장음표시 사용
611쪽
pertinet, caeteraeque distinctiones, in Externum, & Internum, Legitimum, & Spurium , magis locum, & causas diversas, quam Aneu-rysmatis naturam , & indolem spectant , tribus me dissertationem hanc sectionibus commodissime expedire posse, mihi videor; quorum prior de Aneurysmate Vero, altera de Spurio, tertia de eo, quod Venosum Vocavimus, tractabit.
S. I. A NEURYsΜΑΤ1s VERI definitionem modo exhibuimus , ejusque possibilitatem, utpote observationibus jam satis evictam a , non opus est, ut ulterius adstruemus. Oportet vero , ut ejus naturam, & indolem in hac sectione accuratius perscrutemur; causas, signa, prognosin, & curandi methodum exactius dein indagemus./ S. II. Membranae arteriarum dilatatae & extensae aliquando sunt extenuatae b aliquando crassitiem naturalem servant c) : ut plurimum tamen statum naturalem multo superant, uti Vidit in omnibus Aortae An eurysmatibus, quae ipsi unquam examinare licuit, cel. HUNTERUS d) , tum & cel. STORRIUs e in Aneurysmate Aortae extus crassa & fungosa substantia tecto. Id tamen non ita accipiendum , ac si ubique eadem semper crassi sities : saepe enim in Aneurysmatibus majoribus, uno in loco membranae sunt tenues, dum in alia admodum sunt crassae: ita quidem, ut in Aneurysmate Aortae, a LITRIO f descripto , adeo inaequales
612쪽
fuerint, ut quibusdam in locis de rem lineas adaequarent, licet aliis in locis quintam lineae partem non excederent. Saepe quoque me in branae non tantum crassiores, sed & durae , cartilagineae , insulis quasi osseis infarctae , & aliquibus in locis petrefactae , repertae sunt, uti ex Observatione , a Cl. MECKELIo a accuratissime descripta, imprimis constitit. Valvulae praeterea semilia nares in arteriae Aortae Aneurysmatibus saepe osseae inventae sunt, aliquando etiam membranae, purulenia materia, inter lamellas suas, fuerunt repletae ). Rationes , ob quas arteriarum membranae , licet admodum e X- tensae , crassiores tamen plerumque evadunt, in unum collegit cel.
naturae , ut ejusdem applicatione tunica arteriosa appareat crassior; quod etiam in LITTRII observatione locum habuisse videtur : refert enim , saccum in multis locis, aequabilem & laevem fuisse , quia membrana arteriae interna erat investita, aliis vero in locis inaequalem,& asperam , partim propter erosionem, partim, quia fibrae quaedam, polypis cordis non absimiles, firmiter Aneurysmatis parietibus a Gnpctebantur, in laminas facile divisibiles d).
interstitiis suis sanguinem , in lamellas compactum, continere.
degenerationibus partium : sic vidit cl. DE HAEN vesicam felleam in septem loculos divisam, quorum quisque magnum gereret lapidem. Probat praeterea ex herniis inveteratis, in quarum operatione aliquando vidit , decem , duodecim , Viginti , & plures membranas solvi debuisse , antequam verus herniae saccus in conspectum prodiret. Verum haec & similia rem magis exemplis illustrant, quam revera e X plicant. Incrassatio membranarum sere omnibus in tumoribus obtinet,
613쪽
praesertim in Cysticis, sed unde durities , cartilaginea indoles, ossea& lapidea concrementa ρAbdita naturae phoenomena facilius observantur, quam eXplicantur.
Transeo igitur ad Sanguinem in Aneurysmatibus contentum , qui aliquando fluidus, alias grumosus , & coagulatus , ut plurimum tamen pro parte fluidus, pro parte coagulatus , non raro quoque condensatus albus, & lamellis quasi constans , & polyposus repertus fuit. Et quidem fluidus fuit in Aneurysmatibus quibusdam minoribus a ; grumosus in observatione STORCKII b : totus enim saccus
sanguine grumoso erat repletus.
Partim fluidus, partim grumosus, & coagulatus fuit in exemplo ab HUNTERO c) allato. Nucleus sanguinis grumosi contentus fuit in Aneurysmate anguli Aortae, a cl. DE HAEN d) & C. H. VELSE dissecto, qui in medio perforatus, spatium sanguini, per aortam descendenti, concessit e . Aneurysma Vero a LIΤΤRIo descriptum continebat sanguinis
pinias duas, cujus tertia pars nigra, coagulata, fortiter parietibus sacci adhaerens ; tertia pars alte rubra , semicoagulata ; tertia pars denique liquida, attamen fibrae quaedam polyposae, parietibus Aneu'rysmatis firmiter adfixae, intus inventae sunt. In MORANDI observatione . saccus fuit duobus polypis repletus, quorum unus perforatus, foramine, orificio arterioso ventriculi sinistri non absimili, quod transitum sanguini, ex corde advenienti, versus inferiora admittebat.
