장음표시 사용
631쪽
vocatur . ubi sanguis effusus intra saccum, a cellulosa condensata limitatum, continetur; alterum , ubi sanguis extraVasatus per omnem fere cellulosam subculaneam dispergitur, perque musculorum disse-pimenta alte penetrat. Dividitur porro in Primitivum , & Consecutivum a FOUBERTO a . Primum Vocat, quando mox post Vulnus, sanguis juxta fasciculum vasorum in tunicam cellulosam effunditur ; alterum, quod oritur aliquot dies post vulnus arteriae inflictum, si scilicet compressio non
fuit diu continuata : tum enim thrombus, antea formatus, ex vulnere iterum exit.
ORIUNTUR plerumque ex Vulnere , arteriae inducto , inprimis ope instrumenti acutissimi & quod cuti tantummodo plagam exiguam , ipsius Elasticitate facile occludendum , infert : obtusioribus enim instrumentis arteriae facilius cedunt, & plagae majores sanguini libe
Hinc post arterias brachiales in Venae Sectione imprudenter laesas,& post vulnera , ense pungendo inflicta, frequenter occurrunt. Aliquando etiam originem ducunt eX Aneurysmate Vero, propter nimiam distensionem , erosionem, vel quamcumque aliam causam,
Hujus exempla duo profert MONROUS b , unum erat in arteria Poplitea ; alterum in Crurali. Denique quandoque arteriae , licet non dilatatae , rupturam agunt, ex lapsu, validiori nixu , vel nimis vehementi exercitio, vel iisdem acrimonia quacunque erosis c . Vidit expertissimus EL SE arteriam aortam in ipsius arcu duplici in loco ruptam ; & arteriam cruralem ex lapsu ruptam , adeo ut femur amputatione auferri debuerit, observavit MONROUs e .
632쪽
S. V. Ratio cur aliquando oriatur Aneurysma Circumscriptum, licet cellulosa subculanea omnis inter se communicet, videtur consistere in parvitate vulneris arteriae, & lenta sanguinis exstillatione. Hinc saepe quoque oritur, ubi arteria laesa, primo compressa fuit, ut vulnus externum sanetur, Vel ubi arteria non tota perfecta, Vulnere externo sanato, rumpitur ca .
Aneurysmatum spuriorum sedes est ubique per totum corpus, ubi arteriae , sub cute decurrunt, Vel etiam altius juxta ossa serpunt. Omnium vero frequentissime occurrunt in brachio post Venae Sectionem imprudenter institutam; in genere frequenter in arteriis eXtremitatum ; rarius in caeteris partibus. In arteria Aorta inter Emulgentem & Mesentericam inferiorem Aneurysma Spurium circumscriptum vidit PRINGELIUS b). Arteria aperturam habebat, pollicem facile admittentem , quae ducebat intra
Saccum, ex compacta cellulosa efformatum.
In pene Aneurysma Spurium vidit celeb. B. S. ALBINUS ce .
SΙΜULAC arteria aperta sanguinem sub cute fundit, membrum sensim magis & magis intumescit, tumore aequabili, ad attactum molli, sensim duriori id est magis tenso dolorifico : cutis plerumque colorem mutat in obscurum sublividum diversum ab ecchymosi vel contusione. Si diutius pergit sanguinis effusio, omnes membri partes comprimuntur, arteriae, Venae, nervi : hinc circulatio imminuitur, tanὁem cessat,& sanguis extravasatus stagnans, putrescit. Hinc gangraena, & sph celus, ni succuratur, aegro necessario imminent.
