinthii , aut similis adhibetur justa copia : oritur e Sal qui Vires longe alias solvendi obtinet , quam principia unde iit , Vel quam ulli alii sales habent. Dum volatilii Alcalia junguntur his Acidis , statim verum aliud salis compositi genus nascitur , quod quam Hlveritili-m sim ab eo priori de Alcati fixo. Quum vero Alcalia fixa rue componunt
459쪽
cum Acidis, fermentatis, puris, vegetantium , exoritur, post multa mi rabilia phaenomena , sal saturatus , volatilis , blandus , penetrans, sapo-naceus , facile ad ignem fluens , atque facultates mirabiles postidens. Hic Acetum rediit in suam matricem propriam , Salem Tartari, Canaque impraegnat suo Acido proprio, quod erat aceto sum. Acetum enim Chemistis Tartarus appellatur fluidus. i linc igitur factum , ut Tartarum regeneratum vocaverint hunc statem. Alii ipsam hanc recte paratam miscelam appellarunt Acetum radicatum : quum in radicem propriam rediisse cernere
tur. Et dubitavi saepe edoctus pulchra effecta hujus salis in animali, vegetabili , & fossili, regno , an non hic ipse sit sal Tartari Volatilis Helmontianus, cui tantas adscripsi r Virtutes auctor. Id sane vere dixero, forte non esse in hoc Menstruorum genere aliud , quod magis meretur conside rationem,& applicationem. Infinitis id possem probare exemplis ; sed uni cum Myrrhae 1 usticiat. Nobile hoc gummi dissiculter per alcalia , & per aceto a , tentatur , ut rite solVi queat, atque ita reddi penetrabile , ut recipi queat ejusdem succus , ore haustus in venas. Qitando autem digeritiae lege artis cum hoc sale, inimitabili modo intime dissolvitur, liquescit, in mast in crassam , homogeneam , medicatam , quam pulcherrime resolvitur. Ipse hic sal, si accurate confectus habetur , Alcoholi vini arctissime nubit, sicque praebet Menstruum , cujus confecti neminem poenitebit ; licet labore constet magno satis. Apparet hinc, quanto cum Crrore, recentiores Chemistarum , qui Acida & Alcalia ubique statuunt rerum principia , dicant, contra scientiam Chemicam fieri, quoties Acida miscentur Alcalicis : quasi generosa tum Alcalium virtus perderetur per Acida , hinc de in isto illo nulla stiperesset utilis potestas, ut Zu vel ferus toties clamat in suis operibus. Sed sciant hi viri, quod Alcali purissimum Tartari nuptum lege artis Acido volatili ejusdem Tartari, in acetum vello geminata fermentatione , tum extincto Alcali, ejusque facultate propria, deleto etiam Acido Aceti, ejusque operatione , nasci novum salem neutrum , qui essi caciam possidet longe praestantiorem illa , quam Alcali , aut Acidum , ha buit. Quando autem Alcati volatile purissimum jungitur accuratissime spiritui purissimo, fortitissimoque aceti vini, ita ut punctum saturationis quam exactissime obtentum sit, paratu i quor limpidus, levissime salses , vix
apparen ς acor , non multum odorus, satis volatilis, compositus de Alcati &Acido levi simis. In eo autem latet peculiaris prorstis virtus d1siolvendi, quam in aliis frustra quaesiveris : penetrare enim potest per omnia fere corporum genera , eaque sine magno aprarente concussit solvere. Hinc Medici aquam hanc fecere quam plurimi in tollendis oculi , aurisque , vitiis a concreta quacunque materie , haesis. Simili etiam de causa inter summa arcana, quae resolvendis tumoribus frigidis glandularum adhibentur , nihil fere repertum fuit efficacius , quam fomenta ex lolio humano putrefacto , & aceto , si parti prius fricatae calida applicantur. Ex thisce autem notatis intelligitur pariter, quid futurum sit, dum Alcalia
