Magni Cosmi Medicei vita auctore Angelo Fabronio Academiæ Pisanæ curatore

발행: 1789년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

318 MAGNI Cos Mirobur, sed etiam propter auxilia, quae illi a Renat Rege mittebantur. Quod hic e Cisalpina Gallia redire coactus ad suos fuerat, misit statim in Italiam

Joannem Filium cum mandatis, ut omnem vim adhiberet ad Florentinorum & Ssortiae hostcs opprimendos . Fractus ille & debilitatus exercitus Aragonensis, qui nihil magnum in Etruria cilicere potuerat, vel quando viribus valebat, ductoresque summos viros Frideri cum Felirium, et Aversum Napolconemque Ur-smios habebat, crat sine ulla exspectatione rerum meliorum , & pace turpem ab Etruria discellum obtendere vehementer cupiebat. Ipli Florentini et Sfortia

fessi erunt belli fluctibus Sc impensis, quas illius caussa fecerant, et otium quaerebant, ut amissas vires redintegrare possent. Omnibus igitur consentientibus pax ui. id. Aprilis an. MCCCCLiv. conciliata est, ea inter ceteras lege, ut Startia et Veneti amissa in bello

recuperarent . Tum minime recuperarunt Florentini

Castilionem Pescariae & Gavorranum, ac vehementissime quidem antea petierat Ssortia a Cosmo, ne parvorum oppidorum caussa, quae retinere volebat Alphonius, ut non frustra Reipublicae hostis fuisse videretur, concordiam suis rationibus utilissimam turbarct. Huic vero ut auctoritas dignitasque adjungeretur, legati sunt ad Venetos Jannotius Pandulphinius & Petrus Cosmi Filius, qui Senatui exposuerunt: non videri satis communi tranquillitati esse consultum, nisi pristina amicitia,

142쪽

culpa temporum intermissa, inter duas Resublicas reu varetur e his euim societate juuctis a nemine Italus res turbatum iri. His dictis valde omnes assensi sunt, novumque foedus inter Florentinam & Venetam Rese publicas ac Alediolanensi uin Ducem sancitum est , invitatusque Alphonius Rex, ut in eo locum habere vellet. Hac de caussa missi ad eum legati fuerunt a Venetis Hieronymus Barbadicus & Zacharias Trivi- sanius, a Ssortia Bartholomaeus Vicecomes Novariensis Episcopus, & Albericus Maletus, a Florentinis Bernardus Mediceus & Dietesalvius Neronius. Post aliquot concertationes tandem Regi persuasum est, ut leges foederis acciperet, et pacem apud Laudem Pompeiam factam confirmaret, nonnullis, quae ad Regem ipsum pertinerent, additis conditionibus. Id inter cetera decretum, ut si qua in posterum controversia inter medcratos oriretur, Pontifex ejus judicandae jus

potestatemque haberet, neque cuiquam arma adversus

alium sumere jus csset, nisi postulato prius latoque Pontificis decreto. Universum hoc hellum ad memoriam Cosmi sane insigne est, quod ut aequabilitas quaedam esset potentiae in iis, qui maxime in Italia

dominabantur, nequc cuiquam facultas esset pro libidine omnia mutare atque miscere , utque viam sterneret Sfortiae ad Mediolanensium imperium obtinendum , in eoque ipsum confirmaret, consilio cum