633쪽
Haec in Aneurysmate Diffuso obtinent; non vero in Circumscripto, cujus symptomata, & formationis modus conveniunt cum Aneurysmate Vero. S. IX. Signa tum ex praegressis causis, tum quoque ex Symplomati
Distinguitur facilius Diffusum quam Circumscriptum : ultimum enim ab Aneurysmate Vero, nisi constiterit arteriam antea in ejus cavum fuisse sauciatam, internosci non potest. Hinc saepius pro Veris habita fuerunt; licet experientia dein docuerit, aperto tumore, arteriam non dilatatam, Vulnere apertam, libere intra saccum, ex cellulosa compacta formatum, & sanguine repletum, contentam fuisse a . Pulsatio in Aneurysmatibus Diffusis vix, Vel non sentitur, nisi forsan prope Arteriae aperturam b . In Circumscripto ut in Aneu- smate Vero, pulsatio aliquando satis fortis est, alias debilior, quandoque non perceptibilis cc . Sin Vero recens, & sanguis adhuc fluidus sit, tum compresso tumore, sanguis cum strepitu intra arteriam redit d . Prudens tamen semper sit Chirurgus in praedictione, quum etiam interdum tumor, cum aliqua pulsatione, eX Venarum ecchymosi oriri possit, notante LANCIsIo e , & confirmante
S. X. PERICULUM multum differt, prout Arteria major vel minor sit adfecta, prout truncus, vel ramus : quandoquidem truncus ligari
634쪽
non potest absque Gangraenae metu; ramo vero ligato, caeteri rami, anastomosibus dilatatis, ipsius vices supplent. Dissert etiam periculum pro loco, in quo arteria sit sta, an scilicet arteria manibus Chirurgi obvia, facile ligari possit, num vero minus. Tum quoque, prouti Vulnus majus est, vel minus; licet in eadem arteria : quo enim minus est , eo major ipsius consolidationis spes est. Multum etiam refert, an arteria parVa, ossibus sussulta, comprimi possit; num vero secUS. Discrimen semper majus datur in Aneurysmate Diffuso, quam Circumscripto, propter metum instantis Gangraenae & sphaceli: omnia itaque artis auxilia ilico in illis sunt adhibenda, dum in his periculum non adeo est in mora, Sc quandoque sola compressione sanantur.
TR1PLEX imprimis curandi Methodus a LANCIsIO in eximio opere de Motu Cordis & An eurysmatibus describitur, tum quoque
a recentioribus plerisque adoptatur. Prima est compressio; altera arteriae vulneratae denudatio , Scstypticorum ipsi vulneri applicatio ; tertia est ligatura. Hunc quoque ordinem sequemur; addemus Vero noVam , a LAMBERTO inventam, Aneurysmatum spuriorum curandi methodum ; quid de ea censendum experimentis indagaturi.
PossΕ Arteriarum Vulnera Compressione sanari, eodem modo uti Venae, patet, primo ex Arteriolome, in arteria Temporali toties cum successu instituta : secundo ex variis observationibus de Arteria Brachiali in Venae Sectionis operatione infeliciter saepius laesa, Sc compressione sanata a).
635쪽
Itaque ubi Vulnus arteriae parvum est, recens, nec multum sanguinis extravasati; vel ubi Aneurysmatis Spurii circumscripti tumor digitis cedit, & compressione evanescit, haec curandi Methodus tentari potest.
S. XIV. Compressionem in initio pollicis, & digiti indicis ope a Chirurgi
ministro perficiendam praefert LANCISIUS a : quoniam sic a latere arteriae labia ad se invicem adducuntur; scopus itaque ejus fuisse videtur labiorum Vulneris arteriae coalitio. Instrumentum quoque in Gallia inventum describit, & aliud, quod nondum in lucem erat editum, denique tertium, a NUCKIo exhibitum. Dein fasciam, lamina plumbea instructam, applicandam suadet, & diu retinendam, etiam per annum i & ultra; quoniam tali modo plures curatos novit, & alios, qui, rejecta nimis subito fascia, deinceps in Aneurysma inciderunt. Venae Sectionem interea repetitam magnae existimat essicaciae ad sanguinis impetum infringendum. Haec methodus satis est bona, & a recentioribus in universum etiam secuta; interim, qui plura instrumenta, in hanc rem excogitata cognoscere cupit, 'adeat HEISI ERUΜ & UL HORNIUM. a X V. Sanatione compressionis ope peracta, aegris dein mortuis, throm-hum admodum solidum, cum incumbentibus concretum, in ipso arteriae vulnere rotundo, semper invenit Expertissimus FOUBERT b). In Portu gallia Aneurysmata Spuria Circumscripta recentia sanant, applicata diu glacie, teste MONROO c).
ARTERIAE DEΝUDATIO ET STYPTICORUM APPLICATIO. S. XVI.
Si vero Aneurysmata Spuria Circumscripta nimis sunt magna, vel in Diffusis nimia sanguinis quantitas extraVasata est, vel denique
636쪽
compressio externa frustra tentata fuit, alia curandi methodus in usum erit Vocanda. Ut vero sanatio alicujus partis ejus destructione semper praestantior est, sic vulneris arteriae coalitio ejus ligaturae longe est anteferenda.
