장음표시 사용
121쪽
retur tantum vis summe passiva, in qua in universo Omnia re-Ρr Sentari possent, nec Vis activa, quae CX Se idens SenSURIOS, perceptiones aut appetitiones produceret et repraesentaret, quR-rum conScii per motus in corpore, aut per modos et mutationes in Orgnnis sensoriis redderemur. Hinc etiam haec in eundem ignorantiae et oblivionis lacum seu in Occultum quale, cum ipSaharmonia praecipitantur. Quod Deus non in anima praestabiliverit appetitiones, sed tantum harmoniam inter motus in corpore per impressiones in Dryana sensoria factas, ewcitatos, et perceptione8 animae; seu inter motus in corpore voluntarios et inter appetitiones animae, Sed tam en citra ullam realem a corpore dependentiam :Non in eXamen VOCO, num haec cum praedictis et praestabilitis cohaereant, nee hujus loci eSt; perpendere tantum Volo, quotheto Occurrant qualitates ignotae, vel quot ponente et imponente SyStemate, ignotae permansurae sint; interim concluditur, in anima dari perceptiones, non Vero praestabilitas esse appetitiones, sed quod in illa detur quid non praestabilitum, quamvis sit ViS unica, quae producit, et nihilominus, quod illud sit montis aut in anima; nec scio unde veniat appetitio nisi praevia sit perceptio ; Vel unde Voluntas, nisi praecedat appetitio; et unde omnia haec, nisi praevia sit vis : Si ergo sit harmonia inter modos in organis sensoriis, et inde resultantes motus in corpore et
appetitiones in anima, sequitur quod anima nihil per se, sed beneficio organorum appetat aut velit, et sibi relicta sit nullius arbitrii et voluntatis, vel quod universaliter Omnia appetat aut volit, et quod sibi relicta sit arbitrii et voluntatis ad Omnia, aut ad nihil in specie; sic non capio, quid in nobis Sit, quod appetit et vult moraliter bonum, et quid cum corpore dissentit et pugnat, quid scilicet desiderat caelum, quid propitium numen, quid sentit amorem, quid ambit et cupit sapientiam, quid sit quod perceptionem vivificat, quid in perceptione delectat, et
plura : haec tamdiu mihi ambiguae sortis sunt, quamdiu ignoro, an petitiones Secus ne harmonia, non praestabilitae sint, sed per impressiones in organa Sen Soria saetas, Oriundae; et quamdiu harmonia putatur a Deo praestabilita esSe inter OmneS corporis motus et similes appetitiones, qualeScunque Sint, in anima; et quamdiu in dubio sum, num harmoniae in binis subjectis dari possint, quae actualiter omni momento et modo inter se consentiant citra ullam dependentiam : ad qualitates has Occul-
122쪽
tas Componendas et OXplanandas augure Opus est. Quod idea materiales, quibu8 r pondent SenSuales, pendeant ab impressionibus a sensibilibus in oryana Sensoria factis; et quod motus voluntarii, qui respondent appetitionibus animae, a motibus suidi nervet
in nervos motorios insuenti8: Haec Sunt inter momenta, quae praecipue tranSactionum mearum erunt; hinc ad reliqua. Quod vi mechanismi corporis eae ideis materialibus sensibilium nascantur motus volitionibus et appetitionibus animae respondentes citra ullam determinationem ewtrinsecam immediatam: De his etiam, quum de mechanismo corporis et motuum ejus agendum sit. Consequenter quod eae serie m0luum in corpore ratio reddi possit, cur perceptiones et appetitione8 in anima oriantur, et tales potius sint, quam aliae, et vici im. Quodque proesentia idearum materialium in cerebro ad eas producenda8 nihil prorsus conferat. Praeberem me credulum eX serie motuum in corpore, rationem reddi posse, cur perceptioneS tales aut aliae in anima oriantur, nisi inducerer
etiam credere, praeSentiam idearum organorum sensoriorum ad eas
