장음표시 사용
641쪽
ALLA DI , KEUcΗΕΝΙo ac dexterrimo Chirurgo QUAESTIO , operationem modo antea praescripto repetivimus. Altero die animal satis bene se habebat; deligatio nondum lapsa erat. Die post operationem quarto, deligationem sustulimus, ut vulnus inspicere possemus. Vulnus satis erat purum, a priori in eo di Versum, quod paululum sanguinis, non coagulati, in ejus fundo appare-hat; in fundo vulneris aciculam non deprehendere potuimus, deligationem denuo injecimus. Die Sexto Vulnus fere sanatum. Die Nono Vulnus, jam cicatrice obductum invenimus.
Experimentum tertium. Die 3 o Aprilis de novo experimentum in cane femella instituere voluimus. Hinc methodo antea descripta incidimus arteriam cruralem, eodem in loco, quo in eXperimento primo; Vulnus vero propter motum canis non in loco arteriae, per quemacicula erat demissa, sed infra illum fuit inflictum, ita ut canis brevi ex haemorrhagia mortua fuisset. Hinc judicavimus praestare, arteriam infra & supra Vulnus ligare, quam animal sorti suae relinquere, Visuri, quid natura essiceret. Quo peracto, inposuimus linteum carptum, & applicavimus fasciam. Altero die canis optime sese habebat, & pede vulnerato insistere jam potuit. Dein de die in diem validior evasit, vulnusque subito fuit sanatum. Per aliquot tempus animal servavi, ut postea inciderem; sed doleo admodum, canem clam aufugisse.
Experimentum quartum. Eodem die, in altero cane experimentum cum acicula methodo Lambertiana repetivimus, optimo initio cum successu, ita ut diebus sequentibus duobus praeterlapsis, nulla adhuc haemorrhagia orta fuerit; tertio vero die canis fasciam decerpsit, &Vulnus continue lambendo, acum ex arteriae vulnere eXtraxit unde
haemorrhagia lethalis secuta fuit.
642쪽
Dig 16 Aprilis i7 a, canem praedictam suspendio necatam, anatomico subjecimus cultro , praesentibus amicis BUsCH , ALLARDΙ , QUAEsTIO , BECKERΙΝG & P. DRIESSEN. Prius crus dextrum, dein sinistrum incidimus. Cicatrices tam pubchrae erant, ut vix percipi possent. Apertis integumentis, arterias denudavimus, vidimusque easdem in loco, cui sutura applicata fuerat, admodum angustatas. Musculi, nervi, & vasa etiam firmius ibi inter
se cohaerebant. Incidimus dein abdomen, ut arteriae Iliacae in conspectum prodirent, quas inflavimus; aerem vero non ulterius, quam ad locum, per quem acus fuerat transacta, penetrasse vidimus; qui tamen ramos anastomoticos, uti videbatur dilatatos, facile intrabat rin Utroque enim Crure, ramus anastomoticus supra locum oper
tionis ex arteria crurali oriebatur, qui introrsum & oblique deorsum descendebat, quem ob exilitatem in cane hac ulterius examinare non potuimus. Inprimis etiam notandum, aerem inflatum in Iliacam arteriam , licet per cruralem transire non posset, tamen exiisse ex arteria eadem laesa infra locum, ubi concreta erat, quod certe per ramum unum alterumve anastomoticum factum fuit. His nondum contenti, specillo quoque tentare voluimuS, an arteriae re vera essent coalitae, hinc immisimus specillum Anellianum tenue,
& manifestam resistentiam percepimus, simul ac ad locum, ubi
arteriae erant angustatae perventum erat, ita ut ulterius specillum, in utriusque lateris arteriam, propellere non potuerimus, quod tamen facile ramum anastomoticum ingrediebatur. Quo loco arteria vulnerata fuerat, tuberculum efformabat oblongum, duriusculum, cicatricis arteriae, ut Videbatur, reliquium. Inde versus inferiora, totus canalis multo erat angustior, & adeo contractus, ut fere dispareret.
