Sacramentarium Leonianum

발행: 1896년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

58 MENSE III. Item alia. 466Omnium virtutum Ds bonorumque Largitor da quaesumus ut beati apostoli tui Andreae semper nobis adsint et honoranda sollemnia et desiderata praesidia Per.5 Oblatis muneribus Dne plebs fidelis exultet quia pariter apostolicae gaudia passionis' in et in eis te praedicare mirabilem confidit ad suae pertinere Salutis augmenta Per. Vere dign qui per cultum nominis tui venerationemque scorum nobis remedia mirabiliter operaris. hoC ipso namque io ieiunio quod' beati apostoli tui Andreae sesta praevenientes

oculis tuae maiestatis offerimus simul et continentiam salutarem Capiamus mentis et Corporis et profutura nobis observatione proficiamus' et mitigatis sensibus corporis puriores tantis nataliciis praeparemur Per. 15 Erudiamur Dne quaesumus his celebritatibus et iuvemur quibus beati M apostoli Andreae caelestem nobis tribuant' ma tyria praeventa laetitiam Per. Reserat Dne populus XrianuS quoS pia devotione PraesumP- sit scae gratulationis effectus ut beati apostoli tui Andreae simul ao fiat et veneratione iucundus et intemeSSione Securus Per. IIII. Item BaiR. Maiestatem tuam Dne suppliciter eXoramus ut sicut ecclesiae tuae scs Andreas apostolicus' eκstitit praedicator et rector ita sit perpetuus Suffragator Per. 23 Beati apostoli Andreae Dne sollemnia recensemus ut eius 467 auxilio tua beneficia capiamus pro quo tibi hostias laudis offeri

Vere dign adest enim dies magnifici votiva martyrii quo venerandus Andreas germanum se beati apostoli Petri tam so praedicatione Xri tui quam consessione monstravit et apostolicae numerum dignitatis Simul passione Supplevit et gloria ut quibus erat una causa certaminis una retributio esset et praemii per. Quaesumus om9 DS ne nos mundanis sauciari patiaris incursibus quos tuae providentiae constitutis apostolica praesidia nonas relinquunt Per.

182쪽

DECEMBRII 59Ρraesta Dne quaesumus ecclesiam tuam sub tantis gaudere principibus et intellectu capere quod devotione sectatur ut tuis dispositionibus gubernata quos praesenti veneratur obsequio participatione perpetua contingere mereatur ' Per.

XL. VIII KAL - ΙΑΝ - Ν DNI ΕΤ ΜARTYRUM PASTORIS BASILEI ET IOUIANI ET VICTORINI ET EUGENIAE ET FELICITATIS ET ANASTASIAE.

Ds qui humanae substantiae dignitatem' et mirabiliter condidisti' et mirabilius resormasti da quaesumus nobis Ihu Xri Filii rotui) eius' Divinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particePS Per. 468 Da nobis quaesumus omp et misericors DS et semp Pater' ut nativitatis Dni nostri Ihu Xri sollemnia quae praesentibus ossiciis

Praevenimus siC nova sint nobis et Continuata permaneant SiC Is Perpetua perseverent ut Pro Sui miraculo nova semper eκistant

Vere dign quoniam quidquid Xrianae professionis devotione celebratur de hac sumit sollemnitate principium et in huius muneris mysterio continetur. hoc in ipsis generis humani ao parentibus declaratum est apostolo praetestante' cum de primis hominibus loqueretur : Sacramentum hoC magnum eSt, ego autem dico in Xro et in ecclesia , hoc patriarchae diversis i actionibus here. et vocibus signaverunt, hoc illa legis observantia figuralis adseruit, hoc praedixerunt cunctorum Praeconia prophetarum. in hoc Cere- asmoniarum veterum plenitudo est, in hoc praesens caelestium ministratio gratiarum, in hoc bonorum pollicitatio suturorum in quo dum manifestissime' conprobantur quae suerant praedicta Con-

183쪽

MENSE

pleri rationabiliter credimus et prudenter quae promittuntur eSSeventura Per.

