Sylloge opusculorum ad rem medicam et chirurgicam spectantium, quae primum a cel

발행: 1790년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

4I praetermittas, qui ob praegresiam in aegro levem auriginem, hepatis vitium, quod tamen nullum fuit, facile eXpectasses. Attamen non adeo rarum id est, & plurimi ex capitis vulnere subicterici pereunt, quin ullus hepatis morbus eY cadaveris sectione elucescat. Abscessus autem alibi potiusquam in hepate enati, jam a nonnullis observati descriptique fuere. Rarius & singulare omnino est, quod a Capitis vulnere, non ut solent, exigua, & quandoque plura in pulmonibus excitentur tubercula, sed insigne in pectoris, vel abdominis cavitate generetur emplema. Haec

tamen a Murchetl0 1 pnesertim, & Vasa a et) visa sunt; & ego ipse in hujusmodi speciem

incidi, cujus historiam hic referam. Robusto homini, an. 3 S., in capite percusso, vulnus haesit in parietatis simistri regione, aciaponeuroticum capitiS involucrum usque pertin-

gens. Ρaucis ab infortunio horis, faciei rubor , caput dolens , temperamentum sanguineum, suadent sanguinis emissionem, quae primum in brachio, a. die in Vena jugulari facta fuit. 4. Erysipelas vulneris ambitum obsedit, quod dein ad supercilia, aures , cerviceria, & totam ad faciem quotidie increscebat; copiosa oritur in

52쪽

4a vulnere suppuratio; aponeurosis & pericranium in vulneris area cum pure dimuunt, ibique cranium nudum adparet, absque ulla conspicua coloris mutatione. Circa I a. diem erysipelas evanescit; labia vulneris, & puris qualitas in melius mutantur, aeger bene se habet. IS. Febris ingruit cum rigore & frigore ad horae dimidium ;mox calor & sudor subsequuntur. I 6. Perdurat febris; sanguis iterum educitur ex jugulari sinistri

lateris Vena, in eoque notantur minor crassamenti soliditas, color ater, serum cito turbidum& sanguinolentum, faetor promptior. Interim aegro memoria, & sensus vigent; urinae fatis Concoctae , neque turbidae Observantur. 17. friguS, horripilatio redeunt. I9. diarrhaea accedit; vires deficiunt; aeger somniculosus, VaniloquUS; Vulneris facies deterior fit; cranii superficies colorem subflavum ostentat, hinc inde nigricantem. 2O.

Hemiplegia in dextro latere, subsultus in opposito ; delirium graVius; pulsus parVUS, celer , irregularis , trismus vespere , deglutitio dissicilis,& quae tentata motus ciet convulsivos: loquela& sensus sere omnes pereunt ; convulsiones accedunt generales, subinde redeuntes. AEgerdiu cum tot tantisque malis misere luctatus obiit die as. In cadavere parietatis ossis superficies periosteo denudata , de leviter erosa in vulneris

53쪽

loco apparuit; alibi vero pericranium ubique ossi adnatum. Cranio ablato, nihil in dura matre morbosi se obtulit, praeter parvam sedem vulneri suppositam, in quam puris aliquid per quandam ejus erossionem ex meningum interstitio erupit , ubi maximum latebat vitium. Sinistrum enim cerebri hemisphaerium , pia matre adhuc ObveLtitum, materia undique tegebatur sublava, densa, gelatinosa, quae ad vulneris vicinias fluidior erat, Vereque purulenta. Adsunt praeterea inflammationis vestigia in cerebro universo, & ventriculus lat ratis dexter consueto majorem lymphae copiam Continet. In abdomine omnia secundum naturam sunt. Ρectore reserato , magna deprehenditur copia serosi, vel potius purulenti humoris, subdensi, flavescentis, in deXtra cavitate effusi. Pulmo item dexter in minimam molem contra tus, crusta quadam gelatinosa, sero emisio concolori obducebatur, & in ejusdem substantia inprimis eXteriori non pauca inveniuntur variae molis tubercula, quae cinereo, nec foetido tamen pure scatent I ). Thoracis cavitas & pulmo sinistri lateris nil morbosi praeseserunt. Jam Vero ante vulnus optime sanus homo ViXerat.

I) Moderanda hinc videtur CL Molin elli sententia, qui partes eX capitis Vulnere suppurantes tradit nunquam non ex iis esse, quae abdomine continentur c comment.

