장음표시 사용
111쪽
montem a suorum Sensuum in suas partes trahit. Experiamur
nihilominus, quid systema Harmoniae praestabilitae, prout VOentur, prae reliquis praestet, et an penitius in microcoSmum unimalem ejus ope ducamur, et num sic in secretiora naturae hujus adyta et ad oracula sine alia praevia sorte et responso Delphico intrare liceat; vel num etiam illud sortis Obscurae instar sit, quod pariter ut reliqua systemata mentem in qualitates Occultas, Seu in umbras et tenebras praecipitet: est enim Harmonia praestabilita hodie ad instar responsi irreprehensi a tripode emiSSi, inque Vatum et Sapientum Ore plurima Volvitur, et per illam,
quid significet anima, et quid harmonia, pariter quid actioneS,
leges, Series et vires in regno toto animali, explanari ullaboratur : Systema, quod hodie omne fert punetum et caeteris palmam praeripit, et per pauca lustra caput extulit, quantum inter Viburna cupressus, ex tumulo Leibntigit altius adhue excrescens :
Quod in anima sit vis unica, scilicet sit vis repraesentativa uniVerSi, quae ViS Omnes perceptiones producit, quae in Vi repraesentativa universi rationem sufficientem habent: hoc est, quod in anima sit series perceptionum et appetitionum et sic volitionum; in corpore Vero Series motuum, quae per Daturum RΠimae
et corporis harmonice consentiunt et conspirant. Quod vis illa animae sit propria, ab omni principio externo aque ipSo corpore independenS, qua anima Sic omnes perceptiones et appetitiones Continua serie producit. Quod anima perceptiones et appetitiones eodem modo repraesentaret, Si non OSSet CorpHS, Vel si nullus mundus aspectabilis existeret. Quod vis illa certas Observare leges teneatur, conSequenter quod Sint legeS perceptionum, ut et appetitionum, et quod lex sensationum eSsentiales sinimae determinationes continent: et quod lex imaginationis rationem aliquam in lege sensationis habere debeat, pariter Vicissim : quod etiam sint leges appetitus et nversationis in anima. Quod Deus inter animam et corpus harmoniam praestabili verit, quatenus animae adjunXit corpus, in quo eXistere posset Series motuum perceptionibus et appetitionibus animae consentientium. Quod non in anima praestabiliverit appetitiones, sed tantum harmoniam inter motus in corpore per impressiones in organa Sen Soria factaS, EXcitatos, et perceptiones animae, Seu inter motus in corpore voluntarios et inter appetitiones animae, Sed
112쪽
tamen citra ullam realem a corpore dependentiam. Quod ideae materialeS, quibus respondent SenSuales, pendeant ab impressionibus a sensibilibus in Organa sensoria factis: et quod motus voluntarii, qui respondent appetitionibus animae, a motibus fluidi nervet in nervos motorios influentis. Quod vi mechanismi corporis ex ideis materialibus sensibilium nascantur motus volitionibus et appetitionibus animae respondentes citra ullam determinationem extrinsecum immediatam. Consequenter, quod ex serie motuum in corpore ratio reddi possit, cur perceptioneS et appetitiones in anima oriantur, et tales potius Sint, quam aliae, et vicissim. Quod praesentia idearum materialium in cerebro ad eas producendas nihil prorsus conserat. Ρorro, quod omnia haec intelligi possint, quamvis nulla supponatur animae in CorpUS actio: et quod omnia fiant naturaliter; et ipsum commercium intercedens per ipSam animae et corporis naturam intolligibili modo explicari possit: et nihilominus, quod necessitas motuum, qui appetitionibus animae in corpore correspondent, non tollat libertatem in anima. Ultimo, quod mechanismus corporis Sit incomprehensibilis, sed tamen, quod non probabilitate destituatur. Leibniigiunum etiam hoc fuisse perhibetur, quod omnes spiritus simul sumti constituant civitatem Dei, quae est munduS moralis in mundo naturali, ita ut perfecta etiam inter regnum physicum naturae et regnum morale gratiae reperiatur harmonia: et plura, de quibu8 videas ipsum eum asseclis.' In explorato et consesso est, animam Sentiendi, percipiendi,
appetendi et Volendi potentem esse, et vi praeditam omnia illa tanquam SuaS et proprias qualitates producendi: inter animam et corpus Subintelligendum quid esse, quod commercium liceat
