Magni Cosmi Medicei vita auctore Angelo Fabronio Academiæ Pisanæ curatore

발행: 1789년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

B M A c N it C O s M idem post annum die, quo ab illa discedere coactus fuerat. Subsedit in Careggiano, ita jubentibus vel potius suadentibus Novemviris. Nam quamvis factum fuisset dccretum, C L ferine civibus su stragia ferentibus, & praesentibus Episcopis, qui in aula erant Pontificis, de illo in patriam & in prii inam dignitatem restituendo , illudque honorificentissimis sane

verbis perscriptum ( 8), non convenire tamen puta batur praesentibus Reipublicae temporibus, ut magnus populi motus fieret, quod sane eventilet, si quem tantopere desideraverat ingredientem urbem vidisset. Quia tamen exspectabatur, magna hominum multitudo compleverat vias, cujus declinandae gratia noctu & per devia in Curiam venit ( y). Omnino illum sic patria accepit, ut lucem salutemque redditam tibi ac restitutam arbitraretur; & dum Cosmus gravi & eloquenti oratione magnitudinem beneficiorum, quae cives sui in se, fratrem atque liberos suos contulerant, persequem batur, seque ad Rempublicam bene gerendam incensum ostendebat , tanta eluxit significatio laetitiae &voluntatum omnium , ut non solum ei calamitatem detraxisse, sed etiam dignitatem auxisse viderentur. Etsi homini nihil est magis optandum, quam prospera , aequabilis, perpetuaque fortuna , secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen si Cosmo tranquilla omnia & pacata procesissent, nunquam ad tantam ammplitudinem pervenisIet, ut non solum ipse perpetuo esset Disi troes b, Coos

62쪽

MEDic EI UITA.

set moderator 8c rector omnium de Republica confiliorum, quasi omnia unius viri arbitrio gererentur, sed etiam ut posteris suis viam sterneret, qua ad civitatis imperium pervenire possent. Est quidem magnus in

hoc hominum consensus, qui de rebus horum temporum scripserunt, nulla unquam in civitate, quae amissa jura libertatis uni homini permisisset, quemquam vi dc armis, sicuti Cosmum in ea, quae libera esset, &quae de libertate retinenda maxime laborabat, auctoritate gratiaque praestitisse. At ne quis eum insimulare posset nimiam potentiam appetere, obstabant summae hominis gravitas ac prudentia, & praeserti in arS moderate & scienter utendi fortunae honis, potentium gratia, & amicorum studiis, ut pari ac aequo jure cum ceteris frui, & communi consensu & conjuncta cura cum omnibus civibus incolumitati & incremento Rebpublicae consulere videretur- Profecto magni interfuit ad ejus auctoritatem a gendam confirmandamque poena, quae sumpta est de iis, qui ad illius perniciem conspiraverant. Vel antequam ipse redderetur patriae, pulsi in exilium fuere Rainaldus Albitius, ejusque filius Ormannus, quem comsuetudo & disciplina a paternis vitiis degenerare non fuerat, Rodulphus Puccius cum liberis ejus & Donato fratre, RainaIdus DialiaEgius, Rodulphus Peruetrius, Andreas Rondinellius , Petrus Ardinghellius, Zen hius Belfredeuius, Matthaeus Benitius, Attavianus Ph