Igitur, ubi vulnus arteriae est parvum & ipsa arteria minoris diametri, applicato torculari, sanguinis impetus est infringendus. Tum apertis integumentis, sanguis coagulatus est educendus, & arteria
denudandd. Dein, laxato torculari, ut observetur Vulneris locus, mox iterum
constricto, imponantur vulneri globuli, pisi magnitudinis, ex Vitriolo Cyprino ad albedinem Calcinato, gossypio probe involuti; postea pulvis ex Thure & Colophonia inspergatur vulneri, & repleatur porro vulnus plumaceolis, Unguento Digestivo illinitis; retineantur denique haec omnia fascia, probe accommodata. Νotandum in deligatione Vulneris, globulos Vulneri arteriae proximos, tamdiu relinquendos esse, donec sponte decidant. g. XVIII. Haec methodus ΕTMULLERI est a LANCIsio descripta a ; deinceps vero, a Diao. BROSSARD invento specifico ad haemorrhagias sistendas, Agarico scilicet pedis equini facie, seu Fungo Igniario, qui crescit in quercu, mense Augusti collecto, cortice duriori orbato, dein mallei ictibus emollito b . Haec methodus ubique fuit adhibita; neque absque successu c , etiam in ipsis arteriarum truncis d). S. XIX. Operae vero pretium erit huc transferre, quae de historia hujus methodi, erudite disserit Cl. de ΗΑΕΝ e).
637쪽
MIgitur compressio arteriae pertusae celebrata Veteribus, felicitern peracta a SCULTETO anno I 63I, primo compressione trunci, tumn spongia usta, adstringentissimo pulvere adspersa, ad Vulnus arteriae is admota, dein conveniente ligatura firmata, dein artificiose excogintato instrumento, quod ipse Diaus MORAND tom. a, act. Acad. H Chir. impense laudat, adpressa, haec inquam compressio a DIΟ-M NISIO, ab HEISTERO aliisque commendata; dein a Cl. HAMBE M GERO anno I 731 facta, & I732 promulgata; anno 1732 a FOUM BERTO primum Parisiis instituta quidem, at vero non nis1 21 postis modum annis cum publico communicata est. Interea temporisis Cl. TREo bis hanc curam perfecit, longe antequam ille Academiaeis Parisiensis tomus secundus in lucem prodiit. S. XX.Dnus FOUBERT hanc methodum solummodo in vulneribus trunci arteriae adhibet, ramos vero ligatura curat a , cujus rationem non perspicit Cl. de ΗΑΕΝ b . Suspicor vero ideo illud factum fuisse, quod ligatura, satis tuto arteriae ramis applicanda, certior sit methodus, quae tamen in truncis magis periculosa, hinc priori methodo, si succedat, in his erit posmponenda.
VERUM enim vero, ubi arteriae Vulnus nimis magnum est, quam ut prioribus methodis sanguinis emuxus sisti queat, vel etiam hae Methodi incassum fuerint tentatae, sensu tamen & motu membri adhuc superstite, nihil superest quam arteriae ligatio, quae sequenti modo peragitur.
Applicato torculari, cutis, caeteraque integumenta inciduntur juxta arteriae longitudinem, sanguis coagulatus tollitur, & arteria denudatur.
638쪽
Dein laxato torculari, ut Vulnus in conspectum prodeat, & mox iterum adducto, duo fila ope acus incurvae obtussioris demittuntur infra arteriam, & unum supra, atque alterum infra Vulnus ligatur.
His factis impletur vulnus plumaceolis, & laxe a deligatur. S. XXIII.
Ligato sic ramo arteriae cujusdam, experientia docuit, alium ramum , qui ad idem membrum tendit, tum quoque ramos anasio-moticos, dilatari ita, ut pulsus, qui per aliquot dies in arteria ligata infra vulnus sentiri non potuit, dein sensim redeat, & calorem, motum, & nutritionem membro restituat.
Idem quoque fieri posse Videtur, si arteria Brachialis parum supra ejus divisionem in Radialem & Uinarem ligetur, propter ramum anastomoticum, de quo locuti sumus S. 22. Sectionis praecedentis. S. XXIV. Sed an non etiam majoribus truncis ligatura applicari posset ρ experientia utique illud evicisse videtur. Post ligatum enim arteriae Brachialis truncum, licet pulsus in carpo non statim perciperetur, altero, tertio, quartove die tamen ipsum rediisse, & aegrum dein omnem membri usum recepisse con
Arteriae cruralis vulnera, membro superstite, saepius ligatura fuere sanata c); etiam in nostris experimentis; in cane etenim ligavimus arteriam cruralem non longe a Ligamento Falloppii, & membriusum ita recepit, Ut nil contigisse Videretur : altero etiam ab operatione die, quod magis mirandum, jam utroque crure insistebat. De ligatura arteriae Carotidis locuti jam Eimus in sectionis praecedentis S. 23.
