Chirurgia è graeco in latinum conversa, Vido Vidio Florentino interprete, cum nonnullis ejusdem Vidii co[m]mentariis

발행: 1544년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

imp DE FRACTURIS

tum, lanamque ipsam bene carptam esse vult, quo lenior sit & dolorem leueti iquae elota quidem est, carpta facile mollitur: at succida ob sordem non faei tractatur,carpitsirque,e6que fit,Vt negligeser carpta, dura dolenti parti inhae reat. quod Hippocrates,quum aliquando neglectum ammaduerteret,addidit bene carpta.J Iam vero copiose ipsam adhibet, Ut vino atq; oleo mades con seruetur,quum facile siccescat,quae exigua imponitur. Ad primum etiam consilium pertinet ratio vinciendi rumoris, quae ex tumidis partibus vi dictum est ad superiora succos expellit.

I Ac siquidem via tumor celerrime extenuaretur. I Dieeret extenuari membrum, non tumorem, qui proprie loqueretur. 1 odanda siquide opera est, Vt tumor ex toto evanescat. maiores tamen complura

sic loquuntur, presertim,qui eloquetissimi sunt contempta,quam iuniores ex colunt,curiosa nominum inquisitione, non exquisita diligetia, ut ipsi nunc u pant,qui in ea versantur. Sed digni utique essent, quos laudaremus, si hae vel exquisita, vel propria utcunque ipsi nominent in verborum inquisitione, rem clarius aperirent, quam Hippocrates: sin obscura atq; humilis est eorum ora

tio, praestat maiorum aemulari negligentiam.

,, J Tad priorem iuncturam superferretur. ad quem deligandi modu venien-J dum non est, nisi tumor aut pustulis,aut nigritie periclitetur. Sed nihil ta-- le sequitur,nisi quis fracturam vehementer adstrinxerit, aut suerit dependere, α o- aut manu scalpserit,aut aliquid cutem attigerit,quod ipsam irritaverit. Vna quidem haec scriptura est & ad priorem iuncturam superferretur putant tamen expresso tumore alii materiam depelli super iuncturam, alij ad loca quae iuxta sunt. quorum cotrouersiam diiudicare facile est, si ante vincientadi ratio constituatur. ubi enim ferulis relaxatis,tumida pars ut supra os esum est alligetur aliquid sanguinis ad loca,quae iuxta luctura sunt,depelletur: sed, si ferulis summotis, atq; omni vinculo penitus resoluto de integro vinciamus, simul & eam iuncturam adhibetes, quae fracturis accommodatur,& eam,quae a tumore incipit, succus hac via expressus ultra partem prius d eligatam ad su-

periora transferetur. . 3o

., CI quis femori canalem subiiciat bxeuiorem, quam ut ultra poplitem perti-

, O neat, noxam magis quam opem afferet . quadoquidem prohibere non po-- terit, quin corpore aut crure moto, femur quoque moueatur.popliti item inse-

., stissimus erit,ubi adhibeatur,cogetque id fieri,quod minime est opus. minii, me namque olus est curuari genu.omnia enim deuincti cruris ac femoris vin- ,, cula necessario mouerentur, si quis genu curuaret: neq; fieri posset, quin mu-- sculi alio atque alio modo figurarentur,comminutaque ossa dimouerentur.Ιn- primis igitur danda opera est, ut extendatur poples. videtur autem femur in eum canalem utiliter coniici,qui a coxa ad pedem est. A tumoribus ad canalem aggressus est, 'ue euideter exposuit. mox autem Aoadscribet canalem vel hoc est,qui totum crus excipiat vel nullo modo subsiciendum esse. Glossocomum vero machinamentu diximus recte fuisse a iunioribus repertum. - Etur item lenta iuxta poplitem cum canali, quo modo & infantesia I inuoluuntur in cunis. sic enim, ubi femur in superiorem partem, siue in is latus vertatur, cum canali alligatum melius continebitur. Canalis igitur, velis totum excipere crus debet,vel nullo modo adhiberi.

Quod

222쪽

C O M M E N T. I I. I 87i Quod inquit Rum canali J duobus modis exponitur . nonnulli existimant

canalem extrinsecus fascia circundandum, ita ut haec sit Hippocratis sententia. Fasciam dare laxam conuenit,qus utrunque complectatur,& hominis po plitem & canalem,qui ipsum excipit,id est,ut ipse poples no seorsum,sed una cum canali comprehendatur. Alij circumligandum esse poplitem intelligunRut crus immobile cum canali contineatur, hoc est, subiecto etiamnum canali. quum neque vinculum per se possit sati; fideliter continere, neque canalis, sed ambo simul. - Tem maxime videndum est,ut in fracturatam femoris, quam cruris, quan - 1o 1 tum potest,imus calx optime contineatur. nam, si depenaente pede crus re - , liquum fulciatur,necesse est offa gibba in priori parte cruris conspici εἰ sin calx- iusto sublimior collocetur, reliquo crure leniter tu spe , os in priori parte cru-- ris iusto magis simum necessario se ostedet,iaque adeo, si calx hominis natu-- raliter est grandior. Ad haec omnia ossa tardius conferuent, ubi non figuranis tur naturaliter, neque in eodem habitu detinentur. Praeterea callus infirmior

,, circumdatur.