63쪽

MAc Ni Cos Mipius, Guido Balduinctius, Nicolaus Barbadorius &ille Pallas Stroclius, qui inter suos excellebat ingenio & doctrina, & in litteratos homines studio , quorum nonnullos ita alchat domi, ut non secus ac liberos diligere videretur. Ad illius calamitatem levandam ( hominis dignitas & virtus secit, ut de eo pauca separatim dicamus) non mediocriter conduxit bonitas & beneficentia Thomae Calandrinii Sergianensis, qui ex institutore filioriam ejusdcin Cardinalis, neque multo post Pontifex Maximus Nicolai V. nomine creatus, tanta liberalitate se se gessit in eos, quos cru- diverat, ut plura a parente proficisci minime potuerint. Omnino bonus vir & mitis ingenii erat Pallas,& quamvis nunquam in patriam, quam maximiS ornamentis affecerat (so), redierit, per quinque & viginti annos (tot enim postea vixit) ejus commodis, quantum potuit, suaeque gloriae servivit (si). Eminuit &ejus patientia cum exilii nuntium accepit, dissimilis hac quidem in rc, ut & in aliis multis, Albitio, qui dira in Cosmum ejusque fautores evomuit, cum quibus sibi vel absenti perpetuum bellum fore palam ferebat. Jccit &voces stomachi & querelarum plenas in Pontificem, se ipsum acriter reprehendens, quod ejus promtissis fidem habuisset. Post reditum in patriam Cosmi, exilii poena mulctati fuerunt alii cives, qui suspicionibus novarum molitionum materiem dederant, unde propagatio

multarum nobilium familiarum, quae longe lateque di-

64쪽

MgDic Ei UITA . Sispersac sunt, quaeque ortu Florentinae dicuntur. Saevitum etiam tum esset in cervices nonnullorum, nisi

pro iis intercessisset Pontifex; & Cosmus ipse gloriatur

se se egisse, ne morte assicerentur Franciscus Guada-gnius aliique plures, qui tamen multorum malcficiorum judicio convicti , acternis tenebris vinculisque mandati fuerunt. Sed non proptcrea omnem a se se

culpam amovit . Dediti enim postea ad supplicium fuerunt Antonius Guadagnius Filius Bernardi illius, cujus ossicia, quamvis pretio redempta, salutaria fuerant Cosmo, Antonius Pierogeius, Michael Joannis, Cosmus Barbadorius, & Zenobius Bel fredellius, atque hi quatuor capti Venetiis ab illius civitatis Senatu, ad quem tanquam ad aram confugere se posse speraverant, irae Cosmi se se donatos fuisse haud injuria questi sunt. Horrere soleo dum rcminiscor tot aut nobilitate, aut gestis magistratibus claros viros (non libuit omnes, quod longum & ingratum millet, nominare ) unius hominis caussi, aut praesenti morte, aut turpi cxilio, aut foedo carcere, aut gravissima mulcta, omnique privatione honorum & eivilium jurium poenas dependisse Reipublicae, & istud tenebricosum tempus vitac Cosmi latcre vellem. Is quidem aliquid habuit excusationis, non omnino justae, sed quae probari posse videtur . Aiebat enim se nihil crudeliter commisisse, dum suin mum dignitatis gradum tenuit , & quae ante & post id tempus censuerunt Ala-

65쪽

M A et Ni Cos Migistratus scelerum vindices, praesentibus Reipublicae temporibus & concordiae convenisse . Profecto moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando

ita se quisque extollit, ni deprimat alium, in difficili

est; cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se essiciunt, & injuriam a nobis repulsam, tanquam aut facere, aut pati necesse sit, iniungimus aliis. Verum si ve Cosmus ipse, sive eius studiosi exercuerint iracundiam in victos, quorum turbulenta & t meraria consilia factaque patebant, nihil tyrannice actum ab homine arbitrabimur, qui nec potestate, quam summam habuit, neque legibus, neque divitiis, neque gratia, neque gloria unquam abusus est, ut imperium exerceret in libreos cives. Si quis illa, quae ipse secutus est, conabitur carpere , dicat eumdem nihil sortasse tale cogitantem, patriae suae servile jugum parasse, dum nimium semiliae suae utilitati dignitatique, consulens publicae, prospexit; quanquam eo temporo, quo Medicet dominatum occuparunt Fl rentinorum , ii essent horum mores, isque Reipublicae status, ut nec vitia, nec remedia pati amplius

posse viderentur .