fixa , aut volatilia , combinantur cum Acidis fermentantibus : facta enim subita effervescentia , Omnem mox conceptam fermentationem sedant,
460쪽
rente de ligno expressis, aut per destillationem etiam exinde produc is. Quando tandem Alcalia haec fixa adunanda curantur Acido fossilium nati avo , tum nasciuntur iterum novi sales compositi, sed illi sane quam diversissimi. Alumini purissimo , dissbluto prius in aqua pura , instilletur calefacto , calidum oleum Tartari per deliquium guttatim , ad putristum satu rationis : deposita calce cretacea, limpidus supernatans liquor , defiaecatus, percolatus , acido aluminis nativo in Alcati attracto constans , salem exhibet Tartaro Vitriolato similem , sed a suspecta labe metallica immunem ;cujus vis in Chemicis Menstrui intuitu optima , in medicina quoque saluberrima. Chalcantho cuicunque , albo , caeruleo , viridi, in aquae quadruplo soluto , colato , calido , si instillamus eodem modo Alcati fixum calidum , acquirimus pariter sic concretum fatem , qui traxit in se acidum fossessile, quod aes, vel ferrum, in fodinis roserat; unde ruitum Tartarus vitrio latus nascit tur naturalis , qui a vulgari differt, quod Acidum ejus tam validum ignem eX pertus non fuerit: unde vires naturales longe pulalirius conservavit. Quin & metallicas partes rectius deposuit 1, nisi verum fuerit chalcanthum de cupro , cujus remanens in soluto pars metallica caenuleo in sale colore se manifestabit. Quoties autem sulphuri vero cuicunque ,
immiscetur intime Alcati fixum , tum Acidum fossile trahitur in Alcati fixum , nascereturque simul sal praecedentibus similis ; sed tamen alterius utcunque indolis est, ut spicula salina inde nata docent : id autem in primis vel inde nasci videtur, quod oleo sum pingue immistum illi sulphurietiam Alcati fixo se asib ciat, hinc inquinet concreturum purum salinum , adeoque ita salem decompositum formet, alterius longe odoris , saporis ,& efficaciae. Atque ex hisce jam quoque patet, quid futurum sit , quando
Aquae vitriolicae, aluminosae, harum in spissata crassamenta , pinguia, quOcunque demum ornata titulo , conjunguntur cum Alcalicis fixis iisdem disemper enim , secreto metallico , vel terrestri , quod prius solutum tenebatur in his , Acidum solvens coibit cum Alcati in statem, qui Tartarus Vi triolatus , cujus vis solvendi singularis a caeteris omnibus salibus ; ut applicatio illius ad metalla , femi metalla, sulphura , alias hie glebas follites , solet demonstrare : soletque hanc suam virtutem servare longe constantius magis immutabiliter, quam ullus alius sal compositus. Habet enim acidum suum fixius , Alcati fixissimo , in salem fixissimum , combinatum , neque cognitum est ullum aliud Acidum in tota rerum natura , quod astu sum huic tartaro vitriolato, valet excutere eo Acidum illud , quod sibi conjunctum habet ; quum acidum vitrioli nativum soleat expellere de
aliis omnibus salibus sua acida , ut prius patuit. Sed ubi acidis his fossilibus nativis admiscentur sales puri Alcatini volatiles , tum vero exsurgunt salia Ammoniaca singularis generis ; quae ex acido fossili, & alcati vola tili , composita , forte Tartari Vitriolati semivolatiles appellari, distinctionis gratia , postent. Utique merentur & hi considerari a Chemicis inter Menstrua , ob insignem solvendi facultatem , a Medicis inter instrumenta medicata, propter insignem aperiendi , attenuandi, resolvendi , stimulandi potentiam. Atque inde intelligitur quoque , quid futurum sit, quando sal Ammoniacus vulgaris miscetur Vitriolis , dein vero igni applican- ux : namque Acidum Vitriolorum in alcatinam Ammoniaci partem rar