Videntur haec coagula, & polyposa concrementa, oriri a stagnatione & continua sanguinis compressione : notissimum enim est,
614쪽
sanguinem etiam extra corpus, digitis diu contrectarum , magna parte in polypos abire. Quae eadem ratio obtinere videtur in polypis cordis, in cadaveribus humanis frequenter obviis, praesertim in illis, qui diu agoni-Zantes, lenta morte exstincti sunt. Etenim probabile non est, omnes illos homines diu ante mortem polypis cordis laborasse, illisque fuisse enectos, cum adeo frequenter
Occurrant, neque omnes aegri de horum symptomatibus antea comquesti fuerint.
In omnibus arteriis Aneurysmata Vera oriri posse, propter eandem omnium arteriarum vim Elasticam , a fibris supra descriptis pendemtem , aliquando mirum in modum debilitatam , experientia evincit. Frequentius tamen in majoribus, quam in minoribus arteriis oriri, inde probatur, quod impetum minorem patiantur.
Historiae insigniter dilatati cordis , ejusque auricularum, licet ad Aneurysmata, juxta definitionem datam , non pertineant, huc tamen referendae , videri possunt apud LANCISIUM a) ; nec minoris momenti exemplum exstat a MECKELIO b exhibitum; tum quoque a Dno. ROELOFF c), denique ab ANTONIO DE HAEN d , qui hanc historiam dedit : Vir levi sarcina onustus, post iter unius horae
confectum , palpitationibus cordis assiciebatur , venaesectione &c. sanatis. Ter, quaterve in anno malum recruduit, iterumque ad eadem remedia conticuit; dein per quadriennium ab omni fere incommodo immunis vixit, levissima mali admonitione, ad majores animi corporisque motus, tantummodo percepta. Quinta Vero anno redierunt insultus. Auctor ab expertissimo VELsE , nunc Celsissimi Principis Gulielmi V. Archiatro , advocatus , aegrum Vidit lividum, anxium , cum pulsu inaequali & tremulo. Manus , pectori admota, motum inaequalem, tremulum & ingratum senti it, exceptis sex ultimis diebus. In cadavere cor triplo majus apparuit solito , mucrone quam basi latius, sinister cordis ventriculus maximus, ad basin amplissimus,
615쪽
adeo tenuis, ut levis modo membranula superesset. Sanguinem polyposum intus continebat. Ventriculus quoque dexter, uterque sinus, utraque auricula, arteria pulmonalis, & utraque vena cava polypis firmis & longis , erant repleta. Αneurysmatum arcus AOrtae plurima exstant exempla , quorum praecipua paucis memorabimus.
Praeter exempla a LAΝCISIO exhibita a , LITTRIus b in actis Parisinis descripsit Aneurysma, stupendae magnitudinis, quod ex
Aortae arcu ortum, saccum formabat, qui, per anteriora & utrumque colli latus ad maxillam usque adscendens , simul super anteriorem & superiorem pectoris partem se extendebat, ab una axilla ad alteram usque. Figura sacci lagenae erat similis, cujus collum in pectoris cavo, fundus in collo & super pectus. Huic non plane absimile, a Dno. TΗΟΜSΟΝ observatum, communicavit expertissimus DICKSΟΝ c), quod Ortum ex arcu Aortae,& infra claviculam dextram, quam a sterno separaverat, transiens, supra pectus se in saccum explicaverat, peculiarem tamen & quasi ab alio arcus Aortae sacco distinctum. Celeb. HUNTERUs in actis Anglicis exemplum Aneurysmatis memoriae prodidit, quod ex arcu
Aortae , maximopere dilatatae, exortum, inter cartilagines secundae& tertiae costae transiens, tumorem magnum & oblongum extus in pectore efformabat.
Cum hac observatione, satis coincidit illa a Dno. ROELOFF descripta, tum & illa celeb. E. SANDIFORTII e . Non dissimilis etiam est observatio MORANDI ea cum differentia, quod tumores aneurysmatici duo adfuerint, quorum unus inter secundam & tertiam , alter inter tertiam & quartam costam erat situs, licet, saccum aneurysmaticum unicum tantummodo fuisse, dissectio docuerit. Aneurysmatis quoque arcus aortae exemplum habet cl. DE HAEM g , quod, licet diu tumorem inter secundam & tertiam costam
616쪽
effecisset, loco dein mutatum , integro mense ante mortem, nullum tumorem excitaVit, ita ut evanuisse videretur. Dilatationis denique arcus Aortae cum expansione in tumorem , intra pectus contentum , ex orificio angustiori cum Aorta dilatata communicantem , observationem tradidit celeb. MECKELIUs a).