nuncupare, quatenus ideae materialeS, prout Vocantur, Cum SOΠ- sationibus et perceptionibus animae, et motus CorporiS Cum RΡ-
petitionibus et volitionibus ejus consentiunt: rationem dari in perceptione, cur ideae tam SenSuales quam materiales nascantur, et vice versa: ut et dictas qualitates animae legibus suis esse addictus, et dari seriem quandam utrobique, Secundum quam legibus conformiter omnia haec suant et sequantur : et in Orgn-nis sensoriis Et Corpore eXStare Similes modos et motus, et plura, quibus adstipulatur experientia, et quae ipsi sensus tanquam indices, animae Suae quatenus rationali et illorum consciae manifestant ; testantur etiam idem effectus, in quos reflectere anima
113쪽
potens est. Davis et lippis Obvium est, modo mens aliquibus radiis sui luminis et rationis perstringatur, quod idem et imagineS formentur eis similes, quae ex mundo aspectabili per fores SOΠSuum Rut organa Subintrant; quodque in organis sit aliqua
SpecieS Sensationis remotae, quamvis appareat tanquam Sit proximae : quod in corpore adminiculo musculorum, nerVOrum et
fluidorum sistantur motus; et ad omnia dentur causae essicientes Seu VireS RgenteS, inque causis leges, et plura : sed quid ultra Θhaec non sunt Occulta et abdita; repraesentantur illa cuivis animae per SUOS SenSuS, quae teSintis, eXpertis et datis fidem adjiciet : haec non morantur et sistunt mentem sciendi cupidam; illa enim ultra data, consessu et eXstantia Supere ambit; non latet illam, quod sit harmonia, sed sciscitatur, qualis sit harmOnia ; non movet Se mens ad vocem Sensationis et perceptioniS, de quibus tanquam extra aleam dubitationis positis, non ambigit ; nec ad assertionem quod anima appetat, Velit, averSetur et nolit; quum frequentius nihil Occurrat, quam quod velimus id quod appetimus, et nolimus illud quod aversamur: nec Scrupulum movet ullum de ideis et imaginibus, quae perceptionibus animae, Vel quibus perceptiones convenienter formantur; ideo nec dubitat, quin ratio unius continentur in altero, non SECUS quin ratio qualitatis causati sit in causa. Nec haeret ei arena,
quod unicuique assectioni et qualitati assignentur leges, quia
illsie nobis, Seu quod Sint, per varietatem et Constantiam Operationum mutuarum corporis et Organorum eum anima dictantur:
Mens nec inficiari potest, quin series et nexus sit, et aliquis ordo, dum unum transit successive in ulterum, quatenuS noVit, quod appetitio sine praevia perceptione, et VoluntaS Sine praeVin appetitione adesse nequeat: ipsi modi et motus in organis sensoriis et corpore e quavis actione et effectu elucescunt; haec ut videantur, non OPUS eSt, ut ad plenum aperiantur oculi, limis illa cernere quiSque potest. Consequitur eX his, causas ecticientes susticientes et vires tam in anima quam in corpore in praesentiadesse debere, quae actum et effectum vel creent vel comitentur : Sed mens in obviis et tritis non diu morari vult, quaeSitat, ut opinor, quid haec significent; num sic manifestentur et explanentur illa, quae rescire geStit; Seu num per Systema hoc novum in cognitionem sui penitius intromittatur : quod sentiat
114쪽
Sam, Seu est ratio qualitatis, quam desiderat percipere: quid ergo percipit 3 an satis est, quod sciat se percipere ; inops sol et
et sterilis rationis ejus facultas, si nude sciret se Seire: quumque per Seriem Vel legem quandam transit a perceptione in appetitionem, tum in voluntatem, progressionem illum sentit anima, Sed nescit modum et principium movens, ut et CRUSaS, ut transitus fieri possit ab una affectione in alteram, usque tamen in ignorantia sui quia in causarum permanet, et eo magiS PermanSura eSt, quo altius et praestabilitius systematica est. Quum Scitatur, quaenam et qualis sit harmonia, ut et quales sint leges, motus et vires, Simili modo ignorat omnia praeter quod Vires, motus et leges dentur; non sufficit, quod conscia illorum et sui Sit, nam hoc quoque animale est, praedicari etiam de sensibus potest, quod conscii sint rerum organis Objectarum; sed rationalitas ejus involvit, ut etiam per facultatem suam analyticam