Hie publici consilii dominus, quo restituto, ipsa

civitas restituta esse videbatur, cum ineunte an.Mccccxxxv. renuntiatus fuisset Vexillifer Justitiae, facile obtinuit, ut novum decem annorum foedus Venetos inter & Florentinos Summumque Pontificem Disiligod by GO le

66쪽

MEDic Ri vi TA. si intretur. Id quidem maxime conducere Reipublicae rationibus putavit, quae mala timebat a Mediolanensium Duce, cum quo nisi infida pax esse poterat . Hic aegre serens desecisse ab imperio suo Genue sis , qui illius atrocitatem indignitatemque pati haud potuerant, cumque urbis recuperandae facultatem & spem amisisset, statuit omni vi vexate non populos modo, qui erant in ditione Genuensium, sed& eos, qui iisdem finitimi erant, eorumque libertati favebant. Inflammabant etiam superbum. & ambiti

sum animum voces Rainaldi Albitii, qui cum illum

convenisset, non destitit instare, suadere , orare, ut bellu m inserret Florentinis, cum quibus aiebat nullam sanctam esse posse societatem, Cosmo, viro omnium teterrimo, Rempublicam administrante. Addebat etiam, si nulla essent civium odia in hunc, quae tamen maxima erant, facile opprimi civitatem posse, aut saltem cogi, ne opem & auxilium ferret Genuensibus.

Tum glorians ipsi Cosmo significavit gallinam incubare e cui illo: male id posse extra uidum, quod salsum

responsum omnium sermone vulgatum laudatumque

fuit. Huic vigilanti & multa in posterum providenti opportunissimum visum est , si Franciscum Ssortiam

rationibus Reipublicae magis atque magis adjunxisset. Hic non solum in Etruria natus ex concubina, quando ejus pater Mutius Attendolus, qui Startiae cogno men ex corporis vi, & animi audacia traxit, stipen Dipiti red by Go le

67쪽

; MAc Ni Cos Midia Reipublicae merebatur, sed etiam Florentiae altus atque educatus amabat Florentinos, charosque hambebat , eisque saepe utilcm operam praebuit. Nam sortis animus & magnus, & summa rei militaris scientia erat in eo. Tanti hominis virtus tum maxime

necessaria esse putabatur, quia mortem non multo ante obierat perfidia Mediolanensium Ducis, cujus in potestatem venerat, Nicolaus Tolentinas , qui quantus imperator, & quam firmus & fidelis amicus fui set Florentinorum, declaratum est pompa funeris & monumento , quod in principe Aede faciendum ipsi curarunt (sr). Pretio igitur & spe sollicitarunt Startiam , ut & copias, quas secum habebat, & quae sub Reipublicae signis militabant, duceret ad repellendos hostes (s 3). Ex his quidem nullus magis formidandus erat quam Nicolaus Picininius, cujus semper fuerat insidiosa amicitia, & periculosa iracundia . Hic ex Parmensi agro cum magna manu in Etruriam descendere

jussus ab Insubrium Duce, non modo Sergiano, quae tum civitas in dominatu erat Thomae Fregolii, sed &aliis Florentinae ditionis oppidis , quae non longe a Macra erant, potitus cst. Vim quoque ejus aut timuerunt,

aut experta sunt multa Pisani agri oppida, & universa sere Apuana Provincia, in qua Malaspinae praesertim dominabantur. Profecto singularis fuit virtus Staditiae in ejus motibus conatibusque prohibendis, quodque his favere videbantur Lucenses, inde Cosmus oc-Disi iam by GO le

68쪽

Sicasonem arripuit eorum infidelitatem increpandi (s novumque adversus eosdeni bellum suadendi, in quo non de dignitate modo, sed etiam de salute Rcipublicae decerni assirmabat. Verum quia verebatur, ne cui obtrectatorum nimis pertinaciter Lucensibus infensus videretur, utebatur excusatione periculorum ,

quae & Florcntinis & univcrsae Italiae a Picininio imminebant, sic ut illi qui faveret, communis hostis e stet habendus . Hac de caussa missi legati fuerunt

ad Summum Pontificcna, qui a Florcntinis xiv. xat. Majas an . MCC xxxvi. discesserat, ad Venetos, alio que Italiae Principcs , quibus cisi curae erat, ne in Etruriae visceribus pestis illa Picininia diutius moraretur, reprehendendum tamen videbatur Lucense bellum , quod aut ab ira & odio, aut ab dilatandi dominii cupiditate susceptum esse apparebat. Inter haec Cosmus, cui & patriae libertatis , &dignitatis suac , & poenarum ex inimicis satis erat, quia nihil admissum iri arbitrabatur, quod domesticam