Ab his aliquantum disserunt Aneurysmata ab expertissimo NooRΤ.WYKIo b ,& STOR CKIo cc observata ; quorum prius mox sub arcu Aortae indipiens , ad Diaphragma usque protensum , in Vesicae urinariae majoris inflatae amplitudinem expansum, tribus amplis hiatibus perforatum erat, qui respondebant intervallis sextae& septimae, septimae & octavae, octavae & nonae costae, & communicabant cum gibbo ingenti, aequabili, a sinistra scapula per dorsum ad lumbos usque exporrecto, molli, pulsante, elastico , & sanguine coagulato
repleto. Alterum magis compositum : primo enim in arcu suo Aorta erat
admodum dilatata , dein, ubi Aorta in rectum esset abitura, saccum emittebat, orificio pollicis diametrum habente , qui transiens inter quartam & quintam costam, quas a se invicem removerat, se explicabat in dorso in ampullam , manui integrae magnitudine parem I. Magnum Aneurysma Aortae infra Diaphragma , & ipsi firmiter anneXum , a Dno. BAYFORT ObserVatum , memoriae tradidit HuΝΤΕRus e) : ubi quoque simul Aneurysma parvum in trunco communi arteriae Carotidis & Subclaviae dextra adfuit. Disserunt maximopere Aneurysmata arcus Aortae, quoad longitudinis extensionem & figuram , notante HUNTERO : in quinque enim, quae vidit Auctor , dilatatio incepit mox supra cor; in uno ad Arteriam subclaviam sinistram usque dilatatio tantum processit; in alio parum ultra ; in tertio & quarto ad dimidium longitudinis, quam habet Aorta intra Thoracem ; in quinto ad bifurcationem Aortae in lumbis fere usque. In
a) Mem. de Berlin x7 6, P. 46. bὶ In praefat. ad Nihellium de crisibus ex pulsu.
617쪽
In horum duobus communis truncus Subclaviae & Carotidis dextrae valdequam fuit dilatatus. In duobus figura fuit oblonga & uniformis. In caeteris figura admodum fuit irregularis, cum quibusdam sacculis magis extensis,
MoRGAGNUS a) quoque jam antea divisit Aneurysmata, in ea,
quae Vas, aeque in omnem partem eXpansum , format, & in ea , quae sacci instar e vasis latere excrescunt.
perforaverat, & eXcitato sputo cruento, intra minutum temporis aegro eXhausto , mortem induxit.
Νotat enim Mo RG GNUs d , sputum sanguinis saepius observari, ubi Aneurysmata intra pectus rumpuntur. Aneurysmatum in Arteria Aorta, mox supra divisionem in Iliacas, in Iliacis, in Coeliaca, Mesente rica, Intercostali, in Brachio, Femore, Poplite, circa talum, in Arteria Epicrania, Temporali, Νasi externa, exempla collegit celeb. DE HAEΝ e . Quum itaque tot in arteriis observata sunt Aneurysmata , nec ratio datur , cur non in caeteris aliisque locis oriri possent, tuto statuitur, omnes arterias Aneurysmatibus sedem praebere posse. Attamen eXperientia evincit, omnium frequentissime Aneurysmata Vera oriri in Aorta, praecipue in ejus arcu, ita, ut horum numerus aequalis, si non major, a MoNRoo censeatur f , quam caeterorum
per totUm corpuS. Frequenter etiam in poplite occurrunt, & ubicunque arteriae nudae decurrunt, Vi externae magis expositae; rarissime in cerebro ; raro
618쪽
Aliquando etiam plura Aneurysmata Vera in eodem corpore simul occurrunt, uti in exemplis jam constitit, & ulterius constare potest ex observatione MoΝROI ab de Aneurysmatibus in Arteria Crurali, Mesenterica superiori, emulgente sinistra , & Mesenterica inferiori,
Νonnunquam etiam , in quadam arteria dispositio aneurysmatica si ita dicere fas sit) locum habere posse videtur: sic idem ΜοNROUs casum narrat talis dispositionis in Arteriis cruralibus earumque ramis; ubi Aneurysmata adfuerunt in utroque inguine, in utroque poplite , & duo praeterea in media parte femoris dextri. S. V. Dubium nullum est , quin Aneurysmata omnia Vera oriantur
pedetentim adeo, ut non nisi lento gradu in enormes aliquando magnitudines increscant.