In superioribus,ubi de cubito mitella suspendendo pertractauit, diximus a

quibusdam scribi 'rachium suspensum dempta particula snonJa quibusdam ea adiecta brachiu non suspensum & illos quidem intelligere suspesum braso chium,quod non inhaeret,neque subiectae alicui rei insidet: hos vero id,quoqfideliter sustinetur. De crure aute, quod fulcitur dixit ducto voca bulo a fulcris, quae dicuntur graece ραατα,qu u meminit poeta in eo carmine. - θα rutini ψικτα ποδια Sic igitur accipitur vocabulum κιρο η αλ.

FINIS SECUNDI COMMENTARII GALENI IN HIPPOCRATEM DE FRACTURIS.

223쪽

Galeni in Hippocratem de fractu 'RIS COMMENTARIVS TERTIUS, VIDOVIDIO FLORENTINO INTERPRETE. qnivnx h*ς,quibus os quidem fractum est,at non excita

Hactenus simplices fracturas proposuit, in quibus neq; os

cute excidit,sic, ut nudum se os edat, neq; ullo modo vulnus io accessit. Constat autem offa nec excidere, nec nudari,nisi cutis & superiecti musculi secentur,fieri tamen ulcus potest etias nihil ex comminutis ossibus detegatur. Τransit ergo iam atque a reditur ad fracturas, quibus carnis quoque vulnus accessit, siue id selum sit, sue prae

ter id os etiam nudetur.

A V ibus sine fragmentis ossa simplici modo comminuta,eode die vel certa .. posteriori reposta sunt,atque in suam sedem restituta,nec testae alicuis ius expectatio est,quae ab osse abscedat: aut quibus vulnus quidem est, sed abrupta ossa non excidunt, neque fractura talis est, ut metuendu fit, ne testa quς,, piain ab osse abscedat. his omnibus aptissima deligandi ratio est, quae simpli-Lo

,, ct fracturae accommodatur.

Fracturar,ubi vulnus quoque ad ijcitur, duplicem curationem docet alteram quatenus aliquid fracti ossis nudatur,vel testa urget quae a contrito osse diducta est: alteram quum nihil tale est,sed extra fracturam,quae recte coposita est, uno vulnere solicitamur. Nam, si nudum os cute excidit, quod protinus bene compositum suerit,& restitutum,mutadum esse superius genus curationis nocenset. Verum alia requiritur curatio, ubi vulneri adiecta fractura os excedens restitutu est, neque suspicio est, ne aliqua testa a perfracto osse resoluatur: alia, ubi os tegitur cute, sed expectatur testa,quae resoluta procedete tempore a natura per vulnus expellatur, In priori casu utitur iunctura, quam posuit conue- 3onire,ubi os integra cute perrumpitur: in altero variam curationem adscribit, ut mox euidenter ostendet. satius enim est ipsum audire.

- Tonnulli atque hi non admodum profici ut,aut obsunt ulceribus impo-- l, nunt aliquod ex purgantibus medicamelis, ut ceratum, quod picem ha- ,, bet vel quod pia ex ijs,quae cruentis vulneribus ini j ciuntur, vel quodvis aliud, is quod componere soleant.Illos autem laudo,qui pannos superdantes vino ma -- defactos,aut lanam succidam, vel eius generis aliquid deuinci ut: ubi vero vlis cera pura sunt,& iam glutinantur, tunc lintea complura adhibent,& per feru-- las dirigunt. Haec ratio curandi aliquid confert, neque multum laedit: offa ta-- men in suum locum non similiter reponuntur,sed hac via fiunt aliquanto tu- o,, midiora, quam par sit. Retuli ad eas fracturas, quibus carnis quoque vulnus adijcitur, curationem duplicem ab Hippocrate admoueri: nunc orsus ab ea,quam primo loco positi, eos primum reprehendit, qui male ulceri illi medentur, in quo quum fractumos bene compositum est,nihil aliud,quam ipsum restat, neque ulla suspicio est, ne fragmentum ab osse resoluatur. Quidam inquit medici eos,qui sic affecti sunt inter initia curant,perinde, ac si ulcere solo detinerentur: ubi hoc ad sa