tranquillitatem turbaret, milites eos dimisit, qui custodiebant Curiam & Forum , quique conscripti fuerant, ut civium licentiae resisterent. Sed quamvis confideret iis, qui in civitate erant, vigilabat tamen

ne sibi insidiae fierent ab absentibus . & sane miraberis Franciscum Philelphum, qui quondam amplissimis honoribus & praemiis, ut ipsius litterae testantur, a Florentinis et Ascdiccis omnibus decoratus fuerat, de Disit iroes by Coosl

69쪽

sis MAc Ni Cos Mi illo, Carolo Marsuppinio, et Hieronymo Matthaei filio

Forocorneliensi, qui Florentiae operam dabat medicinae, per Graeeum sicarium occidendis cum exulibus, qui Senis erant, consensisse. Comprchensus Florentiae scelestissimus homo cum fuisset, et omnium consili rum fontes aperuisset, abscillae ei manus fuerunt, decretumque ut lingua abscinderetur Philelmo ipsi , si unquam in Potestatem Reipublicae devenisset (ss Dum vero Cosmus spondebat perpetuam suam in libertate tuenda euram, et vigilantiam et fidem in heblicis et civilibus officiis, facile consequebatur, ut quae ipse expetebat , omnium suffragiis comprobarentur . Neque tum adeo sors dominabatur in mandandis Magistratibus, ut ad regendam administrandamque Rempublicam si vocuentur, in quibus aliqua maleficii resideret suspicio; nam cum in hac re modum quemdam et ordinem adhibendum censuisset Cosinus, phtriae , fuique rationibus mirum in modum prospexit. Sane tum is erat Italiae status, eaque temporum conmditio , ut si Florentina Respublica intestinis discordiis

lacerari perrexisset, neque tinus vir Plus quam cet ri omnes consilio et auctoritate valuisset, aut ad imteritum occasumque ipsa ruere, aut magnam partem

pristinae dignitatis et virium amittere coacta fuisset Haud dubie xspirabant ad Italiae imperium Ueneti et insubrium Dux; Neapolitanum regnum morte Damnae Resinae, quae sine liberis decesserat , vacuum

70쪽

STM E D i c E I v d T A. Alphonius Aragoniae Rex & Renatus Andegaviae

Dux armis petebant, horumque factiones omnia miscere velle videbantur (sis); Romanus Pontifex fortunis pene omnibus spoliatus, coactusque vagari in alienis terris, nullum serme locum habebat ubi tutus ab inimicis consisteret; non modo eminebant, sed etiam dominabantur in illius ditione Braccisinorum & Si ortianorum factiones, quarum Duces Nicolaus Fortebrachcius, et Franciscus Ssortia civitates & provincias armis

subegerant & in potestatem suam redegerant; Genuenses & Bononienses omnia implebant sanguine, dum de tuenda libertate laborabant; quantae demum insidelitates in amicis, quanta facilitas serendi bella ex heblis, ac foedera pacisque, conditiones negligendi, violandi, rumpendit In his fluctibus egebat sane Respublica Florentina scientissimo gubernatore, qui obviam

iret temeritati & audaciae ambitiosorum, parta con servaret , & agris & urbibus patrium imperium augeret . Omnino talis vir erat Cosmus, ut non dubitem, quin, si illius vita in diversa tempora incidisset, eas exhibiturus fuisset virtutes, quae Omnibus, vel dissimilibus, temporibus conveniSsent. Vigilans hic moderator, mala aliena suam putans esSe occulonem, non lenivit, sed inflammavit

odium, quod habebat Pontifix in Puppii Comitem, &quia ipse rem ad arma vocaverat, quorum dux erat

vir ad omne facinus audacissimus Joannes VitelleM

SEARCH

MENU NAVIGATION