장음표시 사용
21쪽
artem , & viam arripiendi contra Novitatum amatores , illa relicta, quam iniverunt veteres Iansenti Antagonistae, cum ad alia nunc Adversarii subterfugia se conferant. Ex Recentioribus porro Defensoribus Veritatis aliqui toti sunt in dirigendis in aciem selectissimis Sanctorum Patrum, ac Theologorum Sententiis. Sed Hostes loca quaedam maximi Augustini, ejusque Discipulorum, quae in deterrimum sensum detorquent , pro se stare opinati, vix ullo alios in pretio habent, ipsumque contra illos clamantem Augustinum audire detrectant. Alii cum peculiaribus Jan senii Sectatoribus certamen suscipiunt, ac potius absurda artificia ab iis adhibita in Erroribus propugnandis, & captiosarum argumentationum dolos aperiunt , quam decretorio bello Sectam ipsam festinent evertere. Plerique demum ex illis, qui cum hujusmodi hominibus conserunt manus, Quinque solum illas Propositiones ab Apostolica
Sede damnatas , labefactare contendunt. Plures ergo novae alicujus exercendae
industriae Causas mihi relictas video , ut scilicet ex Novis , in quae se receperunt, latibulis illos extraham: ut ex una Synodo, cujus a Vaticano approbatae Divina est Auctoritas, tela depromam et ut non eas tantummodo Quinque Propositiones Conciliari
22쪽
Anathemate in anteressum perculsas fuisse ostendam , sed & alias, a quibus illae duxe
runt originem, ac plurimas eisdem annexas,& caeteras ab iis , tanquam a venenato fonte, permanantes: universum demum Theo
logicum Jansenti systema de Christi Rep
ratoris Morte , deque Gratia Divina per illam nobis praeparata, ac de humana Libertate , declaratum fuisse demonstrem a Patribus Tridentinis, Tartaream fore substructi nein , si a quopiam excitaretur.
Haec universi Iansentani systematis eversio proseret ejusdem Jansenti fessum in
diurnam lucem. Nimis apertus ille quidem est; sed cum hoc pernegent ejus Assectae, horum os obstruetur a Contextu Doctrinae audacissimi , quem sequuntur, Magistri , non in Quinque tantum , sed in plusquam septuaginta invicem nexis, ac se mutuo dilucidantibus , Propositionibus repugnantis veritati a S. Concilio Tridentino declaratae. Duo supersunt, quae spondere Lectori non reformido. Primum est, tantam emicare in Sacri Concilii Definitionibus Claritatem , adeoque splendidum in iis esse nexum,& seriem doctrinae, ut quicumque nonnulla mentis perspicacitate praestet, quamvis Theologicam Academiam ne de limine quidem salutaverit, percepturus tamen o mmnia sit. Ausim ergo propemodum affirmare
23쪽
operae pretium referendum, si, quemadmodum Iansentani Errores in Hollandia , aliis que Foederati Belgii Provinciis, & in aliis fortasse Regnis multiplici vulgi Lingua spa guntur, ita Catholicam Veritatem , quam haurire ab illimi fonte S. Concilii Tridentini
opportunum videretur, Concionatores populo traderent. Fatetur D.Petrus Coddaeus
Archiepiscopus Sebastenus in suis Responsionibus , & Declaratione , circumferri per Foederatum Belgium Catechismos plures, vel ibi typis editos a Missionariis, vel eo aliunde advectos, praesertim ex Gallia, inter quos peculiares quidam , Batavico etiam Idiomate , ex professo tractent de Gratia Chrsi Domini. Utinam solus Catechismus Romanus, magnusque, & parvus Cardinalis Bellarmini esset ibi prae manibus. Obtemperaretur ita Sacro Concilio Tridentino DC a s. praecipienti. Apud rudem plebem Ocilio-M L, - res, a ubtiliores quasiones, quaeque ad aedi-Frationem nonfaciunt, ex quibus plerumque nulla sit pietatis accessio , a popularibus concionibus secludantur . Incerta item,
qua specie salse laborant, evulgari, ac tractari ( Episcopi non permittant. Multo minus igitur vulgi oculis subjiciendae essent
Opiniones, non solum incerta, sed erroneae, ac quaedam Haereticae, de Gratia necessaria
ad salutem plurimis denegata, deque Morte
24쪽
Salvatoris non obita pro omnibus, aliisque hujusmodi rebus, profecto ad ad rationem non facientibus, ct ex quibus nulla si pietatis accessio, sed potius Desperationis pericumlum inducitur . Quoniam igitur ibi, atque in aliis Provinciis, & Regnis, gliscunt nimium quantum in Populo har Controversiae, atque in miseras , & perniciosas angustias innumerae Fidelium animae redactae sunt, fortasse expediret , vera Dogmata subjici omnium oculis . At si haec vernaculo sermone scripta non essent Plebi exponenda, usui saltem esse poterunt illis , qui Orthodoxa Catechesi Populum