improvidis civibus, & armis cum potentibus hostibus

143쪽

iso MAONi Cos Midimicare minime dubitavit. Quod vero in liberis maxime civitatibus secundae adversaeque res immutare solent animos, vel ii ipsi, qui in conviviis rodebant, atque in circulis vellicabant illius obstinatiorem vo-Iuntatem in alendis bellis, de eodem, confecta pace, sic praedicabant, unum esse, cujus consiliis atque providentia res Italica, ae dignitas Reipublicae Florentinae staret. Tempore belli nihil praetermisit Cosmus , quantum facere potuit, ut multae nobiles & divites familiae a privatis contentionibus avocarentur, redderenturque patriae multi, qui ab ea exulaverant. Quos vero sui amantiores noverat, hos omnibus heneficiis assiciebat; mercabatur interdum etiam nonnullorum ossicia & voluntates, & cum potens ac florens per mediam urbem volitaret, in eum omnium cietum oculi atque animi intenti esse videbantur. Pulcherrime etiam ejus res domesticae procedebant. Dederat in matrimonium Petro Lucretiam Tornaboniam , Joanni Corneliam Alexandriam, quae conjunctiones magnae ei voluptati erant, & quod amantissime &concordissime cum iis vivebat, & quod nepotibus, inter quos erat Laurentius ille noster, qui avi laudes aut superavit, aut certe aequavit, familiam auxerant . Erat et in ea Carolus (ios , quem ex serva (& mos tum erat primariis viris servas, quas non parvo eme

bant (i io) in familia habere) genuerat Cosmus, dum

144쪽

voluptas sicut labes quaedam eius primam adolescentiam paullisper foedavit. Ceterum eam grandior factus accusavit, & justa reprehensione dignissimos illos putavit, qui blanditiis obscenarum voluptatum det niti atque corrupti officia deserunt, & mollitie obcaecati minime praevident quid mali familiae & patriae illae sint allaturae. Nihilo tamen minus plurimum amavit Carolum, quod in eo egregiam quamdam indolem &praeclaram esse cognove rat, & ubi honorum & optimorum studiorum cupidum vidit, Romam misit, quo iis operam daret. Habebat is saepe a Patre mandata de comparandis Graecis & Latinis codicibus, numismatibus , aliisque antiquitatis monumentis , quibus sic satisfaciebat, ut ad eum quoque hujus gloriae hereditas pertinere videatur. Consuluit etiam Cosmus rebus fratris filii, quocum negotia communia habuit usque ad an. MCCCCL . quo anno, Carolo Marsuppinio& Bernardo Medic eo Antonii F. judicialibus laudatoribus, bipartita facta est amplissimi patrimonii divisio (m . Multa vero Cosmus providit divinitus, ut familia, summis laboribus a se ad amplissimam dignitatem & potentiam evecta, i abilitate fortunae confidere , & civium injurias propulsare posset . Plures enim invidos illam inter optimates maxime habituram facile existimatu erat, quod ii erant mores Florentinorum, ut libenter de iis detraherent, quos virtus &fortuna supra cetceos extollebat, & quem paullo ante

145쪽

13a MAt Ni Cos Midb bene & praeclare gestam Rempublicam summis laudibus presecuti fuerant, invidiose criminarentur. Ipsam gratiam, qua plurimum pollebat apud omnes fere Italiae Principes, & apud Gallorum Anglorumque Reges , domui adminiculo fore sperabat, nullique parcebat industriae, quo illam retineret augeretque . Gravissimus auctor Gallicae histetriae Philippus Comineus satis costanter affirmat Eduardum iv. Anglorum Regem, Cosmo, cum regno ejectus pecuniam ab illius procuratoribus, qui Londini erant, magno gerendo bello necessariam mutuam sumpsisset, partam de hoste victoriam acceptam retulisse. Philippo etiam Burgundiae Duci (minores Principes nominare non lubet . Pecunia subvenit, pro qua oppignerata eidem fuit pergrandis & magni pretii gemina , quam Austi florem a pellavere (i ia). Sic dum multis succurrebat Cosmus, suam rem & gratiam mirum in modum augebat. Nec vero ii, qui illum accusabant, nimium studere pecuniae , habebant quid jure succenserent. Ad rationem enim Reipublicae gloriosum erat multos beneficiis & aere obstrictos habere. Pertinebat quoque ad dignitatem Cosmi ejusque familiae magnus concursus, qui ad eum fiebat doctissimorum hominum. Eorum consuetudinem sancte retinendam putavit, quod ipse amabat litteras(quamvis propter infinitas tum publicas, tum privatas occupationes eas satis excolere minime potuit) quod iis mandari optabat omnes suos de inimicis triumphos, Distrigod by Cooste