producendas nihil prorSus conferre ; nam quod conjungit unum, alterum dissolvere videtur: ubinam Sit ratio, quae reddenda est, non Scio, quum praeSentia dictarum idearum ad eas producendas nihil contribunt; adjectum videtur contradictionem involvere; praecipue quum independentia Sit, Dec per aliquem nexum sive contigui sive continui in se mutuo agant, et nihilominus secundum praefata lex imaginationis rationem aliquam in lege sonsationis habebit. Sit ratio, quod similes leges et series perceptionum et appetitionum in anima Sint, quales motuum in organis et corpore: quae ergo ratio est 3 quod unum agat sero simul et in instanti, quum alterum, nisi nexus sit et realis dependentia et inde fluens consensus : quae etiam ratio 3 quod appetamus hodie, quod pridie averSati sumus, nisi nexus sit, et unum realiter in sui nutum et arbitrium ad similiter agendum disponat ulterum. Quae ratio est 3 quod Voluntas praecedat et injungat corpori motus, pariter quod anima obsequatur motibus sui corporiS, quamvis contrarium percipiat; nisi realis sit dependentia et neXus. Adhuc, quae ratio 3 quod nusquam eaedem et similes prorsus perceptiones et appetitiones et illis correspondentes motus Sint in uno Subjecto animali, quales in altero, nisi nexus sit et mutua actio corporis et animae. Quae ratio 3 quod
anima percipiendi, appetendi et volendi habitum ut quasi in-
123쪽
stinctum a frequenti notionum recursu et usu trahat, ut quasi ignara sponte in Similes motus recurrat, nisi nexus sit et unum uiliciat alterum. Ubinam quaerenda est ratio 3 quod tam mirabilis correspondentia utriusque in causas et effectus sit, nisin nexu. Quid est harmonia utriusque 3 si vivit unum independenter ab altero; unde venit concordantia et Consensus 3 Reu-tum Omnino, inque Uncuo aut nihilo assectiones cernet, qui praesentiam causarum et effectuum, et simul independentiam cernit; ipse sateor imaginationis tam acutae excogitatu frustror.
Ρorro, quod omnia haec intelligi possint, quamvis nulla Supponatur animiae in corpus actio; et quod omnia sunt naturaliter, et
ipsum commercium intercedenS per ipsam anim re et corporiS naturam intelligibili modo emplicari possit: Me ad minimum latet, quibus verbis haec explicanda et qua ratione intelligenda sint, si nulla ponatur animae in corpus actio et renetio: Si enim per naturam utriusque intelligibile fiet, definienda prius utriusque natura est: sique definiatur, quod illa in anima sit vis motrix,
unica, propria et repraeSentatiVn uniVerSi, QSt tamen uSque natura cum ejus vi qualitas una inter occultas, qURS recensuimHS :pariter quid sit natura unius vis, unius limitis et sinis, et nullius partis, in Simplicissimo, quod ex nihilo, inque principio suo
existit et subsistit, et a mundo Separata, non bene percipio. Si natura motuum in corpore Sit Summa, aggregatum aut productum multarum virium motricium, aut conSi Sint in serie mOdorum vel in modificationibus, non tamen ConSequor, quomodo Sic, posito SyStemate, Commercium intercedens sub intelligentiam cadat; ad intellectum enim nihil contribuit nomen naturae, virium aut modistentionum; sed eruuntur illa eX aliorum ingeniis, mihi est qualitas prorsus Occulta. Nihilominus quod necessitas motuum, qui appetitionibus animae in corpore correspondent, non tollat libertatem in anima e de his etiam, quia ultioris sunt indaginis, ex instituto in tranSaetione aliqua agere decrevi. Ultimo, quod mechanismus corporis sit incomprehensibilis, sed tamen quod non probabilitate destituatur: Eo collimat systema, ut ipsi motus cum suis viribus, determinationibus, legibus et soriebus sint incomprehensibiles Sed conjecturabileS, consequenter, quaecunque de illis praedicantur, Sint qualitates Occultae, non enim sufficit, quod naturalia dicantur esse. Quid ergo
jam praestiterat, et quid involvit tam famigeratum systema, nisi
124쪽
ut omnes regni nostri leges ignorentur, et sciatur tantummodo quod Sint; utque statutorum et legum naturalium codex bene Custoditus et semper occlusus tenentur, et nuSquum TeSeretur et aperiatur, custodias et eXCubias agente SyStemate, luantque
omnes illi poenas Tantali, qui seram aut vinculum codicis illius
est ringere nut rumpere RuSint.
