장음표시 사용
101쪽
In microcosmo animali similiter, voluntas est similis conatus; illa ab impossibilibus majus minusve coercetur, ne erumpat in actum; ut ergo resistentiae offerantur voluntatibus humanis, infinita ab universi Conditore provisa sunt media, ut solum dicam leges civiles, societatum formam, ut quisque se non ultra limitem suae sphaerae efferre RuSit.
Quod vis, quiae voluntati inrat, a d iderio alicujuδ suis pro ut, unde actio.
Absque desiderio finis nulla datur voluntas; ut enim voluntas sit, ei inesse debet vis; eadem haec vis seu hoc desiderium in ipsa cogitatione et in judicio quoque regnat; ideo qui Sunt omnis desiderii, etiam sunt voluntatis expertes. Alentis desideria sunt propter finem, animi vero Sunt cupiditates, et corporis sunt voluptates; iis omnibus praesunt desideria animae, quae
Sunt puri amores. Ita calores et ignes, imo Vitae nostrarum actionum tam internarum quam eXternarum sunt mera desideria, sine quibus non agendo vivimuS, nec ViVendo RgimuS.
105쪽
BΕΝΕVOLE LECTOR tDiu haerebam dubius, num omnia, quae de Anima et Corpore, et mutua utriusque Actione et Passione, praemeditatus sum, in unum volumen et codicem conserrem, Vel num in fasciculos et transactiones partirer, et singillatim unamquamque, Actorum in modum, publico Sisterem. Labor est aliquot annorum, et Opus Voluminum, animam et ejus Statum, ut et ejus cum corpore mutua Commercia et exercitia, utriu8que neXum, mediante harmonia, hoc eSt, totum regnum animale cum suis partibus, cujusque functiones et munia, phil OSOphice, analytice, geometrice et anatomice tradere . Cumque subsentirem et praeviderem tam Vastum opus Simul et tanquam uno anhelitu et animi intentione nequicquam ad calcem et finem perduci p088e, quin fortassis in media via ad metam perveniendi eXSpes linquerer, et Oneri Suceumberem, Vel Secundum Poetam, impatiens animi lasso pollice sisterem Opus; ideo COnsultius duxi, in Transactiones et membranas dispertiri OpUS, et crebri HS calamum resumere, intercapedine 8emper aliqua relicta, ut Spiritum quandoque ducere, et ad
106쪽
curas mihi injunctas intendere etiam animum subinde liceret: ex nimio enim usu retunditur mucro et aboletur Crena Calami, sic etiam animus. Haec est ratio, quod ad operam hanc et oleum frequentius redire malim, te crebrius et fortassis quinquies aut sexies quovis anno interpellaturus literis, quibus titulum Transactionum Psychologicarum inscribere libet. Sic post elapsum lustrum ad metam perveniendi Spes est, scilicet, ut animae sibi post corporis sui sata et nexum relictae, statum etiam SiStere potis Sim. Ut vivas et valeas, impensissime VOVet
cum Omni studio et obsequio devinctissimus I. S. E. G. O. F.
107쪽
Mens nunquam vere acqurescit in aliquo Systemate de Commercio et Harmonia Mentis et Corporis, quod ignotum incomprehensibile supponit. In omni serie Subordinata causarum a prima ad eventum, nihil, quod non indubiae fidei et exploratae veritatis sit, assumendum est; in neXu si unicum quid ut anceps intervenit, subsequitur omnis inde pendens Series et ipSa conclusio similis, hoc est, dubiae fidei: si plura nexui interseruntur ignota aut occulta, adhuc ambigitur magis in sine de superinstructa inductione ; unde ignotum illud interveniens non modo indistinctam et confusam parit et componit ideam generalem, Sed etiam Omnem in ancipiti ponit: ex incertis enim fluit incertum; qualis est pars infima domus aut fundamen, talis est pars Superiu- Structa, Sequens aut ei inniXa: qualis est primus aut medius uncus in catena, talis est Sequentium Virtus et potentia, ut catena vel ultimus hamus pondus Sustineat; ex unica enim parte fit tota virium impos : prout terminus praecedens est in Syllogismo, talis inde fluit conclusio; major aut minor demonstrandus est, ut Valent alteruter, nam quantum praemissa, tantum Valent
108쪽
consequentia: Si inter numeros calculo subjectos unus intersit ignotuS, Summa aut quotum eX numeris illis collectum vel eductum incertis talis insistit; tantus enim in aggregatum aut productum error se insinuat, quantus est in numeris: In harmonia si unum dissonum sit, tota saepe discordat: Verbo, conclusio et finis respicit omnia praemissa, ut effectus similis sit suis causis : si in mediis non eXstet similitudo causarum praecedentium, in dubio ponitur vel assumitur finis; vel si in progressione mediorum ad finem non eluceat nexus et qualitas causarum, perit spes futuri effectus. Exinde tot nascuntur hypotheses, quia in analysi causarum incerta pro certis RSSumuntur, et in Occultorum imagine tanquam in simulacris somnii haeret anima; hinc rejiciuntur eodem jure, quo agnoscuntur, et tantum creditur infirmanti et neganti, quantum aflirmanti et ponenti. Sed mens Vere rationalis nunquam pendet ab Ore loquentis sed a dictorum veritate; valet apud illam auctoritas, prout dictorum Veritas. Anima tanquam perpetuum Suae machinae mobile agitat jugi fibrillas suorum organorum, et inde excutit Vel tanquam eX pleno cornu educit imagines et Signa, nec alia quam similia is Φεε