EX nostris itaque experimentis, summa cum prudentia institutis, concludendum esse puto operationem LAΜBERTIANAM ligaturae non
643쪽
praestantiorem esse; sed minus certam & minus tutam; atque si succedit nullo alio modo, quam arteriae coalitionem, & quidem per satis longum tractum, inducendo, haemorrhagiam sistere, nihil itaque magis, quam ipsa ligatura essicere; sita minus, haemorrhagiae lethali ansam dare, uti quoque nostris in experimentis experti fuimus. Quum e contrario ligatura, recte instituta, novae haemorrhagiae periculis adeo obnoxia non sit. Neque dubitamus, quin in operatione, de qua memorat Dnus LΑΜ-BERT, eadem arteriae coalitio locum habuerit; eo magis, quoniam in nostris experimentis ratione etiam habita exilitatis arteriae, vulnus tantum exiguum fuerit. Νe quis objiciat, nos diametrum arteriae, suturam inferendo, plenario occludisse, vel nimium constrinxisse : acus enim subtilissima fuit, & ante vulnus inflictum demissa, ut tam parvam arteriae partem, quam modo possibile erat, interciperemus; dein vulnus ope lanceolae, qua cum Venam secant, fuit inductum tantummodo minimum ; porro filo tenuissimo, acui circumvoluto labia vulneris ad se invicem adducta fuere, neque magis, quam necesse erat adstricta;
denique arteriam, post futuram applicatam, & haemorrhagiam suppressam, neque minus distincta, neque minus fortia, infra, quam supra suturae locum, diastoles, & systoles signa dedisse ,-vidimus. Deligatio praeterea ex industria satis laxe fuit applicata, atque hinc in primo experimento, tertio jam die delapsa; neque potuit facile nimis fuisse stricta : qui enim unquam in animalibus experimenta instituit, ipsi procul dubio, non potuit non fuisse perspectum, quam dissicile sit in his animalibus, praesertim eo in loco, quo eXperimenta nostra instituta sunt, fascias firmiter injicere, deligationemque retinere.
UBI ORIATUR, ET A QUIBUS OBSERVATUS.
S. I. EsT denique tertia Aneurysmatis species, quam venosam, Vel cum Doctissimo CLEGHORNIo, varicem Aneurysmaticam non immerito ap pellare liceret; est enim tumor invenis cum corde synchronice pulsans.
644쪽
Accidit nimirum aliquando, Chirurgum, dum Venam Medianam
secat, nimis alte lanceolam dimittere, ita, Ut ejus apeX, non tantum venam ingrediatur, sed & eandem ab Opposito latere perforet, arteriamque, venae suppositam, & Ope tunicae cellulosae cum ea nexam, in ejus cavum usque profundo sauciat. Sanguis itaque per arteriam adductus, in venam transit, & cum sanguine venoso, antequam corporis partibus debita nutritionis, vitae conservationis, &, quae cetera a Vitali latice pendent, munia, praestitit, ad fontem suam reducitur.
LocUS, quo morbus ut plurimum occurrit, est in brachio, post sectam venam, uti ajunt Basilicam a); puto Medianam quae arteriae Brachiali incumbit, mox supra illum locum, quo haec in duos ramos
Radialem scilicet & Uinarem dividitur b) : vena etenim Basilica a latere arteriae Brachialis decurrit, & satis ab eadem distat ce). Haec, licet frequentior hujus Aneurysmatis sedes sit, nihil tamen impedit, quo minus in aliis quoque partibus, in quibus Venae supra arterias decurrunt, post vulnus inflictum oriri posset. S. III. Talium Aneurysmatum mentionem primum injecit HUΝTERUs E , dein duas observationes exhibuit, eorumque historiam ulterius elaboravit e . Exstat quoque casus a CLEGHORNIO descriptus de simili Aneu-rysmatis specie f); tum quoque ab Expertissimo ΕLsto y , WΗ1Υ1o ch) & denique ab Expertissimo ARMIGER i)'; quorum
observata Optime conVeniunt, paucis circumstantiis exceptis.
