Sacramentarium Leonianum

발행: 1896년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i48 MENSE

XXXIIII. SCI SILVESTRI Ds confitentium te Portio deiunctorum preces nostras quaSin famuli tui Silvestri episcopi depositione deserimus propitiatus adsume ut qui nomini tuo ministerium fidele dependit perpetuas scorum tuorum societate laetetur Per. Hanc igitur oblationem quaesumus Dne placatus intende quam in sci Silvestri consessoris et episcopi tui commemoratione suppliciter immolamus ut et nobis proficiat huius pietatis affectus et illum beatitudo sempiterna glorificet Per. Io Μaiestatem tuam Dne supplices exoramus ut anima famuli tui Simplici episcopi ab omnibus quae humanitus adtraxit eκuta

in Scorum censeatur Sorte PaStorum Per.

XXXV. IN NATALE SCORUΜ QUATTUOR CORONATORUM. Is Annua martyrum tuorum Dne vota recurrimus Μaiestatem tuam suppliciter deprecantes ut Cum temporalibus incrementis prosperitatis aeternae capiamus augmentum Per. Pro martyrum nataliciis Dne tua muneribus cumulamus altaria. da quaesumus ut gaudia nobis Sca Succrescant quibuseto proficiat nostrae devotionis affectus per. Vere dign celebrantes scorum natalicia patronorum quia dum tui nominis per eos gloria frequentatur nostrae Crescit fragilitatis auκilium Per. II. Item talia.dis Hostias tibi Dne pro martyrum tuorum Commemoratione deferimus supplicantes ut indulgentiam nobis pariter conserant et salutem Per.

Vere dign quoniam tu magnificaris in tuorum laude scorum et quidquid ad eorum pretiosam pertinet paSSionem tuae sunt so opera miranda potentiae qui huius fidei tribuis clementer ardorem qui suggeris tolerantiae firmitatem qui largiris in agone victoriam Per.

172쪽

NOVEMBRI.

I 49 Scorum tuorum nos quaesumus Dne semper sesta laetificent et maiestati tuae perpetua placatione Commendent Per. Praesta Dne quaesumus ut sicut populus Xrianus martyrum tuorum temporali sollemnitate congaudet ita perfruatur aeterna et quod votis celebrant comprehendant' effectu peri sXXXVI . IN NATALE SCAE' CAECILIAE. Propitiationem tuam Dne quaesumus sentiamus de celebritate praesenti ut oblationibus nostris scae illius interventione susceptis et indulgentiam nobis tribuas et salutaria dona concedas

Vere dign in die sestivitatis hodiernae qua sca Caecilia

in tui nominis consessione martyr effecta est quae dum humanis devota nuptiis thalamos' temporales contemneret Sponsum sibi Qui Perpetuus esset praesumpto praemio castitatis adhibuit et aeternitatem vitae maluit quam ut mundo Procrearet originem. Isin cuius gloriam etiam illud accessit ut Valerianum cui fuerat matrimonii iure copulanda in perpetuum sibi socians martyr Casta Consortium secum duceret ad coronam Per. EXultamus pariter et de percepto pane iustitiae et de tuorum Dne sestivitate scorum quia interventionibus tibi placen- gotium confidimus nobis ad perpetuam vitam cessum') profutura quae SumPSimuS Per. Auxilium tuum Dne nomini tuo subdita poscunt corda fidelium ut quia sine te nihil possunt inplere quod iustum est tua misericordia largiente et quae recta sunt adprehendant et omnia assibi profutura percipiant Per. II Item aliaJy. Omp semp Ds qui eligis' infirma mundi ut sortia quaeque

confundas' da nobis in sestivitate scae martyris Caeciliae congrua devotione gaudere ut et potentiam tuam in eius passione laud- 3oemus et provisum' nobis percipiamus auxilium per.

173쪽

MENSE

Bonorum omnium Ds Auctor atque Largitor qui ut humanum 457 genus ad Consessionem tui nominis provocares etiam in fragili perfecisti condicione martyrium praesta quaesumus ut ecclesia tua hoc eκemplo commonita nec pati pro te metuant' et caelestiss praemii gloriam concupiscant' per. Super has quaesumus hostias Dne benedictio copiosa descendat quae et Scificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet per.

Vere dign qui perficis in infirmitate virtutem' qua beata

io gloriosaque Caecilia despecto mundi coniugio ad consortia Superna Contendens nec aetate nutabili' praepedita est nec revocata 'carnalis' inlecebra' nec sexus ' fragilitate deterrita, sed inter puellares annos inter saeculi blandimenta inter supplicia persequentum multiplicem victoriam virgo Casta 7 martyr eκ- 13 plevit et ad potiorem l triumphum secum ad regna Caelestia' cui fuerat nupta perduκit Per. hem.