Da nobis quaesumus Dne Ds noster ut qui nativitatem Diti nostri Ihu Xri nos frequentare gaudemus dignis conversationibus 5 ad eius mereamur pertinere Consortium Per. Largire quaesumus Dne famulis tuis fidei et securitatis augmentum ut qui de nativitate Dni nostri tui Filii gloriantur et adversa mundi te gubernante non sentiant et quae tem Por- aliter colebrare desiderant sine fine percipiant perito II. Item alia. Ds qui per' beatae sacrae ) Virginis partum sine humana concupisCentia procreatum in Filii tui membra venientem paternis secisti praeiudiciis non teneri praesta' quaesumus ut

huius Creaturae novitate Suscepta' vetustatis antiquae contagiis is eXuamur Per.

Vere dign ecce enim sicut per os locutus est prophetarum Uirgo in utero accepit et peperit Filium et vocamus' nomen eius Emmanuhel et nobiscum Ds est quia Verbum caro lactum habitavit in nobis'. ecce puer natus est nobis' parvulusao datus est nobis et factus est principatus cuius Potestas Super humeros eius et voCabitur admirabilis consiliarius Ds sortis pater futuri saeculi princeps pacis. multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et Super regnum eius ut confirmet illud et corroboret a modo et uSque in Sempiternum: δ' as in quibus omnibus evidenter Dm Hominemque cognoscimus qui suscipiendo quod nostrum est dignatus est nobis Conserre quod suum est. unde prosusis gaudiis &c.

λ ΜS. qua. ' Μur. and Ball. spei et cari iis isor et sec. .. Μur. and Ball. Om. per. There seems to be a potnt above the line besore sacrae in ΜS. as is to mark itas an alternative to beatae.

β λ venientes as in Gel. s 9 Μur.3 and Greg. II Μur. .' At the bottom of the page which ends here is initten in a much later handR quis sicut Dris Os noster qui habitas in auis.

184쪽

DECEMBRI

III. Item aliR.Μunus populi tui Dne placatus intende quo non altaribus tuis ignis alienus nec inrationabilium cruor effunditur animantum' sed sci Sps operante virtute sacrificium iam nostri corpus et sanguis est ipsius sacerdotis per. 5Vere dign hoc praesertim die quo ipsum salutis nostrae47o Sacramentum in lucem gentium revelasti: et ab uteri Virginalis arcano ineffabili editione promisisti erigens nobis cornu salutis in domo David pueri tui ad dandam scientiam salutis populo tuo in remissionem peccatorum eorum Per ViSCera Iomisericordiae tuae in quibus visitavit nos Oriens ex alto . benedictus qui venit in nomine Dnili qui tamquam Sponsus procedens de thalamo' suo Ds Diis et inluxit nobis ut nos de tenebris et ' umbra mortis' ' regnum perpetuae lucis aeternae'

Omp semp Ds qui in Dni nostri Ihu Xri Filii tui nativitate

tribuisti totius religionis initium persectionemque Constare da nobis quaesumus in eius portione censeri in quo totius salutis

humanae Summa ConSiStit Per.

ΙΙΙΙ. Item alia.Jy ao Grata tibi sit Dne hodiernae sestivitatis oblatio ut tua gratia

largiente per haeC sacrosca commercia in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia Per.

Vere dign tuae laudis hostiam iugiter immolantes cuius figuram Abel iustusa instituit, agnus quoque legalis ostendit, 25 celebravit Abraham, Μelchisedech ' sacerdos exhibuit sed verus Agnus et aeternus Pontifex hodie natus Xrs implevit. unde prosuSis &C. Concede quaesumus Dne DS noster ut qui ad destructionem diaboli et remissionem natus est hodie peccatorum, et a Cul- 3OParum Subreptione nos expiet et ab hostium incursione defendat Per.

y Bianch. proposes nostrum. ' ΜS. cornum. δ ΜS. Ialamo. ΜS. febris. si Μur. and Ball. inseri de besore umbra. ' aeternae seems like an alternative for perpetuae. y ΜS. om. Dem alia. ' ΜS. melchisedelare. F. II

185쪽

MENSE Da quaesumus Dne populo tuo inviolabilem fidei firmitatem 471

ut qui Unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de matre Virgine confitentur, et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inseranturs Per.