CnHSarum reddatur conseia; Sed quo purius et sapientius Se actuare Vult anima, et rationem suarum et corporis operationum CX SO CXtorquere enixius tentat, systema eo sortius resistit et
renititur, et impedit, ne altius quid sollicite inquiratur, praecludit illico fores, et menti ulterius in scientias progredi menti
quasi crepidinem et Obicem opponit, et sepimento munit omnem Viam et campum, ne ultra EXspatietur: Systema enim ipsam harmoniam defendit praestabilitam a Deo, arcetque ne eam IS ultra, nam qualitatem Occultam objicit; et ne cupida mens Objectam sepem rumpat Vel transcendat, ponit omnia citra ullam dependentiam peragi, tollitque prorsus nexum inter animam et corpus : ipsas leges et series tam in purissimo ente seu in anima, quam in composito et materiali seu in corpore incomprehensibiles et nusquam penetrabiles pronuntiat, conSequenter nec fortassis similes illis, quamvis naturales sint, quae in mundo aspectabili apparent esse, et quae in leges et normas geometrice
et mechantee Sunt redactae : vires pariter, quarum unica Sit iunnima, quae repraeSentatiVa universi Vocatur: quocunque Semens vertit, Occultum quid sibi objectum videt; sic prohibetur, ne sciat quid ultra, quam quod experimentaliter et Scire contingit : in quacunque arena aut ripa stas, tanqu9m abyssus tibi repraeSentatur, ad quem veluti ad profundum maris horrescas :sic quasi lubens adstipulatur, ut anima in qualitatibus occultist an quam in spissis tenebris cum omni sua rationalitate, perceΡ-
115쪽
tione et lumine pereat, tanquam naufragium passura, Si Vela subtendat et e portu naviget, dissuadetque ne ullus tentet abydum, prout Solent omnes, quibus remigia desunt: Ideo remonstrare connitar philosophiam illam innumeris vel meris qualitatibus Occultis refertam obruere Velle animum, et plura, quae hele sicco pede pertransire consultum duco : sed si ita claudantur rivi, et ad ignorantiam tanquam ad asylum Statim confugiatur, subsistere debet omnis philosophia et psycliologia rationalis,
nee gradum ultra mundum Suum Conspicuum et Sensibus CXternis Obvium movebit; speque excidet lucem quandam a Scientiis et experientiis suis usquam faenerandi, inque causas penetrandi, hoc est, Sapiendi: mittetur etiam sic sub jugum auctoritatis et in servitutem adjudicabitur, ut vix sciat se liberiorem, puriorem et coelestem auram spirare. Quali odio non prosequuti sumus Veterum atomos 3 et quo non risu et sibilo qualitatem illorum occultam explosimus, et e theatro Orbis eruditi expulimus, et ideo systemata illorum et machinamenta subruere et demoliri conati sumus 3 in illum finem hodie experimentis et phaenomenis totam Scenam adornare Sategimus, et Sic subministrare faces et illuminare viam voluimus, ut natura occulta CX Suo abydo et specu ignorantiae in lucem protraheretur, quia nos pudet in similibus umbris et tenebris, in quibus veteres, diutius vitam agere; connitimur Sic Omnis generis scientias ab experientia elicere, et quasi oculis illinere et inungere collyria, ut maculae excutiantur, Vel nubes, quae pupulam obfuscant et velant, detergantur; et licet fruStraremur, utique Spe lactamur, pOSteros
et seros nepotes industria et studio nostro Oculatius introspecturos, et penitius naturam occultiorem et CauSas rimaturos esse,
quatenus illis tot sapiendi media et argumenta, Seu tot in tenebris lucentes taedas porrigimus, et muneri et haereditati relin
Sed his missis exactius et ad lancem aut trutinam eXaminemus hoc Systema, et pomum hoc reperiamus, et serpendamus, quot et quasnam qualitates occultaS involvat: in praemissa recensione se offert primum, Quod in anima Sit vis unica, scilicet vis repraesentativa universi. Secundum me difficilem explicatum
habet, et interpretum explanatione indiget, quae et qualis illa
ViS unica, propria, essentialiS et naturalis, vis repraesentativa universi nominata, sit; haeret heic mens tanquam in responso
116쪽