Fiant Dne tuo grata conspectui munera supplicantis eCelesiae et ut nostrae saluti proficiant adsit interceSSio beata scorum Perieto Vere dign qui ut de hoste generis humani maior pompa duceretur non Solum per Xrm Dnm nostrum diabolicam 'destrueres δ' tyrannidem nec tantum pro subversione protoplasti per virilem seXum martyrum beatorum meritam deceptori reCiprocaS ultionem Sed etiam in Evae matris inimicum per femi-25 neam Condicionem retorques iure vindictam ut qui male in sua paradisi felicitate fidentem SeXum utrumque ProStraVerat nunc

ab utroque per tuam gratiam calcaretur:. quod sca Caecilia hodierna consessione testificans perficiensλλ) ne de fide tamen conubii 33 promissa discederet eum quem coniugem suerat habi- 458

174쪽

NOVEMBRI.

tura quem suerat susceptura coniugio ) secit comitem passionisper.

IIII. Item Mita. Da quaesumus om9 DS ut scae Caeciliae martyris et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus eXemplo per. 5Scae Caeciliae festa recolentes preces offerimus hostias immolamuS. PraeSta Dne quaesumus ut cum praesidio temporali et vitae nobis praebeant' incrementa perpetua' Per. Vere dign quoniam sicut humanum genus in utroque SeXudiabolus merito pravae consensionis' elisit sic utroque ConseS- Iosione magnifica per tuam gratiam triumphatur: Clariorque victoria est cum sublimis illa substantia quae similem se iactabat Altissimo et in hominis casu Dei' opus subruisse plaudebat seminea Condicione superatur. cuius gloriae nobis diem beata Caecilia martyr inlustrat quae nuptiisy deputata terrenis nupsit' Isin caelo et mundano dicata coniugio Divinum est Sortita Con- Sortium ipsumque temporalem virum Cui mortali suerat more nectenda martyrii foedere secum virgo Casta fecit aeternum Per. V. Item alia. Quaesumus virtutum caeleStium DS ut Sacrificia pro Scae aciCaeciliae sollemnitate delata desideriorum nos temporalium doceant habere Contemptum et ambire dona faciant caelestium gaudiorum' per.

Vere dign quia vicissitudo nobis est hodie collata mirabilis cum ille noster inimicus qui hominem paradisi felicitate Con- as spicuum δ' et totius mortis ignarum, dum propria integritate 439 fidendo praesidia Divina non quaereret, viperea Calliditate Subvertit, nunc inter huius mundi miserias et in eκilio damnatae condicionis humanae a mortali stagilitate sed in te fidente pro- Sternitur et cum prima mulier viro suo dux suisse reseratur ad so

175쪽

MENSE

IsaiaPSum', nunc consessio puellaris virum praecedens ducit ad praemium Per.

Eκaudi nos Ds salutaris noster ut sicut de scae Caeciliae sestivitate gaudemus ita piae devotionis erudiamur adsectu Per.5 Respice Dne quaesumus plebem tuam de scae Caeciliae martyris glorificatione gratulantem et bene placitum fieri tribue Sacratarum tibi mentium famulatum ut qui in scis tuis te honorare non desinunt perpetua donorum tuorum largitate potiantur et quod visibiliter exsequuntur invisibiliter adprehendant Per.

Io XXXVII. VIIII KAL. DEC. N . SCORUM CLEMENTIS ET FELICITATIS.

Omp semp Ds qui in omnium scorum tuorum es virtute mirabilis da nobis in beati Clementis annua sollemnitate laetari qui Filii tui martyr et pontifex quod ministerio gessit 15 testimonio comprobavit' et quod praedicavit ore firmavit eκ-emplo Per. Propitiationem tuam Dne quaesumus sentiamus de celebritate praesenti ut oblationibus nostris scorum tuorum intercessione susceptis et indulgentiam nobis tribuas et salutaria et o dona ConcedaS Per. Vere dign sci Clementis martyris tui natalicia celebrantes qui cognationem reliquit et patriam et post odorem tui nominis terraS mariaque tranSmittenS' abnegansque Semet ipsum Crucem peregrinationis adsumpsit' ut te per apostolorum tuorum UeSas tigia Sequeretur, Cui tu Dne secundum promissionem Filii tui' tam in praesenti saeculo quam ' futuro centupli muneris praemia repensasti. nam beatissimi Petri mox tradito disciplinis parentes quos in genitali solo perdiderat in eXterna regione restituis', quos terrenae generationis amiserat Divinae reddis naturae participes. 4 3o deinde magistri sui vicarium per ordinem subrogando Romanae urbis cuius propter te despexerat dignitatem tenere constituis 'principatum proque' transitoria '' claritate caelesti iacis honore

176쪽

NOVEMBRI.