Nisi me conjectura fallat, Principia Systematis praememorati em ipso Calculo Flumionum vel In sinitorum, quem etiam Disserentialem et Integralem vocant, desumpta esse, augurari licet; disserentiis tanquam nihil aequantibus, quum integrales tam ConStantes quam Variabiles motum, tempora, dimensioneS, lin-ERS, areaS Rut corpora denotent: et quia indefinite minimi cum integro nulla est comparatio, quatenus unum est instar nihili, et alterum est quantitas aut qualitas, hinc harmonia ponitur, et ratio legum similis in anima prout in corpore, non SOCIIS RU in memorata analysi, similis differentiarum prout integrorum inter Se, quae per analogias et harmonias conjungi, et unum in alterum duci, quamvis nulla sit dependentia unius ab ultero, propterea, quod nulla ratio dari possit inter differentiam et integralem, eandemque Sic sequationem et analysin ingredi pos- Sunt, Sicque eX uno elici, quid in altero Sit, vel quis ulterius valor sit: Sed ex calculo et analysi pura non valet ad entia realia argumentatio. Sed ne fidem et auctoritatem principiis, quae instar ingeniosi foetus ex cerebris et judiciis subactis et elimatis prodierant, et quorum sententiae aut dicta tanquam totidem responsa eXcipiuntur et adorantur, plane derogare velle videar; hinc ut veriora dicam, mihi incumbit: non enim licet de re aliqua decernere tanquam quaesitor, nisi qui legum optime Seius et peritus Sit, et in statu dicendi causam, quam cognoscit; erit ideo labor in codicillis et transactionibus nostris demonstrare, qualis Sit harmonia microcosmi animalis, una cum ejus viribus, legibuS, Seriebus et motibus : quid praestitero, dein sedeatis etiam judices. Jam quoniam SyStema praememoratum, in quo tot et fere Omnes qualitates ut praestabilitae et incomprehensibiles ponuntur, illius criminis detuli et accusavi, quod recta ad ignorantiam
rerum ducat, hinc necessum est, ut aliquam actionem aut esseC- tum corporiS el animin communem, qui secundum Systematis Principia Gaminetur, in judicium quasi trahamus, scilicet, ut inde
125쪽
elucescat et clarius constet, num Secundum regulas systematice traditus in cognitionem causarum ejus, Vel num e luce et Scientia in tenebras et ignorantiam perducamur; ab exemplis elucet veritas. Familiarior et in toto regno animali popularior nullus est affectus, quam libido in Venerem, seu amor, qui Si legitimus Sit, connubialis Vocatur: quaeritur eX quonam principio et causa naturali ille oriatur et derivetur 3 si permanendum sit in principiis, respondebitur fortassis Systematice, quod oriatur ex vi appetitionis in anima, cui correspondet similis motus in corpore convenienter legibus, quae naturaleS Sunt, et harmoniae, quae praestabilita est inter animam et corpus; sive quod eodem redit, ex vi occulta appetitionis, cui correspondet similis motus, sed incomprehensibilis in corpore, convenienter legibus occultis et
harmoniae nobis occultae; consequenter eSt instinctus, cujus effectum eXperimur, sed causarum subordinutionem a prima ad ultimam ignoramus. Ulterius quaeritur, eX quibuS CRUSiS Retu-
aliter existat, et quibus mediis derivetur in corpus 3 quo mediante in effectum : respondebitur fortassis, quod per ideas materiales, quibus reSpondent SensualeS, et quae pendent ab impressionibus a sensibilibus in organa sensoria factis, et quod Sic Oriantur motus, qui respondent appetitionibuS animae, aque motibus fluidi nervet in nervos motorios influentis, sed citrarentem dependentiam appetitionum in anima a motibus in corpore, praeter quod illa inter Se harmonice correspondeant. Adhuc quaeritur, unde Veniat hic instinctus, ut a perceptione transeat in appetitionem, et porro : Respondetur, per Vim animae propriam et occultam Venit in perceptionem, a perceptione per rationes Occultas in appetitionem; ab hac per legem occultam
in volitionem, cujus Sint Series occultae, Secundum quaS producitur : cui sic per harmoniam occultam et praestabilitam correspondent Series motuum Occultae in corpore, OX ViribuS corporis Occultis, Secundum naturam Occultam utriusque Oriundorum et incomprehensibilium. Sic quocunque pedem moVOmUS, terminamur in verbis et notis Characteristicis, quae nullius Sen-SUS, quia Occultae qualitatis sunt, et sapienti nihil significant; quid enim est vis, ratio, lex, SerieS, harmonia motus Sine quulitatis cognitione, nisi VOX SOnaΠS, cujus Significatum ex qualitatibus ejusdem nominis alibi eruere debemus; sed num et quomodo heie quadrent, non Satis animo conStare poteSt, quum