Alterum, de quo meam quoque fidem obstringo, est vix quidquam a me attingendum de variis Theologorum sententiis , ( &in quacumque ex ipsis Ueritates Catholicas defendendas circa multiplicem Dei Scientiam , ejusque Decreta, & hominum Praedestinationem ante, vel post, Merita absolute vel conditio nate praevisa; sed tantummodo expendenda Sacri Concilii verba, per quae mihi videntur Veritates plurimae definiri:& praeterea explorandam, sed raro, vim , quae in verbis ipsis latet, cum expressa sinta Synodo ea loquendi forma , quae alias quoque veritates manifesae supponat . Causas demum indagandas , Tempus, caeterasque
25쪽
que Circumstantias, ex quibus in maiori
luce statuantur res definitae. Contexentur Propositiones omnes Amtijansentanae , videlicet penitus oppositae illis Ian senii , vel ejus Sectatorum subdolae
versutiae , quas non attulerunt Pontifices Maximi, quia hoc fieri non consuevit in Haeresum Damnatione facta in peculi ribus Constitutionibus extra Concilia ; neque in his ipsis semper praestatur, sed alia quando tantum, ut in Tridentino praestitum; es Sess. 6. ubi in fine Decreti 16. haec habentur et Sequuntur Canones Triginta tres , ut omnes friant, non solum quid tenere, O
sequi, sed etiam quid vitare, ct fugere de-
heant : & Sessi I g. in fine Decretorum: aeuoniam autem non es satis Ueritatem dicere , nisi O detegantur, O refellantur erroreX sp acuit S. nodo hos Canones subjungere , ut omnes, jam cognita Doctrina Catholica, intera stant quoque, quae ab illis haereses caveri , vitarique debeant . Tradita ibi prius fuit Doctrina Catholica, & deinde expositae Ha reses. Nunc, quando Haereses ipsae publicatae jam sunt, non ego nullius pretii, & auctoritatis homo, sed in fallibili, & Divina praestans Auctoritate S. Concilium Tridentinum ab Apostolica Sede amplissime confirmatum, Catholicas Veritates explicabit.
26쪽
In ipsius tantum Sacrosanctae Synodi
verba juravi, nulli caeteroqui Scholae mancipatus . Ex Graeca Nominis, quod sortitus fueram,videlicet Pamphili Theodori, Elymologia , Omnium amans, ct OmnIbus amicus, nullum prorsus,praeterHaereticos ipsisq; ve- ventes carpa.Et hos ipsos diligo,quibus persuadere nitar,offerri omnibus maximumDei Donum, indicatum in ascito Cognomine,videlicetGratiamPraevenientem,quae vere sufficiat, reddatque nos potentes proxime, ac expeditos ad ImmortalemSalutem assequendam. Maximum hoc esse dico Dei Donum , quia sine illo Rationis compos Uita nullat nus esset Donum, aut Beneficium hominibus a Deo collatum ; expedivisset enim illis magis , quam Proditori Iudae, non nasci, si necessaria ad aeternam vitam obtinendam, ac vitandum sempiternum Incendium, Gratia destituerentur. Neque ad illos pertineret maximum aliud Donum Dei , videlicet Mors Instauratoris nostrae salutis , pro illis non obita, quibus necessaria ad nunquam interituram Infelicitatem fugiendam Auxilia non praeparasset. Haec omnia exhorrent Catholici Dodictores, quorum nonnullos Iansentani per summam injuriam sti as in partes attrahere audent. Hanc Achillis Hastam , & HerculisClavam, ex eorum manibus plurimi extora serunt,
27쪽
serunt, & prae caeteris doctissimi Viri P. M. Ioannes Nicolai ex ordine Praedicatorum , di PP. Franciscus Annatus, atque Stephanus de Camps e Societate Iesu. Meum non est in hoc Libello, in quo semper ad eventum festino, & in medias res, non secuS, ac notas , Lectorem rapio , expendere varias Theologorum sententias, quibus contendunt, a se diversimode, atque ob diversas Causas, quaedam, sive remota, sive proxima , Principia usurpari, ac sumantur a Jan- fenianis , atque Catholicas inde nasci Conclusiones, non autem illas, quas a suis diversis Principiis inferunt Iansenti Assectae . Innuere tantum praestat, contradictorie Conclusionibus Jan senistarum opponi praeclaram illam, quam insimulant, Scholam, cum Catholicas omnes, penitus repugnantes Jansenti Verbis, & apertissimo Sensui, Propositiones tueatur , ut allatis in medium pulcherrimis sententiis M. M. Didaci AluareE, Joannis Gon EaleE de Albelda ,Joannis Pauli Na Earii, Didaci Nugnes CabeEudo , Petri Ledesmae , Balthassaris Navarrete , ac Ioannis a S. Thoma demonstravit An