nitatem

224쪽

DE FRACT COMMENT. III. 18 si nitatem spectat, tunc ea vinciendi ratione utuntur, quae ad fracturas pertinet. Caput igitur propositorum verborum huiusmodi est. multus autem est in eo Arum curatione narranda ,qua nonnulli utuntur . eo quod singula persequatur. Equidem scripsi eos ita curare, sicut, si citra fracturam vulneri mederentur: at ipse, quibus etiam medicamentis uterentur, exposuit, facta mentione cerati, quod picem accipit, tum medicamentorum, & quae protinus cruentis vulne ribus ini j ciuntur,& quae purgandi vim habent item panni vino madetis. Recte autem medicam eta, quae cruentis vulneribus ini jciuntur ἀφιὰμα Vocat.nam que etiam nunc apud medicos id vocabuli est usitatum , quo ea medicamenta 1 o nuncupare solent,quq vulneribus superdantur, ut primum illata sunt, & nondum ex toto sicca,1ed adhuc cruenta, hoc est,ctim cruor graece dicitur excute ipsa vulnerata, seu etiam ex carne,in roras speciem destillat. purgans vero

medicamelum est, quod modice siccat quam rem demonstratu est caput esse in vicerum curatione ac detergendi facultatem habet, qua ulcera pura reddit:

Huius generis sunt mixturae, quae ex aerugine aeris & squama componuntur,

quarum duplex ratio est. siquidem aerugo ab alijs coquitur, ab alijs adijcitur

cruda,quae crudam accipiunt, virides dicunturiquar coctam russae,a colore,qui in utrisque se ostedit. Igitur haec medicamenta purgare ulcera possunt,quum mediocrem habeant detergendi facultatem. huiuseemodi esse, qui sordem abio vicetibus detrahut,sicut contra quae cruentis vulneribus protinus iniiciuntur,earere detergendi facultate indicauimus. varie autem miscentur sicuti priora.

At,quemadmodum in illis exempli gratia, aeris aeruginem attuli & squamam, poti si & alia sinitia eadem ratione proponere. nuc autem abunde sit illud indieasse, quod e μα vocata,quibus abest detergendi facultas sunt, quae ex bi

tumine componuntur.Horum exempli gratia mentionem facia,quum omnia quae id praestant, in opere de medicamelis fuerint explanata. Ceratum autem, quod picem habet, inter omnes fere conuenit, lenire dolorem, & pus mouere. tunc vero costri,quum ulcus iam inflammatione tenetur: alioquin ipsum nemo imponeret,quum neque detergere sordem possit,neq; ulcus glutinare, aut 3o ad cicatricem perducere. At panni vino madentes ob vinum ipsunt repellunt. dantur enim ad continendu ab ijs, qui hoc modo medetur, qui adhibere volunt viceris causa eas fascias,quibus ante iniectis aliae superdatur. Quae autem scire oporteat eu,qui recte ulcera curaturus sit, posita a nobis sunt,quo ordine singula requirebant, in tertio & quarto libro de ratione curandi, atque etiam

abunde in expositione libri de ulceribus: quod ad hunc locum pertinet, satis

est haec retulisse. nam de curatione propositorum affectuum rursus tractadum nobis erit quum Hippocrates illam exequetur: nunc meminit aliorum medicorum,quos ait,non similiter grauem noxam afferre, atque illos, quorsi mentionem facit. Quid igitur est, quod errat siquidem,quum primum id cogni- o tuis fuerit,e5stabit etiam iure ab Hippocrate scribi illos non admodum proficere,aut obesse, iii viceri non male prouident, sed fractura initio negligui, idoneum vinculum, postea superdantes, quod proditum est ab initio conuenire,quamobrem inquit ossa fiut tumidiora. Satius igitur est per omne tempus curationis comprimi lia: c, atque adstringi, quod praesidij ad non paucos

dies initio praetermittui. asserit enim,ubi iam futurum est,ut ulcera glutinentur,tunc, qui sic medentur, incipere deligare eo modo,quo fracturae conuenit.

Constat autem ulcera suppurare,deinde purgari,priusquam glutinandatini,

225쪽

quod triduo fieri nequit,aut quatriduo . - . ita Vibus tam ciuris,quam brachi j Vtraque ossa fuerint cominuta, breuior,

- etiam fiunt.