645쪽
g. IV. SIMULAC lanceola per Venam in arteriam adacta est, sanguis majori
cum impetu & saltu ejaculatur, pluraque, quam vulgo adhibentur, requiruntur molimina ad sanguinem tandem sistendum. Sistitur interim, & vulnus exterius Vende sanatur, interiori, quod arteriae vulneri respondet, aperto manente. Hinc sanguis, ex arteria continue in Venam transiens, in ejus parietes arietat, Venas mirum in modum distendit & varicosas reddit, aliquando omnes a , aliquando tantummodo unicam b . Motum praeterea tremulum in Venis excitat, & pulsum, pulsui arteriarum similem & synchronum; eodemque tempore, quo pulsum producit, strepitum edit, cum sibilo, seu sono, quem aer, per parvum foramen transienS, efformat; Vel cum sono ultimo literae R a quibusdam hominibus in pronunciando nimis longe protractae; Vel, uti aliis placet, cum strepitu aquae ebullientis, vel denique apis perreptantis comparandum. Strepitus ille admodum senssibilis fuit, si1 specillum ferreum imponebatur tumori;& altera extremitas dentibus tenebatur Vel auri applicabatur c); aegro quoque adeo fuit molestus, ut, lecto incumbens, si cubitus
prope ejus caput esset dispositus, somnum capere non posset d). S. V.
Νituntur haec auctoritate summorum virorum : HUNI ERUS enim, ut certiorem se redderet de vera mali natura, in duobus aegris, quos ipsi videre contigit , quaedam experimenta instituit , quae pauciSenarrare haud supervacaneum duco. Primo, compressione e Vacuatae
Venae, statim ad amplitudinem priorem redibant, licet ligatura infra locum assectum firmitet. brachio injecta fuisset. Secundo, pulsus & sibilus in vena pergunt, licet ligatura infra locum laesum adeo stricte sit applicata, ut arteriae carpi non pulsent.
a) ibid. Vol. 3, p. 1 in , primo Basilica, dein Mediana & Cephalica dilatata fuit &varicosa evassit, & ultima quidem ad c aviculam usque. bὶ ibid. l. e. p. 3 9, ubi Baiilica tantummodo tribus in locis fuit dilatata. c loc. cit. P. IIS. d Ibid. vol. a, p. ηoq; Sc Vol. q. p. 379
646쪽
Tertio, venae, comprimendo evacuatae, angustae manebant, ut in
alio brachio, si eo ita loco , ubi Sectio instituta fuerat antea, digito
Quarto, cessat pulsus & sibilus compressa arteria supra locum
Quinto, duplici ligatura brachio applicata, prima in media humeri
parte, altera infra locum affectum, si sanguis ex venis dilatatis exprimitur , turget arteria ; ablata Vero digitorum compressione, verae iterum turgant & arteria detumescit. Similia quoque experimenta dein instituta sunt a CLEGHORNIO a , partim quoque alia. Brachio juxta corporis latus dependente, venae fuerunt largiores. Strepitus tremulus & pulsatio maximi fuere in Vena Basilica, obscuriores in Mediana, obscurissimi in Cephalica. Elevato brachio tumor Venarum minor fuit; pulsatio cum motu tremulo plane cessu vit in Cephalica, obscura fuit in Mediana, attamen perstitit in Basilica. Sub vena arteriam digito sentire potuit, & saltum ipsum sanguinis ex arteria in Venam. Compressa Vena eo in loco, in quo fuerat pertusa, ita ut arteriae apertura clauderetur, pulsatio in caeteris Venis etiam cessavit, eorum que diameter fuit imminutus. Compressa Brachiali vel subclavia arteria, omnia symptomata cessabant, relaXata Vero, omnia majori quoque vi redibant. In observatione WHITII, jactus sanguinis ex arteria in venam digito tam distincte sentiri poterat, ut facile acum per arteriae vulnus
transigi posset b . Satis quoque cum his observationibus congruunt illae Expertissimi ARMIGER c), excepto, quod pulsationem solam, non vero motum tremulum & strepitum seu sonum perceperit. S. VI. Ex quibus observationibus & experimentis concludo, veram horum symptomatum causam, jamjam descriptam, ab HUNTEsto fuisse
traditam. Notandum Vero, inter utrumque casum, ab HUΝΤERo observatum, parvam obtinuisse differentiam : in uno enim aegro in loco
647쪽
puncturae saccus aderat sub cute, nuc s Moschatae magnitudinis, admodum pulsans, pressione disparens, fluidum itaque sanguinem continens ; iuccus ille, inter venam & arteriam laesam situs, cum ipsis firmiter cohaerebat. In alia vero aegra talis sacci nullum adfuit vestigium. Observavit denique HUNT ERUS, arterias in brachio ampliores fuisse & fortius pulsasse; in manu vero angustiores fuisse & debilius pulsasse, quam in lateris oppositi brachio; quibuscum etiam congruunt observata CLEGHoRΝII & WΗIΤI1.
g. VII. ΝΙonsus non videtur esse periculosus : brevi enim temporis spatio
increscit ad statum continue fere permanentem.