Delibare ex his aliquid juvat, & quoniam praecipua capita, in quibus ex Tridentini Textibus redarguuntur Iansenistae, sunt exclusio Gratiae Sufficientis, ct laesio Liber
28쪽
tatis Indisserentiae, contra hujusmodi Haer ses disertissime pronunciat Didactas AlvareEdisp. t. de Auxiliis rium. a. Nullus Catholietis dubitare potes de dissione Gratiae insuffcientem,'sicacem. Idem scribit Petrus
Ledesima tract. de Auxiliis art. I 6. addens, id esse certissimum inter Theologos ,-doceri ab omnibus Discipulis D. Thomae . Rursus idem AlvareZ disp. y a. num. S. scribit. Concilium Senonens. , Tridentinum de
nixe contra Haere Euthera rum , quod in instanti , in quo liberum Arbitrium movetur a Deo e cariter, manet in eo libera , expedita facultas . Et Ledesima art. I. de Auxilliis inquit: Uoluntas, ut libera , po - at ita determinari, ut maneat Indisserens , ct excludat necessitatem agendi contrariam Indisserentiae. Subscribunt his reliqui omnes celeberrimae illius Scholae Doctores , qui omnes sunt, & perpetuo fuerunt coR- stantissimi impugnatores omnium haereticarum Iansenti Propositionum , cum omnes ubique, &semper, voce, & scripto contenderint , omnino admittendam esse Gratiam vere suffcientem, ac Libertatem Indifferentiae in Statu Naturae Lapsae, Mortem Christi Domini pro omnibus , & reliquas 'Propositiones contradieretrio certantes cum
illis Iansenti; quemadmodum singulas Quin- quc Perpendens Annatus integro Libro,
29쪽
perpetuaque apertissimarum recensione Sententiarum evicit.
Idem praestitit Stephanus De Camps, qui lib. a. disp. o. cap. s. Operis de Haeresi Jansentana resert praeclaros ex hac inclyta Schola Scriptores assirmante, , impium esse, blasphemum, bareticum, Lucteranum, id,
quod de Praeceptis Impo uibus Iacenius
decernit . Eodem lib. a. disp. 8. cap. I . attexit eorumdem sententias asserentium,
Certum esse de Fide dari Gratiam Sincientem ab incaci distinctam. Prius attulerat eodem lib. disp. a. cap. I . seriem illorum, qui Iansenti Opinionem de Libero Arbitrio hareticam esse, pronunciant. Et disp. g. cap. I 3. illos enumeraverat , qui modum exp/icandi Gratiam e cacem usurpatum a . Jansenio haresis nota consigunt: Et disp. . cap. s. eos , qui notam eamdem insigunt Iassentana de peccandi nec taleopinioni.Selectissima vero profert disp. .cap.y.pronunciata vehementer insurgentium in eos, qui negant Chrisum pro omnibus esse mortuum. Alienissimae sunt igitur Catholicae omnes Academiae a Conclusionibus Janseniarum , quos tantum impugno. Doctores autem orthodoxos ita veneror, ut, etiam sit mihi facultas indulgeretur, religioni dincerem , illos, vel levi manu, perstringere. Nullam ergo serens Principiorum Censu- ram
30쪽
ram , & contra solos Jansentanos certamen instituens, haereo in illis, quae a Sacro missi se Concilio definita ego quidem opinor et
cumque praecipuum meum Armamentarium sit Sexta Sacrosancta Synodi Sessio(quamvis aliarum quoque omnium arcas excusserim faventes mihi habeo Scholas omnes Catholicorum ; sicut enim suo loco expendam , illius Decreta , & Canones comprobarunt subscriptione sua Generales Ordinum, Praedicatorum , Minorum, Eremitarum S. Augustini, Carmelitarum, &S. Mariae Servorum , quique paulo post admotus est regimini Societatis Iesu. Dum hoc a me sumptum consilium eruditis amicis aperirem, fuit, qui reponeret , compertum Jansentanis esse, quod contra illos pugnet Sacra Synodus Tridentina , omnemque ab iis lapidem moveri, ut contemptui eadem habeatur. At ego: Quid tum Educenda proinde negas ex hac Ecclesiae Divinat Davidica Turri Arma , quia certam ex illa perniciem hostes formidant e Idcirco potius aliunde petenda tela non sunt. Tres in classes tribuo illos , quibus hoc opusculo prodesse gestio . Primam constituunt, qui Jansenismum aperte promittentur . Alteram, qui re ipsa primos , aliqua saltem ex parte, consectantur. Tertiam , qui nondum ab alterutris decepti pe