54쪽

4 Qui hujusmodi abscessus a capitis laesionibus

alia in corporis parte obortos, a turbata sanguinis circulatione eXplicare conantur, Videant qui fieri possit, ut cum uterque pulmo sanguinem eX corde por communem truncum accipiat, tantus tamen in deXtro morbus eXcitatus sit, nullus in

sinistro. Longe hic felicior adhuc videtur usitatissima illa, & vetus metastasis doctrina , accedente forsan nervorum imperio , aut peculiari quadam partium dispositione, in hospitio morbosae, & a capite deerranti materiae determinando. Ι . Caeterum adversum illos, qui inordinatam accusant sanguinis distributionem , acrius adhuc Clamant pathologicae Observationes aliae, qUT COn- similia in hepate, vel in pulmonibu8 Vitia eX aliarum partium laesionibus e Xhibuere et ). Faber lignarius, egregie lanUS, ala. δ a. , procerae staturae , Optimique corporiS habitus, scalprum, quo ligna dedolat, ipse sibi in brachium sinistrum incaute adigens, non leviter sauciatur.

Vulnus pollicem fere longum ibi inest, ubi pulsum attingimus ; arteria ipsa radialis hela est,

1 Cl. Bertrandi notat, hepar affecto capite, quandoque in pus colliquatum fuisse , ubi nullum puris indicium Vel causa prostaret ; cui quidem nescio quid

reponam.

55쪽

magna docente haemorrhagia, quae lineis glomeribus , aqua vulneraria romana imbutis sistitur. Redit subinde per intervalla sanguinis emuvium, eademque methodo, & strictiori vulneris deligatione compescitur. Interim cubitus & manus admodum intumescunt , Cum gangrenae metu; quamobrem consilium initur de liganda arteria. Verum remotis s. die ad hunc finem spleniis, inspectoque vulnere, nullus jam effluit sanguis, eo quod discissae arteriae lumen occlusum sit. Laxius idcirco Vinculum, & cataplasma admovetur emolliens, ut tumor subsideat. At vulnus sordidum , fere gangrenosum est , & pus copiosum faetidumque manat. 8. Prodit humor ater putridissimus cum Vulnus manu ad cubiti anteriorem faciem deorsum premitur. Febris insuper valida, horripilationibus intermiXtis erumpit, &aegri adnata nonnihil flaVescit. IO. Aurigo in

oculis, & cute fit evidentior; hypochondrium deYtrum tumet, & ab attactu dolet; cutis aede-matos a digiti vestigium retinet; pulsus debilior ;sudores copiosi ; respiratio cita & laboriosa ;tabi gangrenosi ex Vulnere fluXus pergit. : ῖ. AEgermoritur. Cadaveris inspectio Omnes cubiti anteriores musculos ad ossa usque gangrena corruptos, arteriam radialem Vere detruncatam ostendit,eXtremis a se inVicem; remotis. In abdomine

56쪽

convexa hepatis facies sana verum in parte

concava multae adsunt maculae nigrae , reipsa gangrenosae , quaru Π una nummi latitudinem

superans , hepatis substantiae altius insidet; gai grenosa etiam flacciditas & nigredo , minus tamen profunda observatur in viciniis transitus venae cavae per hepatis partem posteriorem vessicula continet aliquantulum bilis variegatae; ventriculus aere turget; renum superficies levi phogosi notatur. In pectore pulmones plurimis scatent tuberculis, per eorum substantiam dispersis, quorum nonnulla materia imbuuntur denssiori, purulenta; ex aliis vero, si discindantur, ichor manat tenuiS, fuscus, & faetidus. Pars superior utriusque pulmonis lympha turget, quae pulmone dissecto, undatim emuit. Ρericardium & cor recte se

habent.

Curiosum multo magis est eXemplum aliud. ab egregio Medico nobis communicatum, hominis nempe in abdomine Vulnerati, quem multis a vulnere diebus defunctum, cum ipse aperiret , vidit vulnus ad mesenterium penetrasse , in quo suppuratio aderat; praetereaque magnus alter abscestis dextro in pulmone. Bajulus laboriosus tribus fere ab annis mirae molis hydrosarcocelem deXtro in teste gerebati Postremo sanguinis copia ex tunicae vaginalis cavitate per solitam paracentesin eliciebatur, &