I 53 conspicuum'. postremo martyrii gloria sublimatum pro temporalibus gestis aeternam provehis ad coronam Per. II. Item Mita. Ascendant ad te Dne preces nostrae et tuorum vota fidelium munera suppliciter oblata concilient quod etiamsi nostris operibus 5

non meremur quaesumus scorum nos interceSSione mereamur Per.

Vere dign merito etenim Dne de triumphis tuorum martyrum gloriamur quia in victoriis eorum tua mirabilia confitemur sci Clementis hodie sacerdotis et martyris tui sestivitate gaudentes quem

beati apostoli Petri eruditionibus institutum et in pontificatum Ioapostolicae sedis evectum atque in martyrii inclyti 'finis ' gloria

coronatum habitatio Caelestis eκcepit Per. III. Item talita. Beati Clementis sacerdotis et martyris tui natalicia veneranda Dne quaesumus ecclesia tua devota suscipiat et fiat 15 magnae glorificationis amore devotior Per. Intercessio sci Clementis sacerdotis et martyris misericordiae tuae Dne munera nostra conciliet ut quod merita nostra non Supplent scorum tuorum deprecatione PenSetur Per.

Vere dign quoniam per sci Sps largitatem beatus ille Clemens ao hodiernae nobis exultationis aflectum magnificae passionis agone Sacravit qui mundo nobilis amore Xri nobilior pio labore' con-46 I spicuus et 'inter' parentum vel inquisitione vel receptione mirabilis apostolicae praedicationis fidelissimus ' et '' alumnus acceptus sacerdos resulsit egregius et martyr inSignis Per. as IIII. Item Mita. Accipe quaesumus Dne hostias tua nobis dignatione' collatas quoniam et te creante procedunt et tu CauSas humanae

salutis et gloriae quibus tibi gratae sunt condidisti' peri

into accusatives.

177쪽

MENSE

Vere dign beati nobis enim Clementis hodie praeconia rePetenda sunt qui Divina inspiratione flammatus reliquit patriam in tuis praedicatoribus 'sequendo' et amissos parentes alienis invenit in terris. in exteris regionibus humilis Xri secutus est 5 gloriam et summam recipit' civitatis propriae dignitatem. Prae- Sentem Vitam Xro postposuit et meruit triumphum beatitudinis

sempiternae Per. PraeSta quaesumus omp Ds ut pro honore nominis tui quorum celebramus insignia continuis etiam precibus foveamurio Per. IN NATALE SCAE FELICITATIS. Misericors et om p Ds qui nos de virtute in virtutem s debita veneratione servitute') currentes tuorum facis '' gaudere Scorum PraeSta ut quorum Sollemnitatibus consolamur orationibus adiu-15 Vemur Per. Intende munera Dne quaesumus altaribus tuis pro scae Felicitatis martyris tuae commemoratione proposita ut sicut per haec beata mysteria illis' gloriam' contulisti nobis indulgentiam largiariS Per. ao Vere dign in exultatione sestivitatis hodiernae qua beata genetrix sacratum tibi gregem Carne procreatum per tuam gratiam menteδ' perfecit. ecce vere in qua sicut scriptum k est fabricavit sibi sapientia domum septem columnis instructam :: Uaecce quae quod nomine praelibavit '' rebus implevit et non solumas secunditatis prosperitate gloriosa sed cum eadem etiam mansit et inter adversa Felicitas quam eidem nec morS auferre potuit sed effecit potius Sempiternam Per. Libantes Dne mensae tuae beata mySteria quaeSumus ut martyrum interventione SCorum temporalem et praesentem y 3o nobis misericordiam conferant et aeternam Per.

178쪽

NOVEMBRI. I 55 Protege Dne plebem tuam et quam martyrum tuorum adsidua tribuis ' festivitate devotam tibi semper placitam fieri

precibus concede iuStorum Per. ΙΙ. Item Mita. Da nobis Dne Ds noster scorum martyrum palmas incessabili 5 devotione venerari ut quos digna mente non possumus celebrare humilibus saltem frequentemus obsequiiS Per. Fidelium tuorum munera Dne pro Scorum martyrum Sol

lemnitate propitiatus' adsume et ut tibi nostra sint grata servitia gratiae tuae largitate concede Per. IOVere dign quoniam magna sunt opera' tua Dne et immensa magnalia per quae nobis laetitia hodiernae festivitatis accessit vere enim Felicitatis filii et vera est suorum selicitas filiorum quos et casto fetu sci coniugii mater secunda progenuit et

per fidem denuo felicius peperit martyreS ad Coronam Per. Praesta nobis Dne quaesumus intercedentibus scis tuis ut quae ore Contigimus pura mente CaPiamuS Per. Libera Dne quaesumus a peccatis et hostibus tibi populum 463 Supplicantem ut in Sca Conversatione viventes nullis adfligantur aciadversiS Per. III. Item RUR. Sci martyres Dne quaesumus et nominibus suis nobis suffragentur et precibuS ut et Clemens tuus sapientem Clementiam sequi et tibi sacrata Felicitas nos poscat veraciter eSse felices asper.