126쪽
VireS, motus, leges et series in Corpore sint incomprehensibiles; eo magis erunt similes illae, quae harmonice correSpondent, in anima, quae eXistunt in vi repraesentativa universi impenetrabili; et quum vis illa sit animae ab omni medio extrinseco independentis, cui qualitates illae sunt supernaturaliter impreSSae, quatenus illa est substantia pura, et ex nihilo producta. Quum sic in quovis responso illico receptus dentur ad asyla ignorantiae, non Scire licet, qualis momenti, aut cujus meriti et fidei principia sint, et quin mille similia condi queant, Si daretur animae ideis suis se delectanti et indulgenti locus et venia sngendi: sique fides et auctoritas in rebus ignoratis et ignorandis accedit, pro totidem vaticiniis, oraculorum dictis et foliis Sybillinis acceptantur, quae plus Saepe Valent, quam isSa CXStRΠ-tia documenta, quia disceptare illa nec potest nec audet quiS- quam ; ita enim animum per causarum Seriem et neXum nulla argumentandi Vt, nec pluri philosophia rationali praeditum inducunt et captant: irritum sic et Vana spes foret psychologiam rationalem usquam in publico videre, exque tot datis et tanto studio exquisitis experimentis, quibus hodie abundat orbis, causas in natura Occultiori latentes eruere et eVestigare. Quid quaeso sentirent veteres, si ex cineribus suis rexiviscerent, seu eX urnis et bustis tollerent caput, et Orbem eruditum reviserent, Si causam Suam audirent Se perdidisse, et secundum recentiores pronuntiatum esse, quod harmonia detur praestabilita, et quod substantia nihili, et vis insita et independens, et 11Sque cooperans; dari qualitates revera geometricis similes in non extensis, et fingi infinita in non immaterialibus; ut et univerSum quoddam Vacuum, in quo Corpora Secundum Suas et inditas leges geometrice et mechanice fluitarent; seu quod tot dentur occulta, quot inconspicua; annon scholis nostris intenderent litem, et nos postularent lege naturali et rationali, propter onusam, quod monadas illorum eXterminaverimus, et plura aeque Occulta Substituerimus. Mirarentur quidem, si in tempus aut aevum nostrum transmitterentur, vel si spatium Vitae illorum in nostrum transscriberetur, quod speculum hoc tot clarum esset tentaminibus, et tam illustre experimentis, ut prae Se ferrent, OmneS menSu
ditis et arcanis suis totam in orbe inter eruditos lare, sed nihilo -
127쪽
minus praeter faciem et amictum ejus nihil adhuc exstare, illamque in suis causis latere Occultam, et altius reconditam, quam cum illa aevo inexperto omnem Suum Vultum Supprimeret. Interim fatendum est, quod nostrates nullam non viam proSequuti sint, et omnem aleam jecerint, ut eaeperiundo et periclitando
vires et causas agentis naturae em mundo ejus et phaenomenis elicerent, et quod eXperimentis tantum Operatus sit orbis, ut in his prae antiquis palmam meruerint: Antiqui vix prima coeli limina tetigerant, quum astronomi hodierni ipsa penetralia ejus ex
tellure sua lustraverant et speculati erant; acie enim oculis vitreis instructa in ipsam lunam et stellas errantes, earumque umbraS, ValleS et montes penetraVerant; planetarum satellites et circuitores inviserant; et maeulaS Solis numermerant; pariter axilarem aut diurnam rotationem telluris nostrae, ut et annuum ejus iter et gyrum, et Solis Stationem, quamvis visus et experientia apparens SecuS dictitet, et Vulgus adhuc, in motum et vertiginem solis et Omnium Simul Siderum quotidianam, prout nonnisi in sensuum suorum fidem et dictamen, juret, intellectu assequuti erant et deteXerant: hodie nobis secundum foetam, fere reseratis aurea valvis atria tota patentV olympi; in quo, Si componere licet, veteres tanquam peregrini et hospites
erraVerant. Quantum Operae in his perscrutandis et evolvendis non praestiterant nostrates, ut C OPERNICI, KEPLERI, GALILAEI, BRAHAEI, HIRII, FLAMSΤEDII, HEVELII, et plureS, Omnes tergeminis honoribus et praeconiis ad coelum hoc suum tollendi, in quibus jam laus veterum obsolescit et Obscuratur; qui si ante illorum tempora viXiSsent, sane umbris illorum intulissent inferias et instaurassent honores, quos a nobis posthuma illorum prole merentur. Ad quantum non fastigii geometria cum suis menSuris, et analySis eum suis rationibus Opera ingeniorum petatis nostrae evecta est; Stat fere in vertice et Summitate, qua altius vix eniti potest; inde tanquam ex altissimo subjectus sibi regiones et SpatioSOs campos Speculatur et prospicit, et praecipue tria amplissima et magnifica naturae regna, Scilicet minerale, vegetabile et imprimis animale, quae invisere cupit, et ibi artem et scientiam suam exercere; nihil enim pluris aestimat et desiderat, quam ut imperatrici et regnorum iStorum dominae, naturae scilicet mensuris et modulis Suis semper addictae a consiliis aut secretis adesse ei liceret; callet enim Sollerter et ingeniose ra-