obscuro quid significet repraesentatio universi officiente vi; nec tam praevidus aut providus sum, sorsenu Sensus adaequatis deStituitur verbis, quibus signum mentis exprimatur aut plene effundatur, ut sciam, quid velit, quod anima vim habeat producendi ideam totius praesentis universi, absque directione a principio externo et altiori: dixero, si sensum capio, quod anima sit totius perceptionis causa efficiens sufficiens; seu tabula aut Speculum Vivum, in quo Sit ViS, quae repraesentet objecta universi ; Seu quod sit vis in Speculo animali, quae efficiat ut uni Versaliter omne repraesentetur; Seu quod nuda Sit Vis: ignosce, quod conjectura velim rem tangere et perspectiorem mihi reddere : sed posito uno aut altero, non Vero COI1COSSO, Pro sercepto liquet, quia exploratissimum est, in anima vim agendi et percipiendi esse : caetera sunt qualitatis occultae. Quod vis illa Omine8 perceptione8 producat, quin in vi reproesentauiua universi rationem susscientem habent: Quum haeret alicui aqua, quaenam et qualis vis repraesentativa universi sit, reliqua, quae inde fluunt, Sunt etiam ambiguae et Obscurae sortis; cumque inter nullos ConStat, quali S Sit, nec ConVenit, an sit repraesentativa universi et unica, nee an talis producat perceptiones, quas sic nulli nisi Sibi acceptas, quamvis non originaliter at nunc tamen principaliter, feret; eonSequenter, quod perceptiones cum vi tali sint Congenitae Seu COOXistentes, quatenus non detur vis nisi unica, et dependentiam corporis excludat, et nihilominus sensibilis, quia percipit et sui conscia est. Non velim in partes descendere, quia in animum non induXi, prorsus contrarium CSSO, Sed modo indicium facere, quod Omnis qualitas, mediante SyStemato, in Oecultis terminetur; nam scire, quid Sit, quod eadem Vis producat, eadem Sibi repraeSentet, et eadem repraesentatum sentiat et percipiat; Seu quod eadem efficiat et effectum capiat, et tamen simplicissime unica, et anima Substantia pura, lateor, DRVUS non indipus sum: si credere mei juris soret, adjungerem libenter fidem, sed mihi non tam acuto et oculato qualitas occulta est. Quod in anima Sit series perceptionum et appetitionum et sic volitionum ; in
corpore vero Serie8 motuum, quin per naturam animin et corpori8
harmonice consentiunt: Hoc cadit sub intelligentium, et omnibus persuasi 88imum est; scilicet quod in anima sit SerieS perceptionum et appetitionum, quales in corpore mollium, quae harmonice inter se concordant et coincidunt; nam in propatulo ot
117쪽
disco quasi solis est, quod percipiamus, quod appetamus, quod Sic
COΠVenienter moveamur, et quod haec harmonice fluant; sed in medio tanquam qualitas adhuc occultior rellinquitur, quae et qualis Sit natura animae et corporis. Quod vis illa animae sit propria, ab omni principio emterno aque ipso corpore independens, qua anima sic omnes perceptiones et appetitiones continua serie producit: Teneor adhuc implicatus, amplectar side Vel non, quod Se undum Systema haec omnia coexistant in anima, et in simili suo principio vivat a primo existentiae suae momento ad finem, dum corpore eXSolvitur, et in statu sibi soli relicto et liberiori Victura sit, et sic quod tantummodo per imputationem luat poenas motuum et actionum sui corporis, quod sequitur, Si ab omni principio externo aque ipso corpore independens Sit; sic
erit omne ejus in se, quale fuerat, quum eXi Steret; COI1Sequenter, quod ens foret a causis inconnexum, et nihilominus naturale et in mundo : quomodo sic subsistat, ultorum sensu mediate
vel immediate percipiat; vel quomodo delitias mundi aut coeli,