146쪽

MEDico VITA . I 33 ornamenta omnia honoris, monumenta gloriae ac laudis insignia, quod magni intererat ad decus civitatis ipsam florere omni genere honestissimorum studiorum, quodque liberos ac nepotes suos nunquam claros fore a bitrabatur, nisi exemplo, hortatu praeceptisque sum

morum virorum eorum mores conformarentur. Opili

me quoque iis utebatur ad rem publicam . Nam tres

viri summi ex urbe Aretio Leonardus Brunius (ii 33, Carolus Marsuppinius (ii 3, & Benedictus Accoltus (iis , atque Poggius Bracciolinius (ii is), qui scri-hendi elegantia ceteros vincere putabantur, Reipublicae

ab epistolis (Dominorum Cancellarios vocabant) fuerunt (ii et . Hoc ipsum munus postea etiam sustinuit Bartholomaeus Scala, qui humillimo loco Colle natus atque egentissimus cum Florentiam venisset, & excellenti ingenio humanioribus litteris se se dedidisset. eum domum suam recipit Cotinus, munivitque ipsi viam ad amplissimas dignitatcs atque fortunas . Medicet dabant purpuram amicis (ii S), hi operas, quibus improborum & stultorum audaciae resistebant. Omnino ut quique optime nati institutique sunt, non ita capessunt Rempublicam honoribus imperiisque adipiscendis, quin se etiam ad studia doctrinae conserant, quibus curas, sollicitudines ac vigilias facilius perferant, optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii & mentis acie fruantur. Quapropter minime intermittunt aut admirationem earum

147쪽

rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum, qua occupatione Cum nunquam

satientur, nihil abjectum, nihil humile cogitant, tantaque est vis talibus in studiis, ut etiamsi maxime sibi proposuerint rerum publicarum administrationem, aut administrandi, sciendique prudentem , temperatam, fortem & justam rationem, in iis tamen prorsus Conmquiescere videantur. Et hoc quidem apparuit in Cosmo, cuius illustria & gloriosa facta pro patria o

scurantur ab iis, quae contulit ad litterarum incrementum , quod horum utilitas ad omnem regionem, omnemque posteritatem pervenerit. Ab his multi oratores , poetae, historici, medici, iurisconsulti, philos

phi extiterunt, quorum artes, licet principio parvae fuerint , suis tamen progressionibus usae , postea magnae fuerunt. Nec sine caussa. In primo enim ortu inest timiditas quaedam, ut homines nec res videm re optimas, nec agere possint. Jam coeperat Iuris prudentia veterem exuere barbariem exculta maxime per

Antonium Minuccium, Franciscum Accoltum & Marianum SoZZinium, qui se su inma a Cosmo beneficia accepisse in omni sermone praedicabant, jam in scholis paullo liberius de Peripateticorum opinionibus disceptabatur, jam praecepta non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem, iam leges, mores, instituta, disciplinae cognoscebantur, jam in pretio coeperat esse elegans Latinus sermo, jam Grae-

148쪽

MEDic EI VITA. II Scae passim excolebantur litterae , harumque rerum omnium instrumenta in domo Cosmi tanquam in optimarum artium ossicina reperiebantur . Utebatur ille

praesertim opera Nicolai Niccoli, Christophori Bondet montii praesbyteri Florentini ac Poggii Bracciolinii

in comparandis antiquis codicibus, quorum copiam non modo iis faciebat, qui domum suam frequentabant, sed interdum etiam absentibus. Plures enim extant Nicolai v. litterae , quibus eumdem rogat de commodandis sibi ad exscribendum Graecis codicibus (ity . Quanta vero illi viri essent industria lidiligentia in exequendis Cosmi mandatis nihil attinet

dicere. Nam tanquam canes venatici optime odorabantur & pervestigabant omnes veteres bibliothecas ac tabularia, & testis est locupletissimus Franciseus Barbarus Poggium ex Germania in Italiam transtulisse, atque e tenebris in lucem hominum protulisse Tertullianum, M. Fabium Quintilianum, Asconium Pedianum, Lucretium, Silium Italicum, Marcellinum , Manilium Astronomum, Lucium Septimium, Valerium Flaccum, Caprum , Eutychium , Probum Grammaticos, aliosque huius generis scriptores bene multos. Vel ipsi, quos adhibebat Cosmus, librarii, erant apprime boni, celebrabaturque praesertim ex iis Vespasianus quidam