Da nobis Omp Ds ut sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus sic eius munera Capiamus Sempiterna gaudenteS Per. Tanto nos Dne quaesumus promptiore servitio haec prae- Io currere Concede sollemnia quanto in his constare principium nostrae redemptionis ostendis Per. Vere dign sollemnitas enim D ne caelestis pacis ingreditur. quaesumus ut Per eam gratiam per quam tibi reconciliatus est mundus Peccatorum remissione cunctorum nos quoque delictis Is omnibus expiati remediis tuae pietatis aptemur et mysterium quod extitit mundo salutare principalis recordatione muneris adsequamur Per. Ds qui nos sacramenti tui participatione contingis virtutis eius effectus in nostris cordibus operare ut suscipiendo muneriaci tuo per iPSum munuS aPtemur Per. Benedictio tua Dne super Populum Supplicantem copioSadescendat ut qui te Factore conditus te est reparatus Auctore te iugiter operante Sal etur Per. VI. Item Ritta.

as Ds qui restaurationem condicionis humanae mirabilius operaris quam substantiam condidisti' tribue quaesumus ut simul perficiatur in nobis et quod creavit Verbi tui Divina generatio et quod Eius Hominis lacti gloriosa nativitas resormavit Per. Tot sensibus hodiernum Dne Sacrificium celebramus quo 4 aso nobis ipsius sacrificii sunt nata primordia peri

Vere dign quoniam magnificum noStrae Commercium reparationis effulsit cum de homine veteri Homo novus 'eκsisteret curatus mortalitate mortalitas '' cum humana condicio de ipsius humanae condicionis consecta medicatione sanatur et de obnoκia

186쪽

DE V L. I 63 generatione peccato totius peccati nescia proles eXoritur ac non solum nostra faJy Verbo tuo suscepta fragilitas perpetui fit

honoris sed nos quoque mirando Consortio reddis aeternOS Per. VII. Item alia. Εκultantes Dne cum muneribus ad altaria veneranda Con- scurrimus quia et omnium nobis hodie summa votorum et Causa nostrae redemptionis exorta' est per. Vere dign quoniam vere' magnum quod sine eXemplo est singulare quod sine humana ratiocinatione mirabile tuae pietatis editum sacramentum . atque ideo sicut primis fidelibus extitit roin sui credulitate pretiosum ita nunc excusabilem conscientiam non relinquit quae salutaris mysterii veritatem toto etiam mundo testificante non sequitur. ut enim in principio dissicile videretur cum ad hoc sacramentum' genus humanum diceretur esse Venturum sic opus maiestatis immensae negari nefas est cum cernitur 15 ubique conspicuum unde. PromSis &C. Concede nobis Dne quaesumus ut sca tua tibi placito corde sumamus et quidquid in nostra mente vitiosum est ipsius doni medicatione Curetur Per. VIII. Item talia. 2oDs qui humanum genus a suo principe letaliter sauciatum' Xri tui nativitate salvare dignaris praesta quaesumuS ut non haereamus in perditionis auctorem' sed ad Redemptoris nostri consortia tranSseramur Per.

Oblatio tibi sit Dne hodiernae sestivitatis accepta qua et asnΟStrae reconciliationis processit persecta placatio et Divini cultus nobis est indita plenitudo et via veritatis et vita regni caelestis apparuit Per. Vere dign quia nostri Salvatoris hodie luX processit quae clara nobis omnia et intellectu manifestavit et visu quibus sonon Solum praesentem vitam Suo splendore dirigeret sed ad

187쪽

MENSE

ipsam nos maiestatis immensae gloriam perduceret intuendam

per.