128쪽
tiones, numerOS et notas Subducere, et ipsas vires et leges ad Calculum revocare, quem in numerato et promptu habet et momento expedit; adeo ut secundum ΡOetam sciat longis rationibus assem in partes centum diducere. ARCHIMEDES tanta existimatione apud suos praeclarus et tacite princeps; et EUCLIDES dotibus et acumino judicii eminentissimus speculi sui et sequentium, qui suo non aliorum ingeniis inclaruit, et parens tam
nobilem exclusit prolem, impense diligeret et in delitiis haberet,
Si ViVeret, Saeculum 110Strum, et geometras aevi, praecipue LEIB- ΝΙΤZIUM R Suis laureatum, et NEWTONUΜ, qui inter populares SHOS SummuS HInnm meruit adoream, qua auctoratus iret; ut etBERNOULLI OS et plures, qui analysin infinitorum aut punctorum fluentium vel condiderunt, vel ad artem Euclideam aut Archimedeam scite et ingeniose applicuerunt, cujus scientiae tantummodo
breve libamentum et primitias dederant antiqui; in geometricis
ergo de nobis meruit tam antiquus quam novus Orbis laudes, Uterque etiam Scripta suorum in aeva per titulos memoresque fastos aeternare Suingit. Ρlurium membranarum Opus foret Omnes receΠSOre Rrtes et scientias, quas in Ρindum fere evexit aetnS ΠOStra, Sive eX monumentis veterum resuscitatus elimavit, Sive eX Suamet minerva et cerebro concepit et in diem exclusit: digna memoratu Sunt incrementa Optices, quae nos poStOTOS Odocuit armare oculos, ut in formas et imagines in mundo Vi Su Ο -
culorum puriori Occultatas penetraremus, utque acutiori lumine in minimis naturae detegendis polleremus; vel ut propiora et praesentiora nobis Objecta Sisteremus, et Spatia Contraheremus. Fingere et perpolire novimus lentes et vitra, quae micrOSCOpia et teleScopia Vocantur, per quae Oculus in minima animalcula Visum intendere, et in illis obtutum fgere possit, quae olim radio Simplicissimo ejus organi minora fuere, quorum jam beneficio
innumera Sub Oculis Sunt, nd quae veteres calignVerunt: corpora circum Solem errantia et tellures nostrae similes per Vorticem
hujus coeli sparsas prospectu jam metiri licet, illarumque comites et lunas antiquis invisas, et plura. Sed horum sola mentio utramque paginam impleret. Quod hodie antiquis Oculatiores et acutiores facti simus, expensum non modo ANGLIS, Sed etiam GALLIS, GERΜΑΝΙS et ΙΤΑLIs debetur, inter quos viri inventis ot artificiis clari vixerant, qui in laude sua positi me praecone non opus habent. Nostrates etiam e triviis et pulvere Suo pili-
129쪽
losophiam rationalem, in quo a multis retro annis jacuisse videtur, in palaestram illustriorem et campum arenae melioris protraxerant ; in hac victoris praemium seu palmam tulisse videtur summus nostri aevi Ρhilosophus CHRISTIANUS WoLLFIVS, qui in his non vanum titulum et famam sub clypeo alicujus incluti athletae seu sub exuvio leonis, ut aiunt, sed Suo et proprio marte
partam tuetur. Super est jam ut naturam in mundo suo inconspicuo et puriori latentem adeamus, nec amplius mystica ejus sacra nude celebremus, sed ipsam in thalamos nostros invitemus; est enim jam fere inamicta et in diem protracta. Philosophia rationalis jamdum nos docuit, quales Sint ejus Vires, cauSae, modi, rationeS, legeS, SerieS, nexus et plura. Geometria cum Sua Ana Si, quales Sint numeri, mensurae, gradus, momenta, figurae et dimensiones. Ostica, qualis sit forma, vultus et amictus intra Sphaeram radiorum organismo Visus nostri minorum. Physica, Chymia et Psycholossia emperimentalis, quales Sint motUS, RctioneSet effectus tam in mundo elementari Seu in atmosphaeriS, quam in tergeminis mundi illius regnis. Non amplius Reumen eruditorum sevi nostri fugere, et se in qualitatibus suis Occulere, Seque nobis eripere potest; vixque jam habet tunicam, qua Seobvelet et cingat; exspectat jam e nostro speculo virum ingenii per CXperientias eXacti, perque scientias et cultum subacti, et facultate causas investigandi perque nexum argumentandi et secundum seriem determinate concludendi, praepollentis, cui se hodie, ut reor, despondebit; Succumbet, auguror, teliS, et foedera et lectum sociabit: eXOptem, ut nuces Spargere, et saceS praeserre, mihi liceret.