Brevitat s Hippocratis proprium est id,quod in proposito sermone desi

deratur aperte ex eo, quod subiicitur, indicare. quam rem nunc fecisse perspi cuum est.' praefatus enim eorum,qui superiori ratione curantur, ossa reddi tutamidiora no definiuit, omniumne an aliquorum . at nunc ex propositis verbis euidenter colligitur,non omnium,sed eoru duntaxat,quibus alterum fractum est quum partes,quae iuxta fracturam sunt, minime ipsum contineant, ut,quae per omne tempus curationis,nec adstrictae fuerint,nec coarctatae. Membrum ibi amen breuius no redditur. quandoquidem alterum Os integrum manet, quo naturalis longitudo seruatur. Sed ubi utrunque comminuitur, musculi ut an te exposuimus contracti, ad superiore artes vitiata quoque ossa contrahunt. quamobrem extendi ea iubet,antequam coponantur. Sed,quia sine couenienti iunctura composita ossa nequeut contineri, ea de causa donec increscat caliatus,curiose deligat. Quam rem qui negligunt,& viceris curationi insistut non solum tumidum magis quam naturaliter conueniat, membrum reddunt, sed breuius etiam efficiunt... D Vrsus alij reperiuntur, qui lintea in eiusmodi casibus a principio proti-

iri nus circundantes utrinque deuinciunt: ulcus vero ipsum relinquunt, &- nudum esse patiuntur: deinde super ipsum imponunt aliquod ex purgantibus medicametis: tum pannis ex vino madentibus ac lana succida medetur. Haec quidem curatio aliena est qua qui & in his fracturis, & in alijs utuntur, longe .. aberrare verisimile est. Maxime enim ad rem pertinet nosse, quo pacto ini jciia primo linteum debeat,& qua valentissime coarctari item quid conferat, qua. potissimum parte conuenit, quum fasciae caput superdare , tum adstringeret .. qtudve sequatur incommodi, si alia parte,atque opus est, orsa fascia fuerit, nec is qua maxime expedit,sed hinc vel hinc fuerit arctata. Vtriusque vinculi essectua in superioribus demostrauimus,cuius testimoniu est ipsa medicina. Illi enim, qui sic deligatus fuerit,necesse est ulcus in tumorem assurgere. sEorum nunc meminit,qui summopere laedlint, & quae ab his admouea tur,plane docet: tum errores ipsorum aperte redarguit, sic,ut meae expositionis non egeant,qui in ijs quae ab ipso afferuntur laborare non recusent.

- Ain, si carnosa pars,quae sana est, hinc qique hinc vinciatur, media non - 1 comprehensa,ea pars, quae relicta sine vinculo fuerit, maxime turgebit, is minusque erit sui coloris. Quo pacto igitur ulcus haec effugiet Hippocrates quamlibet carnosam partem appellat Dic , ut supra quoque indicauimus. Nunc illud animaduerte dum est,quod qui rationalem medicinam profitetur,ubi prae sidium idoneum esse ςomperit,non expectat longum

vim. putant autem ubi ulcus sine vinculo dimittentes,utrinque fasciam circumagunt, excitari inflammationem, & ulcus male affici ex mala conditione

affectus, at non ex ea, quam adhibent,curatione . cuius primus auctor seipsum falsa rat1one decepita successores vero usitatam hanc curationem seruarunt, eo quod mutare non auderent. ex quo magnum malum sequitur. id illis merito euenit,qui artes usu sine ratione pertractant: una enim ratio est,qua fretus aliquis, rei natura demonstrante mutare tentat, quae male fuerant longo usu recepti Qua ergo ratione motus Hippocrates ipsoru curationem mutauit non hercle

226쪽

i hercle probabili assumptione aut aliena,sed quae scientiam faceret,ac necessaria esset. Quod si corporibus bene valentibus, sub ea vinci edi ratione materia utrinq; in medium spacium inter partes deuinctas expressa inflammationem excitat,qtu non longe magis id faciet aegrotantibus .. I Gitur necesse est,decoloretur ulcus, & materia ad ipsum exprimatur, tu la-- Ichrymet,ac minime suppuret: ossa vero,&quq abscessurano esset,abscedat. Quae accidant,vbi male ulcus deuincisur, hoc loco declarauit. Cuncta autem ab inflammationis magnitudine proficiscuntur. quandoquidem ob hanc