57쪽

tumor tanta celeritate tantoque dolore iterum increscebat, ut ad castrationem deveniendum fuerit. Diebus insequentibus gangrenosa facie vulnus amplum sordebat febris ingruit cum frigore diuturno, & forti corporis concussione , quae etsi corticis per uviani vi aliquantulum cesserit; aeger nihilominus eX metastasi, opinor, putridi humoris ad pectus delati, viribus paullatim destitutus interiit. Enim vero in deXtro pectoris cavo humorem inveni flavum , turbidum , purulentum , ad libras fere duas inter pleuram & pulmonem collectum. Pulmo iste a premente humore ad

tenuem adeo molem redactus erat, ut eum magnaeX parte absumptum credidisses ; attamen compressus tantummodo, & intus mollis , Omnique eXpers vitio, eXtimam servabat membranam umdique integerrimam. Alterum in cadavere isto vitium notabatur,

scirrhus nempe in abdomine, sub rene dextro ad vasorum spermaticorum originem positus , qui ab externo testis vitio prorsus distinctus, ovi gallinacei magnitudinem excedebat. Porro abdominales ejusmodi scirrhi non raro testis vitiis asso- Ciantur, & prognosin nostram facile fallunt, in iis praesertim speciebus , in quibus Optima eXterioris funiculi spermatici constitutio securitatem quandam promittebat.

Sacerdoti cuidam scirrhosus testiculus fel

58쪽

cissime amputabatur; funiculus spermaticus mollis erat. & brevi vulnus sanatum est. Verum non multo post dolores in ventre, quo S leViores antea aeger senserat, magis magisque succrevere; durities inde Ω tumor tactu ipso percipiebatur; &aeger paucOS intra menses Occubuit. Quadragenariae taminae utraque mamma sci rhosa erat & durissima, simulque multa culanea id genus tubercula per totum sere pectus dispersa apparebant; gravis etiam dis pnSea aegram VeXabat , eX qua mortua est. In hujus cadavere pulmones ambo perinde ac eXternae thoracis partes, scirrhis quam plurimis laborabant. Verum interiores hujusmodi scirrhi, qui vitia exterius nata facile Consequuntur, morbosi veluti regressus sunt, a lentiori quadam vitiati humoris absorptione progeniti; atque hinc ad metustasim nihil attinent , quae Velociorem humorum transtlationem importat. De metastasi porro ipsa nonnullae mihi in promptu adnotationes sunt, quas hic coronidis loco subjiciam. I. Visum nobis est, pulmones inter viscera fretaquentius metastasi vitiari, ne iis quidem speciebus eXceptis , in quibus a capitis Vulnere metastasis

oritur.

II. Alteruter tantum pulmo plerumque assicitur , & ejus quidem lateris, in quo morbi causae residet;

59쪽

residet; ita ut eX ulcere , eX. gr. , CruriS deXtri, in dextero pulmone metastasis fiat; & contra. III. Ex abscessibus adhuc clausis non tam facile

humores absorbentur. Siquidem Cavitatis eorum interna superficies tenaciori quadam puris amurca Obduci solet, quae abrupta Iasorum Oscula obstruit, tenuiorique abscessus materiae Viam prae-

claudit. Ubi vero abscessus aperiatur, paullo post amurca illa ob auctam suppurationem, vel ob putrefactionem ab aere inductam dissolvitur, atque hinc abstersa , & vividior facta interior abscessus area , puris absorptioni aptior fit. Equidem in hominibus ulcere gangrenoso peremptis, & in quibus alter alio in loco purulentus abscessus latitabat , pulmonem ulceri respondentem non semel vidi fusco putridoque humore, non tamen pure1mbutum argumento scilicet, eX aperto magis ulcere , quam a Clauso abscessu metastasim factam

fuisse. Atque hinc intelligitur, quomodo magni saepe, subfrigidique abscessus sine graviori noxa ferri diu queant, qui eXteriu8 aperti aegros facile in lethale discrimen adducunt i ). IV. Denique notandum est, Postremis fere vitae diebus , subdoleque metas ases saepe prodire, quippe quas Virium infirmitas non parum juvet.

1 ) I a complessione e molio piu disposta a patire,, dati' assorbimento deli' umore vitioso, su bito che te

60쪽

DE ALIIS CAPITIS M ORBIS PAVO.

CEREAR a laterales ventriculos naturali via invicem communicare Cl. Monrous docet I). Medullaris revera teniolae , quam centrum semicirculare geminum appellant , cursum pone sequentes, ad anteriorem perVenimus imamque ventriculorum partem, in qua ostium se pandit, ovalis figulae, calami scriptorii capaX, sub fornice& posio ejus anteriora crura locatum, per quod eX Uno in alterum ventriculum via patet Similia

fere docuerat jam ante Li ista diuis a ), dissentiente Portat, qui una cum pluribus inde fortasse deceptus est, quod hujusmodi communicationem in septo lucido qtidesierat, cum sub eodem,i1nino sub fornice quaerenda fuisset. Hanc ipsam

communicationem per morbum amplificatam ego facilius reperi; insignes enim humorum in Ven-

SEARCH

MENU NAVIGATION