Mens pro rato non accipit, animam erae Substantiam pure si licem, nisi sciat, qualis substantia simpler sit. Quum extra palaestram Orbis eruditi exterminatae et abactae sint atomi veterum ; hodie enim obsoleverunt et Obliteratae sunt nuda vetustate, et memoriam suam in solis annalibus servant), loco illarum monades et simplicia tanquam prima entia mundi adoptata sunt: cluerant ita haec, ut jam pulpita et rostra mera simplicia Sonent, et ad Sonum plaudant spectatores, et unanimi ore et
assensu faveant: Sique eis plausum meUm Rdderem, non Seio Ru
130쪽
major inde ad illorum existimationem seret accessio, quamdiu in ignoratione, qualia sint, permaneo, et sic ad nudum aliquem
Confundimur etiam varietate monadum, et Simplicium, quod tot fabricantur, quot sunt essentim et substantiae oryani3mo Sen- Suum no8trorum puriores e ut primum ab effectu ad causam, illico ad simplicia tanquam ad asyla nos recipimus, et Sic receptum canimus; in quibus qualitates fere omnes concentrRm IS, quas Usquam in effectu recognoscimus esse. Animae rationR-les perhibentur substantiae simplices esse, utque eis sua attributa, e8Sentialia et qualitates assignentur, dicunt, substantias illas intellectu et voluntate libera praeditas esse. Animae brutorum praedicantur etiam substantiae simplices esse, in quibus Sit analogon rationis, sed quae intellectu et voluntate libera destituantur. Spiritus etiam, quot et qualescunque Sint, in claSSem substantiarum simplicium reseruntur. Elementa et prima CXiStentis mundi entia etiam substantiae simplices esse, pronuntiRΠ-tur, quibus Sua attributa et essentialia addunt, quae Sint eadem, quum modi Successi Ve Varient, consequenter, quod Sint perdurabiles et modificabiles, seu subjecta determinationum intrinse- earum constantium et variabilium. Verbo quot animadvertuntur Series rerum in mundo, tot venduntur et ponuntur substantiae simplices, in quibus tanquam in principiis suis analogon Similium serierum erit. Cuivis tali substantiae in genere et in specie attribuunt conatus, vires, determinationeS, leges, Series, Seu, quod eodem recidit, dictarum qualitatum rationale aut analogi cum quid, et plura, quae abstracte, pure et analytice per intellectus et imaginationis facultatem nude capienda et sibi reprae-Sentanda sint. Asserunt, cuncta hujus generis entia et SubStantias ex simili Origine cretas et productas esse, scilicet ex nihilo omnes, in quibus tamen assectiones dentur, quae nihili non sint, Sed qualitates essentiae uniuscujusque convenientes: in illis nec dari partes, consequenter nec limites a parte ad partem, Sed
intuS pura Omnia, et nude essentias cum Suabus Viribus, conatibus et determinationibus, quae nihilominus sint limitatae et finitae, quia naturales et legibus suis non aliis subditae et addictae ; quod ideo sint indivisibiles in puncta aut partes, quin punctorum aut partium expertes sunt; sed si dividerentur, quod in suum nihilum dilaberentur; pariter, quod Sint graduum