viceris labra in exteriora vertuntur,perinde atq; ea,quq proprie oris labra no- , o minantur,ubi inflammatione vexentur. Totus aut e locus mali coloris non iniuria conspicitur,quod & ipsum constat ex immodica inflamatione prouenire. Destillat vero ab ulcere tenuis,& cruda sanies, similiter ac lachrymae ab oculis inflammatis inde translatione usus,dixit lachrymare ulcus,vbi sic assicitatur. Praeterea succi,qui insammationem excitarunt,crudi permanent,dum ea vinculi ratio admouetur. sed & ossa necesse est procedete tempore vitiari .his enim crudorum succorum abundantia madefactis mirum no est, si qua particula abscedat ubi qui sic medetur,ab alieno vinculo non desistat. Singula,quae in uniuerso sermone restant, euidentissima fient, si quis ut diximus animum adiungat,tum in memoria habeat quc supra ostensa sunt. eo enim haec omnia Lo pertinent, & quemadmodu ipse Hippocrates admonet his illa co firmantur. - ILcus item pulsu affligetur, atque igneum erit, tumor item coget catapla-- V smata superdari.quod incommodum similiter afferunt,qui utrinque deligant quum praeter alium pulsum inutile quoque onus adijciant. Fascias tan- ,. dein soluunt; ubi ulcus recrudescere conspiciunt,& reliquo tempore sne iun-- ctura medentur,nec secus curant quoq; ,si aliud vulnus nacti sint. si quide hareis euenire minime censent eo quod hinc atque hinc deligauerint, & nudum vul-- nus reliquerint,sed aliquod aliud insertuntu causantur. Quod si hac deligan- i viam penitus alienam esse, frequetari vero a compluribus,tum maxime adis rem pertinere eam dediscere, aperte non cognouissem,no tam multa scripsis-3o sem. Adde quod haec testantur,quae supra exposita sunt,maxime ne,an mini- is me adstringendum sit recte fuisse tradita. Oportet autem ut summatim di-- cam) ubi nullum expectatur os,quod recessurum sit, similiter curare atque ubi ,. fractura est sine ulcere. extendenda enim aeque ossa sunt, ac dirigenda, & eo-- dem modo vinci eda. Ad haec ulcus cerato,quod picem habeat,inungendum, in tenuive panno duplici contegendum, proximaeque partes albo cerato illinen in dae. fasciae vero, caeteraque scindenda paulo latiora,quam si ulcus non esset,&- qua parte primum dantur,latiora multo danda,quam ulcus.quum,quae angu-- stiora sunt, instar zonae ipsum cingant, quod minime expedit. primus enimis circuitus totum vicus complecti debet.

o Indicauit paulo surra sub hac vinciendi ratione, tumorem exprimi ad ipsa

Vlcera. tumorem vero οι nuncupat, sic,ut sermo talis sit. Sanguis, qui sub aliena vinciendi ratione utrinque ad ipsum ulcus exprimitur, tumorem facit praeter naturam,huncq; &-οὶ μα solitus est appellare. Tumori autem, quum pulsus accedit, atque ardor, inflammationem perficit,quae proprie Φλε- sim superius appellata est,quod vocabulu non sic accipiebatur apud Veteres, eo si quidem notabant omnem ardorem,quemadmodum sepenumero declarauimus: ab Erasistrati vero Leculo consueuit usurpari ad illos tumores signi-

227쪽

ficandos, quibus no modo ardor accedit, sed reni Xus etiam & pulsus, necessa imoq; rubent. rubore efficit ingens ardorirenixus & pulsus a multitudine ori tur. Poterat Hippocrates igneum ulcus dicere quasi febricitanesi di xit autem sumpto vocabulo ab igne,quem graeci m e Vocant,quo ar dorem ut mea fert opinio nobis reduceret in memoriam . quoniam & febri, quae πυρε- graece nuncupatur, ab eodem Vocabulo ducitur. quum nihil aliud sit febris natura, quam igneus calor.

., T Eratur item fascia praeter ulcus ad partes etiam,quς supra sunt, atque infra. ' Veteres quum 1uperiorem atque inferiorem partem significare volunt, raro ω καὶ cas scribui. his enim Vocabulis piae ruq; exprimunt partes utrinq; iba lateribus sitas: Hippocrates tamen hic antiqua exponendi figura usurpauit. - Rgo caput fasciae iniiciatur e resione viceris, & laxius paulo attrahatur, '- C quam si fractura esset citra ulcus. circumagatur autem eo modo,quo supra - positum est sintq; fasciae molliores semper, quam si integra cute os esset abru- ,, ptum,neque pauciores,quam prius diximus,sed aliquanto plures. homini ve ,, ro,quum inuolutus fuerit,videantur altissime inhaerentes, non tamen adstri is ctae asseratque sueer plagam maxime inhaerere. tum eodem tempore,quo su- ,, pra indicauimus,ipsas & bene insidetes,& laxiores sentiat.deinde tertio quoia ,, que die soluantur,& rursus alligentur. In caeteris similiter agendum, ut in su-- perioribus: li1c tantum latius, si ibi coarctentur. Quod sis at,quq rationi con- io, , sentanea sunt,locus in quo plaga est,& reliqua etiam sub vinculo comprehenis si,semper graciliora se ostendent. iam vero & pus Ocyus orietur, quam si alia

curatio admoueatur. Caruculae praeterea,quae in Ulcere nigrescunt,& emoriu--tur,celerius sub curatione hac resoluetur,& recedent,quam sub alia, atq; ulcus,, celerius cicatricem recipiet,si hac via,quam si alio modo curetur. Cuncta haec M propterea fient, quod & locus exulceratus:& quae iuxta sunt,extenuentur.