Philippi Filius, doctus non Graecis soluin & Latinis litteris, sed etiam Hebraicis, quem Lucam & Senas aliquando misit emendi codices caussa. Ipse vero ha-

149쪽

isis Mac Ni Cos Mihebat non modo familiares, sed et contubernales Al- .hertum Enochium Asculanum (iro), quem Nicolaus a Vulpe doctissimum appellat, Antonium Facinium Tudcrtinum ( iri), quibus filios suos instituendos dederat, Gentilem Becchium Urbinatem, quo usus est Laurentius nepos & praeceptore optimo &amico fidelissimo & consiliario sapientissimo, ac demum Marsilium Ficinium , qui se hinos patres habuisse dicebat, Ficinium medicum, a quo natus est, & Cosmum Medicem , a quo in novam vitam revocatus fuit . Ficinii medici & chirurgi tum consuetudo Cosmo jucunda erat, tum etiam ars , quam est expertus in sui suorumque valetudine tuenda, in quo sibitum ipsa scientia, tum etiam fidelitate benevolenti que satisfecit. Adeo vero filii illius gloriae laudique favit Cosmus, ut cum ex eo tempore, quo de mysteriis Platonis disputantem audivit Graccum philosophum nomine Gemistum , cognomine Plethonemi venerat ille ad Florentinum Concilium) cogitati nem suscepisset instituendae Academiae Platonicae, hujus principatum penes Marsilium esse voluerit. Nemo est in philosophia vel leviter eruditus, qui ignoret quantam gloriam haec Academia Etruriae & M diccis pepcrerit, quod illa omnium prima delendae Scholasticorum tyrannidis & hujusmodi coetuum habendorum exemplum dederit. Cosmus in Careggia-

150쪽

& acuebat omnium industriam ad interpretandum &explicandum illum animi & virtutis magistrum Platonem. Ne quid eis deesset, omnium Platonicorum libros studiosissime conquisivit, & auctor fuit Ficinio, ut illustriores & quosdam etiam ipsius Platonis libros in

Latinum converteret. Contuli me in auerum Carenium(his ipsis verbis scribebat ad eumdem Ficinium) non agri , sed animi colendi gratia . Veni ad nos, Marsili,

quamprimum. Fer tecum Platonis nostri librum de fummo bouo, quem te Ihic arbitror jam e Graeca lingua in Latinam, ut promiseras, transtulisse. Nihil enim a dentiuae cupio, quam viam, quae commodius ad felicitatem ducat, cognoscere. Vale, vini non a que o phica bra. Testatur ipse Ficinius tam acutum fuisse Cosmum in disputando, quam prudens Sc fortis erat in gubernando; & nescire se utrum magis Platoni, an Cosmo ipsi deberet, quod virtutum ideam, quum s mel ille Ai monstraverat, eam hic quotidie agebat. Hunc etiam modo comparat Soloni, quod per omnem vitam vel in summis rerum publicarum occupationibus f litus esset philosophari, modo Dioni Syracusano, qui expolitus a Platone doctrinis omnibus tantum magistro tribuebat, ut ille sibi unus esset instar omnium. Cave vero putes inter Academicos Platonicos Marsilio Ficinio quemquam superiorem suisse tum ingenii acuminet, tum praestantia eruditionis atque doctrinae,

ut veluti alter Speusippus ab ipso Platone philosophiae

SEARCH

MENU NAVIGATION