vel mediante coelo delitias animarum in consortio, vel mediante mundo delitias ex similibus in societate; quomodo applicet sibi sui numinis gratiam, et hoc cum Sensatione amoris neXum et dependentiam involventis; pariter quomodo notiones existere morales possint, quum nihil morale eis inesSe queat, praeter quod perceptiones et appetitiones animae harmonicae et concordes sint cum modis et motibus corporis; Vel Si animae a suo corpore nec assici aut infici queant, num Similis qualitatis sint omnes, sane nullus Scio, inque Omnium ignoratione forem, si credulus in fido dictorum haererem. Absoluta haec independentia rationalem philosophiam invertit, quae sive inter qualitates occultas rejicienda est, Sive totus mundus moraliS, et omΠOS, quot unque dantur actiones morales, ut et dependentia effectuum a suis causis, ut qualitates occultae in genere et in specie pronuntianda sunt: si illa pro rato starent ut irreprehensa, seu in tabulis Jovis Scripta, ut dicunt, vanus in posterum et irritus labor foret, in qualitates penetrare, ut Operam dent; tune satius foret, ut omnes, qui detegendis causis hactenus cum Studio invigilaverant, vel ut invigilent posteri, exhortati sunt, chartis suis lituram inducerent. Quod anima perceptiones et appetitiones eodem modo sibi repraesentaret, si non esset corpu' Nel Si nullus muni S aSpectabilis esset: Scilicet, quod status ejus foret unicuS, et Sem-
118쪽
per idem ac simillimus tam in corpore et mundo, quam OXtra CorpUS et mundum, quatenus eodem modo heic ut alibi perceptiones et appetitiones suas sibi repraesentaret. Vereor, ne etiam involvat, quod anima nec in Corpore, nee eXtra corpHS Sit; nec in mundo vel extra mundum; vel quod sit universalis, nec in Specie aliqua suo corpori dicata et juncta: vel si praesens aut Sens, quod perinde sit; vel quod indies novae supernaturaliter creentur, vel quod omnes ab aeterno creatae sint; et quod Supernaturali modo subsistant, quo exstiterant: et conSequenter, quod similis foret praedicatio de corpore ad harmoniam similem formato. Interim quum in absoluta tali independentia nec aliquem neXum, nec ullam CauSam, ideo nec ullum essectum comprehendo ; hinc illam tanquam alius mundi substantiam, ut
inter qualitates occultas, prout caetera, remittam, adducor et imponor. Quod vis illa certas observare lectes teneatur, conSequenter quod sint leges perceptionum, ut et appetitionum, et quod
DX Sensationum essentiales animae determinationes contineat. Ex
tot argumentis tanquam indiciis, quot sunt actiones corporiS, patefactum et evestigatum est, leges dari perceptionum ut et appetitionum in anima, quae quia sui et actionum corporis sui ConSeia ΟSt, non opus Singulari providentia habemus, ut haec comprehendamus: Sed residet scrupulus, quales Sint leges, ut consentiant cum illis in corpore: conscimus etiam quod animae vis aut actualitas sit legibus et normis addicta, intra quas et ad quas limitatur, et sic quid ejus repraesentatio universi Sit, non acute satis cerno. Sed quum nihil compertius habemus, quam quod detur vis, detur perceptio, ut et appetitio; pariter SenSR-tio, essentia et determinatio, et in omnibus Suae leges, non ultra experientiam sapimus; utque haec SciamuS, non OPUS CSt Systema aliquod tanquam Oraculum consulere. Interim rationalitas animae non consistit in conscientia et perceptione actionum corporis et nostri, Sed ut mens per nexum inde possit concludere, et ipsas quantitates et qualitates in causis intentos Sapienter educere : novimus enim nullam dari appetitionem sine
causarum dari, antequam appetimus id quod percipimus; rationalitas ergo non solum in eo consistit, quod consciamuS 11OS percipere et appetere, Sed quod neXum causarum eveStigare queamu8, et inde concludere quod appetendum Sit, et in Volun-
119쪽
tatem transmittendum, qua mediante in actionem et effectum :perit tunc primum effectus rationalitatis, quum habitum per frequentem usum et consuetudinem traximus, ut statim Sine causarum examine Simus in appetitione quum in perceptione, inque voluntate, quum in appetitione, et in effectu, quum involitione, et sic porro. Quod sit leae imaginationis, quae rationem aliquam in lege sensationis habeat, pariter vicissim: unde per leges suas dependeret imaginatio a Sensatione, cujus tamen ratio, quae communicationem aliquam involvat, non haberi potuisset in statu uniuscujusque independente, quatenus ideae et imagines sint, ut Vocantur, materiales immediatae organorum, et Organa Sint corporis, Seu quatenus dictae ideae sint harmonicae cum perceptionibus, prout motus corporis Sunt eum appetitionibus. Quod Deus inter animam et corpus harmoniam praestabiliverit, quatenus animae jungit corpu' in quo ewistere posset series motuum perceptisnibus et appetitionibus animae consentientium e omnibus perspectum est, harmonium dari corporis et