semier intelligit Hippocrates e regioneJ modo in longitudinem cooporis,modo in latituclinem. veluti nunc,quum voluit primae fasciae caput dari luper dextram,vel sinistra ulceris partem, dein super ipsum ulcus inuolui, sic, ut uniuersum complectatur,neque ullam partem nudam relinquat. sois I9 Eliqua curatio esse debet, perinde ac si os citra plagam perfringantur, - 1 nisisserulae non sunt imponendi. quamobrem pluribus fascijs hic opus - est,quam alibi,quum & minus adstringendu sit,& ferulet tardius circudandet. Interdicit, ne ferulae imponantur, ubi fracto ossi vulnus accessit,ueritus ne comprimant, atque ob eam rem praecipit, ne arctius super has fasciae deligentur, sed utraque de causa plures imponantur. Memeto autem, ipsum imperasse, ut plures ini jcerentur , propterea,quod dc minus coarctantur,& ad ferulas

tardius venitur.

- l ' Amen, si ferulae superaccommodentur,e regione viceris minime circum ,, 1 ponantur, deturque opera,vt laxiores sint, ne vehementer adstrictae pre- o- mant, qua rem in superioribus quoque proposuimus. Tenuiori aute cibo diu istius contenti sint,quibus a principio carnis quoque vulnus accessit, vel ossa cu- iste exciderunt, & ut una complexione complectar grauissim et fracturet ratiori nem victus tenuiorem amant,& diuturniorem.

Ε' regione nunc intelligit in longitudinem in hanc siquidem seruit imponuntur. Supra loquutus est,ut,qui ferulas summouebat: ni inc,ut is,qui nonnu-

quam ipsas accipit.Inquit amen ,si seruit superaccomodenturi Quid ipse in eiusmodi

228쪽

COMM. ENT. III. 193i eiusmodi casibus facere consueuerit,& in ipso crure etiam,non est quod con tendam, quum rem minime definiuerit. Exponam tamen id quod facio in ilialis fracturis,quibus in longitudinem membri, carnis quoq; vulnus accedit, se rulas utrinque a lateribus vulneris adhibeo: sed si hoc transuersum fuerit, non patitur ferulas superdari,praesertim ubi grandius sit. Andem Vero curationem requirunt ulcera quae non a principio fract urae, I sed, vel ob lintea nimium arctata, vel ob impositas ferulas, aliave de cau-- sa, sub curatione postea oriuntur. Cognoscitur autem, ubi ulcus subest ex doia lore, & pulsu, item ex tumore, qui tunc extremis partibus indurescit, 3c si di, o gito presseris, exprimitur, ac rursus cito reuertitur. Igitur, si quid tale suspe ., ctum sit, soluere oportet: atque ubi, vel ea pars,cui superdantur illae fasciae,quq ., primae inuciuntur, vel altera,quae deuincta fuerit,pruriat,in vicem alterius ce- is rati inungenda est eo, quod picem habeat. De ulceribus nunc agit,quae procedente tempore fracto ossi ob circumpo stas ferulas superuemul. Docet ergis,quibus de causis fiant, quibusq; indiciis regnoscantur,ubi iam orta sint: post haec praecipit, ne per consuetum tempus alligatas esse fascias sinamus, sed celerius subtrahentes, idoneam curationem quam ipse euidenter exposuit,admoueamus.