Etenim in homine, de quo jam memoravimus, duobus primis diebus post V. S. brachium lividum factum fuit ad manum usque; tertio die tumor fuit exortus in loco, ubi vena fuerat secta, tantae magnitudinis, quantae adhuc erat quinque annis postea, quando HUNTERUM adiit a . Sic quoque in Virgine illa, quam hoc malo assectam viderat saepius laudatus auctor, quatuordecim annis postea, malum adhuc nullam mutationem subierat, nisi, quod vena, arteriae incum-hens , paulo magis dilatata erat b . Illud tamen incommodum ex suo vitio hausit, ut, praesertim ubi
aer admodum erat calidus, dolorem leniorem perceperit, nec lateri adsedio incumbere potuerit absque sensu molesto; qua11 omnis sanguis totius corporis in brachio esset concentratus : quod ex compressione Venarum, reditum sanguinis impediente, deduxit HUN-
CUR A. S. VIII. VITIUM videtur penitus insanabile : quis enim impediet, quo
mi nus sanguis ex arteriae trunco vulnerato in Venam transeat ξ nec multum refert : morbus enim non difficulter fertur.
648쪽
Ηinc nisi in pejus ruit, optiesum erit nihil prorsus essicere; eaveat
modo aeger, ne compressione obex ponatur sanguini Venoso, adscendenti versus cor ; sin vero forte contingeret, ut Venae sensim sensimque in majorem molem increscerent, adeo ut rupturae metum
incuterent, in venae sectionibus iteratis, dilutiori victu, & lenissima compressione, omne videtur positum praesidium.
649쪽
F I G. L. Conferatur P. II p. ΛNEURYsMATICUM SACCUM ostendit in Arteria Poplitis Ortum, & per longitudinem jam apertum, in quo juxta Prototypum ejusdem interior facies , atque dilatationis magnitudo dilucide demonstratur. Α Superior pars Arteriae cruralis in Poplite Aneurysmate affectar. B Pars superior cruraliS Venae. DD Specillum , quod Sacci Aneurysmatici extensionem designat. ZZ orificium superioris, inferiorisque Arteriae partis in saccum
aaa Sacci Aneurysmatici secundum longitudinem secti universus
bbb Facies interior ejusdem Aneurysmatici sacci. FI G. II. Conferatur p. IaIn Arteria Poplitis eam 1edem ostendit , ubi exortum est Aneurysma , & quomodo illud deinceps, etsi ab incauto
Chirurgo crudo ferro adapertum, ope compressionis sanatum fuerit. AA Vena cruraliS. BB Arteria cruralis. C Centrum Arteriae Popliteae, quod fuit Aneurysmate affectum. DD Extensio hujusce Aneurysmatis ob abolitum Arteriae Popliteae cavum , & ob ejusdem Arteriae in substantiam membranaceam conversionem sanati. aa Εjusdem membranaceae substantiae adhaesio crurali Venae.
650쪽
s. I. F I G. III. Conferatur p. I s. AA Arteriae cruralis pars superior secundum longitudinem aperta , ut ejus cavum coarctatum demonstret.bb In eodem cavo coarctationis indicium signant. cc Cavi portio usque ad litteras dd fere tota coarctata. ee Arteriae cruralis pars inferior, in qua ejus cavum jam dilatatum inspicitur.
FI G. I. A Facies cordis anterior. B Dextera cordis auricula.
C Auricula cordis sinistra. D Pulmonica Arteria resecta. Ε Aortae sinus. FF Aortae arcus. GGG Aorta descendenS. - - - Dilatationes, sive Aneurysmatica principia. ΗH Subclavia dextera Aneurysmate affecta. II Sacculus Aneurysmaticus circumscriptus & a subclaviae Aneu-rysmate factus. Exiguum foramen, quod parum aberat, quin ab exteriori sede in saccum penetraret. L Arteriae subclaviae progressus. M Dextera Arteria Carolis. Ν Arteria Carolis sinistra. o Arteria subclavia sinistra. P Communium Arteriarum iliacarum divisio. Q Dextera iliaca exterior Arteria. R Dextera Arteria iliaca interior, sive Hypogastrica.aaa Extremitates circumferentiae Aneurysmatici sacci, quem cultro secante aperui, quum verum esset Aneurysma.