Da nobis Dne quaesumus ipsius recensita nativitate vegetari cuius caelesti mysterio pascimur et potamur Per.s VIIII. Item alia. Ut ad salutaris hodiernae generationis exordium pertinere mereamur apostolicis tribue nos Dne quaesumus precibus adiuvari Per. Ρraesenti sacrificio Dne tua generaliter exultet ecclesia quoto infirmitatis eius sunt adsumptae primitiae ut Divinae particeps fieret ipsa potentiae Per. Vere dign in die sollemnitatis hodiernae quo licet ineffabile

tamen utrumque ConvenienS editur SaCramentum quia et mater

Virgo non posset nisi subolem proserre Divinam et Ds homo 474 13 nasci dignatus ' congruentibus' non deberet nisi Virgine matre

generari. ProPterea &C. Praesta misericors Ds ut natus hodie Salvator mundi sicut Divinae nobis generationis est Auctor ita et inmortalitatis sit ipse Largitor Per. ao Ds qui creationem condicionis humanae diabolicis non es passus perire nequitiis remedia tuae propitiationis exsequere ut in eadem non praevaleat inimica subreptio sed redemptio tuae miserationisq) pietatis obtineat Per. XLI. IN NATALE SCI IOHANNIS EUANGELISTAE.as Omp semp Ds qui huius diei venerandam scamque laetitiam beati apostoli tui Iohannis evangelistae sestivitate tribuisti claecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit Per. DS qui per os beati apostoli tui Iohannis evangelistae Verbi

3o tui nobis arcana reserasti praesta quaesumus ut quod ille nostris auribus eκcellenter insudit intellegentiae conpetentis eruditione capiamuS Per.

188쪽

DECEMBRI

165 Μ unus populi tui Dite quaesumus apostolica deprecatione Sit gratum ut ecclesia tua eorum semper intercessionibus adiuvetur quorum iugiter instruitur disciplinis per. Vere dign beati apostoli tui Iohannis evangelistae natalicia venerantes qui Dni nostri Ihu Xri Filii tui vocatione suscepta sterrenum respuit patrem ut posset' invenire caelestem, retia saeculi 473 quibus inplicabatur abiecit ut aeternitatis dona mente libera

Sectaretur, nutantem fluctibus navem reliquit ut in ecclesiasticae gubernationis tranquillitate consisteret, a piscium captione cessavit ut animas mundanis gurgitibus immersas calamo doC- Iotrinae salutaris abstraheret , destitit pelagi prosunda rimari Secretorum scrutator redditus Divinorum eo usque procedens ut et in Cenae mysticae sacrosco convivio in ipsius recumberet pectore Salvatoris: et eum in cruce Diis Constitutus vicarium

sui matri Virgini filium subrogaret et in principio Verbum quod is DS erat apud Deum ipsi' prae ceteris ostenderet praedicandum li

Praesta nobis Dite quaesumus apostolicis doctrinis et precibus adiuvari' ut quod praesentibus celebramus officiis perpetuae salvationis redemptionis') gaudiis adsequamur Per. aQProSequere Dite populum tuum ut apostolorum natalicia

beata scorum et temporali consolatione sultus semper eXerceat et aeterna miseratione redemptus agnoSCat Per. ΙΙ. Item RiiR.' Natalicia sci Iohannis apostoli quaesumus Dite munera 25 capiamus '' ut suis precibus gloriosis et credendum nobis iugiter postulet et sequendum beatus evangelista quod docuit Per. Supplicationibus apostolicis beati Iohannis evangelistae quae- sumus ecclesiae tuae Dne Commendetur oblatio cuius magnificis praedicationibus eruditur Per. 3O