animae, et uniuS Rctiones tanquam per nexum sequi ab alterius perceptione et Voluntate; sed mens nexum aut Commercium
rimandi cupida, non in triviis vult morari, et sub dictatura SenSHum CSSO, POScit SyStema, quod indigitet, vel quod statuat, indigitari posse, quae et qualis sit harmonia, ut et, quid et quale
sit commercium; nulla movetur de harmonia et commercio lis, sed cupit ut sapientum responSa de ejus qualitate accipiat: nullus disceptat, quin oculus Videat, sed quomodo videt, et quales ejus vires, leges, modificationeS et collectiones radiorum, per tunicas, liquores, uVeaS et irides ad retinam transeuntium sint, quaeritur: Sapit unusquiSque, quod auris audiat, at quomodo et quibus instrumentis et mediis captetur modulamen aeris seu sonus, eXplanatione opuS eSt. Quod harmonia modulorum sit in Sonis, pervulgatum et decantatum est, Sed quales sint leges et rationes harmonicae cum causis, experientia et intellectu consequendum est: Sic in syStemate deSideratur, ut enodetur, qualis sit harmonia, sive ut rem hactenus ObScuram interpretetur :sed sapientis nostri responSum eSt, quod harmonia sit, et quod illam Deus inter animum et corpus praestabili verit: claudit sic rivum et Obturat venam, et Omnem Sciendi cupidinem et spem momento exstinguit et enecat, pronuntiatque, quod praestabilita sit, seu quod eodem recidit, quod praestabilitio sit qualitas
120쪽
Occulta. Si ex oraculo suo de primis entibus mundi edidisset sortem Themis, quod atomi fuissent, et in illis essentia et vires, quarum leges essent occultae, sed tamen inter utomos et entia mundi composita fuisset harmonia praestabilita, annon recentior aetas in qualitates rerum penetrare Satagens, omnem illam historiam ut spartam mimis suis tradidisset, ut de illis fabulam
ludo et theatro suo aptam componerent; et annon ut AEsonis emeritum et effoetum corpus darent Medeae renovandum. SyStematis hujus cultores scientiam Omnem sui microcosmi in harmonia sua terminant, et sapientiae Sepem praeStruunt, ne quiS-
quam in qualitates animae, quae non possunt, quin similiter ne harmonia, praestabilitae et occultae sint, animum mittat; et si fortassis aliquis ante limen non ut perpetuus janitor stare Vellet, sed fores pulsaret, aut pedem intrare auderet, non deerit, quin ut sacris abstineat, et tanquam profanus, procul abeat, jubeatur. Sed quoniam quod Sit, et detur harmonia, inter praescita et vulgata habeatur, pergit, quod animae junxerit corpus, in
quo Sic eXisteret motuum Consensus eum perceptionibus et appetitionibus animae; quod nee n vero dissidere potest, quatenus neminem, qui Sui conscius est, fugit, quin agat et efficiat corpus id, quod cupit et appetit anima, et quin actiones et effectus
cum suis mediis et causis harmonice concordent et consonent ;sed independentia praememorata trahit mentem in diversa, num talis harmonia ponenda sit, quae in binis subjectis et substantiis quovis momento et modo concordat, Sine nexu et dependentia, nisi tantummodo qua specificationem perceptionum et continuitatem temporis, quo cum mutationibus in organis sensoriis contingunt : cumque conStantissimae leges sint in anima, et unica Vis, quae omnia producit et repraesentat, et pariter harmonia Constans, quin a Summo numine praeStabilita, ΠΟΠ Scio, quomodo tunc in uno tertio conveniant, et mens in disharmonicis et dissonis, aque toto mundo morali prorsus alienatis cum suo corpore unanimiter conspirare possit, ita ut disharmonias tun- quam sibi consonas percipiat, appetat, Sectetur et actu persequatur; et nisi tale ei corpus adjunxisset omnipotens, qualis esset harmonia, vel qualis anima, quomodo tunc unum cum altero cooperari posset, an non Sic harmonia disharmonica, aut concordia discors Oriretur, permanente jugi in Statu Suo anima, suis tantum non alius legibus ObSequutura, niSi in anima pone-