Aneurysma in pectore , quod pulvinari mediocri, quo in sedili utimur, demtis quatuor ejus angulis, aequaret, Vidit RUYSCHIUS c) Aneurysmatum capitis & pugni magnitudinis exempla prostant apud PURΜΑΝΝUΜ d . Observationem Aneurysmatis Arteriae Costalis, quod capitis magnitudinem excederet, adfert ULΗΟRΝIUS e , licet, illud Arteriae Costalis Aneurysma Verum fuisse , vix credibile sit; quod idem etiam de duobus Aneurysmatibus, a LANCISIO f observatis,
forsan non immerito animadvertendum esset.
Ovi anserini magnitudinis Aneurysmata duo prostant apud HILDAΝUΜ g) ; nec non Aneurysma, quod totam sinistram partem pectoris ad sternum usque & collum occupabat h); adeo ut male quidam , Αneurysmata c/staneae magnitudinem nunquam superare,
619쪽
Disserunt vero Aneurysmata incrementi celeritate; dum alia lente, alia subito admodum augmenta Capiunt. Lente increvit Aneurysma ab Ill. S IETENIO observatum ca). Aneurysma ab HUΝTERO descriptum tres annos consumserat, antequam ad incremuntum summum pervenerit, & aegro mortem
SAΝDIFORTII vero observatio docet, Aneurysma intra septem menses ad ingentem magnitudinem increscere posse.
S. VI. Pulsu suo , omnia fere proxime ambientia destruunt, cartilagine& durissimo osse non eXceptiS. Costae , Sternum & Claviculae erosae in observatione LITTRII ;Sternum, Costae, Vertebrae & Costarum cartilagines, eodem modo assectae apud HUΝTERUM ; Sterni pars superior, ad quartam Costam usque, plane consumta in casu ROELOFFII ; magna pars Sterni cum Costae secundae & tertiae parte abolita in exemplo SΑΝDI FORTII ;Aspera Arteria perforata, & detrita in observatione MALO ETI; luxatio humeri, ex Aneurysmate Arteriae sub claviae quoque orta c & infinita alia , quae omnia repetere, Operae pretium non Videtur. Destructionem ossium, caeterarumque partium , non oriri a sanguine ut menstruo offS , uti quidam putarunt, institutis de industria experimentis evicit PRIΝGELIUS d), sed a continuo pulsu arteriarum , unde vasa periostii & perichondrii contunduntur, rumpuntur , & ulcera essiciunt, quorum materies ichorosa , acerrima reddita, ossa & cartilagines continue erodit e) : neque enim requiritur ut ossa denudentur antequam carie exedantur j , quum continua sanguinis arosio particulas osseas sine ossis putredine auferre posse
620쪽
S. VII. D Escni PTIs jam iis, quae Aneurysmatis naturam & indolem
praecipue spectant, ad Causarum indagationem transeo. Hae omnes in eo congruunt, quod aequilibrium inter solidorum,& fluidorum actionem deperditum supponant, ita, ut haec fortior sit illa ; alioquin nunquam oriretur Aneurysma. Sed idem illud variis modis potest contingere, & quidem , Vel vitio solidorum , minus resistentium, vel vitio fluidorum nimia vi impellentium , vel denique, cum utrumque in eundem finem conspirat.' S. VIII.
Solidorum autem resistentia minuitur.
integre relictis; sive solummodo partes circumjacentes, Cellulosam, Aponeuros es , Musculos &c. quae robur arteriae dant : in primo enim casu tunica interna non satis resistens, per vulnus propellitur ab impetu sanguinis ; ita contigisse retulit expertissimus ΝIECHOLs in inflata Arteria Pulmonali, rupta tunica musculari, internam in Cystidem dilatatam fuisse a) ; in altero casu, omnes arteriarUm tunicae relaxantur, dilatantur, & ita saccum Aneurysmaticum constituunt; vidit enim HALLERUS b arterias Mesentericas in ranis, simulac a Mesenterio, & Cellulosa circumjacente denudaverat, Aneurysmaticas evasisse.
debilitantur : quo pertinent duae observationes LAΝCISII c , nec non observatio S IEΤΕΝΙΙ a ) , non enim requiritur semper ac Aneurysma Verum excitandum, ut membrana eXterior vel muscularis quodam in loco sit rupta, quum etiam ΜΟΝROUs e omnes arteriarum tunicas in Aneurysmate integerrimas viderit, & a se invicem separaverit.