In Scorum tuorum passionibus pretiosis te Dne mirabilem praedicantes munera votiva deserimus. PraeSta quaeSumuS ut sicut illorum tibi grata sunt merita Sic nostrae ServitutiS accepta reddantur officia per. 3OVere dign hodie quippe Dne et tuo munere celebratur magnifica mater et martyr: praeclara' progenies simili passione:

179쪽

MENSE

156 gloriosa in membris ecclesia meritoque in omnibus beata Felicitas Per. Repleti sumus Dne sacramentis et gaudiis quae in Scorum tuorum celebritatibus et frequentamus et SumimuS Per. 5 Semper Dne quaesumus lac populum tuum Scorum martyrum patrocinio gratulari ut beneficia tua quae propriis obsecrationibus obtinere non sufficit iustorum tuorum suffragiis incessanter aC-cipiat Per.

XXXVIII. VIII KAL . DEC . N SCORUM CHRYSOGΟΝΙ

Io ET GREGORI.

Exultamus Dne multiplicata sestivitate scorum quia non diffidimus' tua nos dona sumpturos pro quibus inpetrandis tanta nobis patrocinia contulisti peri Perfice Dne votiva mysteria et quae in martyrum veneratione Is te praedicant' suffragia nobis perpetuae redemptionis existant 4

per.

Vere dign quia pectora martyrum beatorum sic ignis ille Caelestis inflammat ut omne quod in huius mundi luce iucundum est amore tui nominis refutetur et subeatur quidquid temporalitereto est acerbum' ut promissionis tuae praemia capiantur Per. Patientia pretiosa iustorum' tuae nobis Dne quaesumuSaffectum dilectionis adcumulet et in cordibus nostris sacrae fidei SemPer exerceat firmitatem per.

Ds qui scis tuis dedisti piae confessionis inter tormenta as virtutem largire fidelibus populis inter huius mundi temptamenta constantiam veritatis ut sicut illos scs Sps roborando sempiternam proveXit ad gloriam sic istos iugiter tua gratia gubernando ad misericordiam perducat aeternam Per. XXXVIIII. PRID - ΚAL - DEC N SCI ANDREAE APOSTOLI. 3o Da nobis quaesumus Dne Ds noster beati apostoli tui Andreae intercessionibus sublevari ut per quos ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti per eos subsidia perpetuae salutis inpendaS Per.

180쪽

commemoratione deserimus suppliciter exorantes ut eius interventionibus adiuvemur' pro cuius meritis immolantur Per. Vere dign qui' ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere iundamentis de quorum collegio beati Andreae sollemnia scelebrantes tua Dne praeconia non taCemuS Per.

463 Sumpsimus Dne Divina mysteria beati apostoli tui Andreae sestivitate laetantes quae sicut tuis scis ad gloriam ita nobis

quaesumus ad veniam prodeSse perficias Per. Tribue Dne quaesumus familiae tuae ut exultationem cordis Iosui quam de beati Andreae apostoli tui vener tione percepit et secura concelebret et tota semper mente Sectetur Per. II. Item Mita. Supplices te rogamus Ds conpetentibus gaudiis diem nos Celebrare Concedas quo maieStatis tuae Consessione magnifica et sbeati apostoli tui Andreae sacer natalis inluxit pariterque nobis devotionis huius tempora largiora tribuas et Profectum Per. Sacrandum tibi munus offerimus quo beati Andreae sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus inplora

Vere dign in sestivitate praesenti qua' beati Andreae apostoli tui venerandus sanguis effusus est qui gloriosi apostoli tui Petri pariter sorte nascendi Consortio' fidei apostolicae collegio dignitatis et martyrii est claritate germanus ut quos in huius vitae cursu gratia tua tot vinculis pietatis obstrinxerat similis in regno discaelorum necteret et Corona Per. Prosit nobis quaesumus Dne sacramenti tui perceptio salutaris pro tuorum Commemoratione Scorum ut noS et a vitiis mortalitatis eκpediat et perpetuae socios miserationis efficiat per. Esto protector Dne populi tui propitiatuS et rector eique sodeprecantibus scis tuis remissionem tribue peccatorum, praesta vitae melioris effectum, temporalia benignus praebe' solacia et aeternitatis' promissa dona largire Per.

SEARCH

MENU NAVIGATION