. A T si nihil eiusmodi sit, sed ipsum ulcus irritatum, nigrum valde, aut sorio I Ldidum reperiatur: tum caro puruleia,futurumque etiam sit, ut nerui eX- is cidant,hos non conuenit ex toto nudare, neque suppurata haec timere, sed in caeteris eadem ratione mederi, atque ubi initio vulnus adiectum est. Nudare dixit αλψυ sis, hoc est, vinculum detrahere fracturae idoneum, ut ulcus nutriatur. non enim vult nulla re imposita, nudum prorsus ipsum relinqui sed adiiciens mon conuenit ex toto nudarri mediam curationem indicat. esset autem media huiusmodi qu piam, si in vulnere aliquod ex propositis signis apparet,imperat,vi quam primum soluatur iunctura fractis ossibus accomodata,& uno atque altero die curatio, qua ulcera postulant, adhibeatur, me-brumque rursus deligetur,quemadmodum subiecta verba demonstrant. 3 o Antum fasciae laxae admodum ordiantur a tumore,qui in extremitatibus - 1 est,deinde semper sursum versus circumagantur, neque ullo modo coar-' - ctentur: insideant item ulceri commodissime alibi vero laxius vinciantur. sint' autem haec prima lintea munda, non augusta, & eorum, quae circumdari so-- lent, ubi ferulae imponutur, vel numeruaequent, vel non multo pauciora sint. Imperat hoc loci, ut vinculum orsum a tumore, qui in extremis membrissassiargit,inde ita feratur,ut nihil nudum relinquat do nec ad ipsam fracturam, qua parte exulceratio est, porrigatur. ita, ut in unum committatur vinculum, quod tumorem curat,& quod fracturam deuincita unaque sit utriusque intentio, quae paucis circuitibus absoluatur.Iubet autem fasciam commodissime vis o ceri insidere hoc est laxam esse eatenus,ut nullo modo adstringatura super c teras vero partes, atq; adeo iuxta fracturam magis edicit, ut minime coarctetur. perpetuum enim esse voluit arctius eam partem vinciri, unde sanguis exprimi debet. monet autem, ut in extremitatibu&, quae tumidae sunt, fascia laxius alligetur,ad id consilium diriges,ut vinculum in unum committatur. At non propterea uniuersam illi curationem committit non enim id est,quod in hoc casu remedio sit fractis partibus, ubi nigrae sunt, atque emoriuntur: sed

rumori,de quo ad verbum scripsit. Tumor extremis partibus indurescit, & si

229쪽

dieito presseris, exprimitur, ac rursus cito reuertitur JHaec tumoribus super i ueniunt. iure igitur non aequὸ eos aegii Sit, atque Vbi molles sunt, nec ad eos dem dirigit praecipuum totius curationis consilium. - rLceti abunde est pannum inducere albo cerato Inunctum. nam sue ear6. - siue neruus nigrescat, procidet hiSenim acria superdare non expedit,sedia mitia, non secus atque adustis . Insuper tertio quoque die soluere conuenit, ae , rursus deuincire: tum ferulas vitare, & magis quam ante conquiescere, atque - abstinere. Scire etiam oportet,Vbi futurum sit, Vt Vel caro,vel neruus excidat is hae ratione vitium minus serpere,& celerius multo excidere,ac proximas par u te, fieri longe graciliores,quam si Vlcus linteis resolutis, quopiam ex medicata ii, ,, mentis purgantibus nutriatur. Iam Vero, Vbi excidat, quod purulentum est - citius caro increscet, & cicatrix maturius inducetur hoc pacto, quam si alio is succurramus. Haec omnia igitur eo pertInent,Vt sciamus recte,&cum mode ia ratione deligare. Eo etiam confert idoneus habitus, reliqua victus ratio,& fa - scia quam aptissima. Declarat in ipse adustorum exemplo, cur acriu medicamentorum usus eius modi vulneribus noceat. siquidem orta sunt ex calidorum atque acrium sue corum mixtura. Cum quo simul etiam ostenditur, albo cerato acrius esse id, quod picem habet .pix enim eo est acrior cera,quo calidior. - T si quis deceptus recenti vulnere nullo modo existimans sere, ut os re- iois II cedat,quod recessiarum sit,eam vinciendi rationem adhibeat,quam simia - plices fracturae postulant eiusmodi medicinam no debet pertimescere.quan-- doquidem nullum ingens malum apportabit,dum possit modo recte,& citra

is noxam manu deuinςire.

Timere, inquit,non oportet modum alligandi fracturae idoneum, quamuis recessit ri ossis indicia te ostendant. quaenam illa sint, proximis verbis addisceS., Enunciat autem futuru esse, ut sub curatione hac ossa recedant,pus,quod A L exulcere amplius prosuit videtur ad exitum festinare. Vbi copiosius,quam pro viceris modo, pus feratur, verendum est,ne subie- 3 octum os vitiatum sit sed, si praeter id videtur ad exitum festinare, quod de sditiit hoc est, si festinanter a vitiata parte expellatur, iam certa res est. At vnde cognoscemus membrum festinare ad expellendum ' Primum ex oris pla-gq,quq inter se no committuntur, sed dehiscunt, & in interiora vertuntur: deinde ex hominis sensu, qui exiguum quendam motum sentire sibi in altioribus partibus videtur,ubi caeteras non sensu, non animo aduertes, hanc unam observet cui Laec superueniunt.