Hanc, licet negari non possit aliquando non caruisse successu, nihilominus verum est , sepius etiam post arteriarum ligaturam,
a LE DRAN Operatie der Heelh. p. 39I. b ΕΚ and obf Vol. 3 , p. 277. se DE HAEN R. Med. pari. 7, p. 236; ΕΚ and Obs VOl. 3, p. 266; Med. obs andinq. vol. 3, p. IO6 & ibid. p. Io9, ubi suspicio erat venam Cruralem etiam simul ligatam fuisse.
639쪽
gangrenam & sphacetum ortum fuisse. Quae, cum considerasset Dias LAMBERT a) postquam ter operationem An eurysmatis institutam Viderat , & in uno aegrorum dolorem, tumorem , & inflammationem, adeo Vehementem, Observaverat, ut Gangrenae metum
induceret, omnibus adhibitis artis auxiliis, suppuratione oborta, feliciter quidem aversa, ita tamen, ut aeger, sanatus, brachium debile cum pulsu multo debiliori, quam in altero brachio e X inde retinuerit. Postquam denique diu pensitaverat naturae methodum in sanandis Vulneribus, artisque auxilium in uniendis labiis Leporinis, & in equorum venis sectis consolidandis, tandem incidit in novam Aneu-rysmata curandi methodum. Cogitabat scilicet, an non eadem me- thodus, quam adhibemus in sanandis labiis Leporinis, in arteriis sauciatis cum successu institui posset. Communicavit hanc methodum cum DnO HALLOWEL , qui anno 17 19 13 Iunii, occasione oblata, experimentum in homine, cujus arteria, loco Venae in brachio laesa fuerat, instituit, ea cum praecautione, ut duplex silum, unum infra, alterum supra Vulnus sub arteria demitteret, ita ut, si forsan nova methodus successu careret, omni momento, ligaturam instituere posset. Hoc facto, acum chalybeam, tenuem, quarta parte pollicis non longiorem, trajecerunt per labia Vulneris arteriae, & circumligato filo, uti in labio Leporino firmarunt, eo cum successu, ut haemorrhagia statim fuerit suppressa. Egro interim in lecto deposito, quies fuit commendata. Quarta diς post operationem vulnus prima vice detectum optime se habebat. Acus cum apparatu sponte decidit die decimo quarto post operationem; die vigesimo secundo vulnus erat sanatum, eXceptis iis Vulnusculis, quae fila, praecautionis gratia applicata continebant, quM se taceorum adinstar mobilia erant. His vero remotis, Vulnus intra paucos dies perfecte cicatrice ob-d uitium fuit, & die quadragesimo secundo post operationem aeger integre sanatus, ex Nos comio exiit, cum pulsu in brachio parum debiliori, quam in altero brachio. Inventum illud mihi tanti momenti visum fuit, ut amputationes multas eo praecaveri posse suspicarer; inscii s autem quid in tali vul-
640쪽
nere, eo modo coalito, contingeret, experimenta nonnulla in canibus instituere decrevi; quorum historiam hic subjungam.
Experimentum primum. Ipsis calendis Februarii I77a, in cane femella juniori, praesentibus Amicis Expertissimis BUscΗ & ALLAR DIMedicinae Doctoribus, arteriam cruralem dextram ad distantiam unius circiter pollicis infra ligamentum FALLOPPII, lanceolae ope incidimus, acicula tenuiori chalybea quo certius essemus de ligaturae possibilitate) per arteriam prius demissa. Incisa arteria, sanguis cum saltu ad unius pedis altitudinem prosiliebat. Fito cera obducto, labia arteriae ad se invicem adduximus eodem modo, quo in Labii leporini operatione uti solent. His factis ne gutta quidem sanguinis per arteriae vulnus eiu uehat. Systole & Diastole etiam infra arteriae vulnus admodum erant conspicuae. Linteum carptum, Vino rubro madidum vulneri imposuimus,
atque fascia communi splenium super impositum firmavimus, animal-que pedibus ligatis quieti commisimus. Tertio die deligatio ex nimio motu animalis delapsa erat; acicula vero adhucdum in vulnere conspicua, filoque circumducta. Nulla
aderat haemorrhagia. Vulnus purissimum erat, aciculae vero punctura tantum excitabat dolorem , ut pede Vulnerato animal insistere non potuerit. Quarro die, omnia in eodem statu erant. Quinto die acicula ex arteriae Vulnere erat elapsa, & Vulneris labia admodum turgida erant.
Sexto die pede jam insistere potuit animal. octavo die vulnus multo minus, admodum purum, neque doloris ullum aderat indicium. Undecimo die Vulnus cicatrice erat obductum.
Experimentum secundum. Die is ejusdem mensis, in praedictae canis arteria crurali sinistra praesentibus Cl. MUN NIKs Anatomes &Chirurgiae in hac Academia Professore, nec non amicis BUSCΗ, ALLARDI,