장음표시 사용
41쪽
ut ingenue expressusque nominem, ex recentioribus, veteres enim nemo est, qui nesciat, Valturius, Ualtrinus, quorum Uterque parum solaminis attulit; de scutis Caryophilus; Lipsius fere classicus, in congerenda materia diligentissimus, in ratione tactica exponenda non idem satis acutus; Guiscardus, cuius et doctrinam et elegantiam maximi merito facio; Nastius et Roeschius, viri doctissimi in antiquitatibus, quibus magnopere me obstrictum profiteor; alii pauci, quoruns scripta ad rem ipsam non multum faciunt. Quid alii dixerint nescio, cum vitae mehe ratio et rei domesticae angustia non sinat multum temporis et impensae hisce studiis tribuere. Non vereor igitur plagii actionem; si tantulo in opere pretium fuerit strictius inquirere. Videbunt, qui callent, quid aliorum sit, quid meum, nil occultaui. Meminerint iudices, quod initio dixi, de more mihi rem gestam esse, non pro gloriola. Si tempus, si vires, si negotia permittent, melius Drtasse facturus sum hoc idem in posterum, quando veteres scriptoreS accuratiuS euoluere, versare, examinare, intelligere, historiarum seriem melius persequi, varia artis sata eruere et recemtiorum opiniones perscrutari licuerit et comparare. Notulis textum hic inferspergere nolui, quia rerum peritos parum tuum ceteri nil curant
42쪽
Nil virtus, nisi quod prodest. Iusiurandum per se vim obligandi non habeti
Nemo honus miles, qui non idem bonus ciuis. Sublimitati poeticae non opus est verborum Ornatu.
Cum studioruin meorum pars non leuis, non mediocris dei ctatio consistat, immo et vitae munia versentur in legendis Anglo-rtim libris, poetarum imprimis, a re alienum non duxi specimen versionis hic adiicere. Scio iam alios patrio sermone dedisse hos threnos; legere non obtigiti An feliciter ego periculum secerim, utriusque linguae gnari iudicent; aeque cogitent, quam difficilis sit res. Quodsi lubenter gratis hoc munusculum affer frustra nollem.