Huic desunt paginae duae libri manuscripti. ' φ . ' proferre pedem et vexillum : sed quia ipsi judices
a suis id eis seu imaginibus, et ideae ac imagines a Suis organiSSensoriis internis, et organa haec a suis externis eorumque SenSi-
109쪽
bus, et Sensus a Suo mundo aspectabili pendent, hinc praescire et divinare licet, qualis sententia praevalitura sit; illa enim secundum captum et favorem vulgi, et judicium ex ideis organorum captum fertur et pronuntiatur; organa enim Omne id ignorant, quod intra Sphaeram Sensationis aut perceptionis illorum non cadit; ex illis tanquam testibus, seu ex testatis illorum edictis et argumentis arbitratur et concludit mens, Omne id, quod intra minimum radium et unitatem sensationis dictorum
Organorum CSt, Omnium SimpliciSSimum eSse, et Ortum Suum ex nihilo traxisse; ipsamque sic animam esse Substantiam non compositam sed Simplicem, quia per SonSUum ΠOStrorum organa,
qualitas ejus inaccessibilis est: huic sententiae applaudit et subscribit vulgus; et sunt etiam aliqui, qui minus addunt lacessuntque verbis et leonino dente mordent, si quis ultra ambitum
popularem Sapere tentet, Vel Si non in partes eat amicus : non SecuS ne quondam, quum Suboluerat eruditis tellurem non columnis suffultam et immotam in medio coelo stare, Sed circum RXem Suum roturi, et annua vertigine circum solem auferri, et solem in sui vorticis centro quiescere; Vel quando ultra Sen-
antipodes versus centrum telluris aeque ac nos illorum antipodes premi, et Omnem radium a centro illo prodeuntem esse perpendicularem : sed qui sensibus suis eruditiores non esse ambiunt, tales scientias proscribunt, et ne philosophus ad aras et focos illorum accedat, arcere et prohibere Satagunt, Voluntque non altiuS penetrandum eSSe, quam quouSque per SenSUS teSteS et tanquam arbitros concessum sit; intraque Sphaeram pure animalem, et procul ab humana et rationali, metas sapientiae et scientiae nostrae constituendas esse. Sed anima juste indignatur,
nec patitur se a sensibus suis illudi et imponi; respuit illa Omnem qualitatem occultam, et rejicit systema qualitatibus ignorandis innixum; et aegre fert, quod semper inter philosophos
Veteres Vietura Sit, nec Sciat usquam jugum ignorantiae excutere: hinc discussis tenebris secum ita loqui incipit, cujuScunque SyStematis conditor sis, nisi monstres et demonstres, non mereriS fidem ; caetera tanquam umbras et somnia Morphei respicit, licet auctorem, qui Scite et melius Somniaverat, suspiciat et laudet.
110쪽
Mens non acquiescit in Systemate Harmonioe Proestabilitin, quia ignota incomprehensibilia et qualitates occultas involvit. Missa faciamus systemata philosophorum Veterum seu petatis jam in oblivionem Vergentis, quae partim aboleta et per tempus antiquata Sunt, partim adhuc animam trahunt; quibus evolvendis et recensendis Si operam impenderem, seret Sisyphum
agere, et eundem lapidem Vertere, quem noStrates et praecipue nostri parentes, qui Veterum urnaS et cineres adoraverunt et exosculati sunt, toties circumegerant: Sunt, qui operam, quam
illis impendunt, non perdere se putant, quos ideo, si lubet,
consulas. Hodie vero sunt, qui Vel per causas Occasionales vel per influxum quendam phySicum, actiones et reactiones mutuas corporis et animae enodare et palam facere conantur; sic enim autumant naturam mundi animalis tot involucris praeditam et tantis umbris stipatam ex asciari et nudam oculis sisti; sed in partes ire et sententiam de unoquoque ferre, et quid in explorandis commerciis animae et corporis praestiterint, non rem
facio meam; foret etiam vilis pretii et sterilis labor; quisque enim suis principiis imbutus et praeceptus, non amplius Sui
juris est aliter sentiendi, nec rationes suis adversas Sapiendi; est tanquam capistris et loris Vinctus, et ceu equus essedae Suae praejunctus, quam Seeum non alio, quam quo Stringunt et cursum moderantur ejus lora, trahit. Qui etiam principia per ΠeXum quendam geometricum et mechanicum formare et condere vult, et illa dein per eXperientiam confirmare, non debet aliorum Opiniones et argumenta assumere, et RSSumtas refellere; sed tantummodo causas Sistere, et nexum principiorum eum eXperimentis demonStrare : nisi enim principiorum analyticus, philosophicus, geometricus et mechanicus neXus cum experientia coincidat, merae sunt hallucinationes et somnia cerebri: at vero si neXus Sit, ipsae causae Se Simul in nexu et serie sistunt tanquam praeSenteS, et una omnibuS argumentis SyStematicis et hypotheticis obviam itur, ut illis refellendis oleum et operam foret perdere; Satis impugnantur, Si causae et nexus demonstrantur : in illis consistit Veritas, quae non potest, quin unica Sit, quaeque pro Se Satis loquitur, quum scilicet demonstrat et experientiis confirmat; demonstratis vis inest sortissima, et