D E luere igitur ac deligare frequentius oportet ob humoris abundatiam. cum alioquin febres excitetur, & vicus,cum his,quae proxima sunt, si ni-- mium vinculis coarctentur,emacrescant.

Humoris abundantiam ut solitus est appellat et'ὼδ ,seu tenui habitu sit, seu crasso,quale nunc est pus, quod,quado pars quaepiam ab osse recessura est,

clivit copiosus euadere. η- Rgo, ubi expectatio est tenuium partium, quae ab osse recedat, haud mul-- C tum expedit variare: fascia tantum laxior circumligetur,ne pus retineatur, is sed exitum facile habeat,&,dum os recedat, sepius soluatur,ac deligetur : fe-- rulaeque omni modo vitentur. Q

In quibusdam

230쪽

C O M M E N T. III.

, In quibusdam exemplis simpliciter legitur variare J non adiecta particuli L multum J sed verisimilius sit illam adiici debere. nam, quum ratio fracturae alligandae tribus modis varia sit muteturque, non diceret simpliciter haud expedit variar quandoquidem addita etiam particula multum dicet aliquis Hippocratem falsa praedicasse, propterea quod imperet nunc, ut fascia laxior inuoluatur, ut saepius resoluatur, ac deligetur, ut ferulae non imponantur, &quarto id quod ubique ab ipso praecipitur ut fasciarum numerus augeatur, ubi vel laxius deligantur, vel ferulae omittuntur. sed, quod seruatur, est modus ille vinciendi, qui pertinet ad fracturas, cuius habita ratione dixit in cu lo ratione haud multum expedit variare.JFasciis enim utendum quς primo in-

ij ciuntur, quarum una a vitiata parte orsa, ubi ter fuerit super ipsam voluta, desinat in superiori parte,eoque modo feratur, quo ante proposuit, altera item, quae super priorem sertur,ab eadem parte incipiat, tum deorsum dueta adsuperiora reuertatur, minusque arctetur : Panni quoque extrinsecus inducendi

ad eundem modum, quo in prioribus declarauit, & super hos fasciae dandet, quae omnia docuit, ubi vinculum fractune idoneum indieauit. At, si suspicio est, ne grandior ossis testa recedat, non amplius ad quem modum fracturae postulant, deuincit, ut proximis verbis subij ciet. Iure igitur hic scripsit fhaud multum expedit variare. Quod si detracta particula multum legamus, au-α o diemus ipsum asserentem, non mutandam esse rationem deligandi, quae ad fracturas posita est. nihil enim mouet, quum similiter atque in ea fascijs illis utatur,quae primo ini j ciuntur,& deligare incipiat,ac primo circumagat,posteaque adducax, item panos aeque inijciat,& alliget,quod nihil aliud est,quam

eandem rationem seruare.

- AT quibus grandius fragmentum expectas ab osse recessurum, siue ini-- ί Ltio praesenseris, siue postea cognoueris, non amplius eadem medicina - opus est .sed quod ad intendendum membrum ac dirigendum pertinet idem - fieri debet: panni vero duplices sint, non angustiores, quam ut dodrantis di-- midium squent qua in re contemplari quoque vulnus cuiusmodi sit,oportet 3o tum, quod ad longitudinem paulo breuiores, quam ut bis fractum membrum' complectantur, multo autem longiores, quam ut semel, totque numero sint, - quot res postulat. Tincti autem in vino nigro austero primu medij superden-- tur, perinde ac fasciae,quae a medijs orsae in utramque partem attrahutur .post - haec ad figuram asciae dextrum caput ad sinisteriorem partem, sinistrum ad - dexteriorem procedat.

In libro de officina medici, de circuitu fasciae inquit f simplex orbicularis ascia.J Est ascia breuis ille circuitus, qui rectus incipiens ad latus attrahitur, nondum tamen est obliquus,desinitq; ad similitudinem asciae, qua fabri utu-

tur. namque a recta linea paulum recedens curuatur, unde nomen asciae tra-

p xit. In hanc igitur figuram praecipit, ut panni super fractum membrum imponantur . eorumque capita ducantur, non secus atque, ubi fasciae a med ijs orsae vinciuntur, hoc est, ut panni super membrum medij primum dentur, deinde eorum capita per vitiatum locum ferantur, non in orbem, sed paululum inclinati sic, ut a contraria parte, atque inceperint, ad X literae similitudinem inter se committantur. quod non fieret, si circumagerentur in orbem. Nam, quae ita procedunt, plane inter se coeunt. Pannorum longitudinem indicauit, quum inquit paulo breuiores, quam ut bis fractum mem-

SEARCH

MENU NAVIGATION