189쪽

MENSE

Vere dign beati Iohannis apostoli gloriam recensentes qui ab Unigenito tuo sic familiariter est dilectus et immensae gratiae

revelationibus inspiratus ut omnem transgrediens creaturam 476eκCelsa mente Conspiceret et evangelica voce proserret quia ins principio erat Verbum et Ds erat Verbum qui δ hoc erat in principio aput Dm. dicendo quippe erat perpetuitatem sine initio demonstravit. addendo et Ds erat Verbum et hoc erat in principio aput Dm' et distinctionem protulit personalem et unam te cum Filio tuo patefecit habere Deitatem, qua maies-xo talis aeternae claritate deprompta summae Divinitati cederet

vocata gentilitas et hereticorum Consulata versutia nec Confusionem praetenderet unionis nec Consempiternitatis minueret veritatem Per. Μiserator et misericors Dne qui nos continuis caelestium Is martyrum non deSeris SacramentiS PraeSta quaeSumus ut quae

sedulo celebramus affectu grato tibi percipiamus obsequio Per. Ecclesiam tuam Dne benignus inlustra ut apostolicis beati Iohannis evangelistae inluminata doctrinis ad dona perveniat quae de tua fidelibus retributione promisit Per. sto XLII. IN NATALE INNOCENTUΜ.Ds qui bonis tuis infantum quoque tui nescia Sacramenti

corda praecediSy tribue quaesumus ut nostrae Conscientiae fiduciam non habentes indulgentia Semper copiOSa Praeveniat Per. Suscipe D ne quaesumus devotorum munera famulorum etas tuis Divinis purifica Servientes pietate mysteriis quibus etiam iustificas ignoranteS Per. Vere dign pretiosis enim mortibus Parvulorum quoS proPter

Filii tui Dni nostri et Salvatoris insantiam bestiali' saevitia 477

Herodes sunestus occidit inmensa clementiae tuae dona cognoS-so cimus. fulget namque magiS Sola gratia quam voluntas, et Clara est prius ConseSSio quam loquella, ante PasSio quam membra passionis exsiSterent, testes Xri qui eiuS nondum fuerant agnitores. 6 infinita benignitas cum pro suo 'A trucidatis' etiam nescienti-

190쪽

bus meritum gloriae perire non patitur sed proprio Cruore per- susis et salus regenerationis expletur et inputatur corona martyrii

per.

Hodiernae sollemnitatis effectum sumpsimus Dne gaudia magna de parvis suppliciter exorantes ut hanc abundantiam in snostra quoque Salvatione defendas Per. Laetetur semper ecclesia tua Dne tuorum celebritate scorum et misericordiae tuae iugiter experiatur effectum quo et stagilitas humana subsistat et Divina supplici redemptio non negetur Per. II. Item alia. IoDs qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere qui Filio tuo Dno nostro testimonium praebuerunt etiam non loquenteS Per. Adesto Dne muneribus innocentum festivitate sacrandis et is PraeSta quaeSumus ut eorum sinceritatem possimus imitari quorum tibi dicatam veneramur' infantiam per. Vere dign audivimus etenim' prophetam dicentem quod Rachel plorans filios suos noluerit consolari quod non sunt maerebat ergo quod de eius subole' non venirent qui tanto sunt zomunere Coronati. de Liae quippe Sunt Stirpe progeniti quorum 478 Divina gratia praevenit et Sensum. intellegentiam passio et martyrii palma mirabilis praecessit aetatem M ut etiam veneranda nostri Salvatoris infantia coaetaneis testificationibus exsisteret glorioSa Per. 25 Annue' quaesumus om9 Ds ut Sicut eos quorum natalicia recensemus per tuam gratiam bene placitos fecit aetas exitu sic

nos tuae pietati salutaris humilitas praestet acceptos Per. Tribue Dne quaesumus fidelibus tuis ut sicut ait apostolus non esticiantur pueri sensibus sed malitia innoxii repperiantur et' 3o parvuli' ut martyres festivitatis hodiernae quos meritis aequare

non possunt mentis Simplicitate sectentur Per.

SEARCH

MENU NAVIGATION