장음표시 사용
41쪽
corruere debebat. Schola itaque Iairomathematica in Cartesii doctrina maximum praeprimis fulcimen reperiebat. d. Nil magis nocivum vero, nil perniciosius arti nostrae contingere potuit, quam connubium istud chemiae cum mathesi, quo adsectae Cartesii, qui in Batavia degebant, praeprimis gloriabantur. Alcatinis et .acidis humorum particulis singulis suam tribuebant figuram , ex qua explicare omnia satagebant: hinc aliter curare morbos nesciebant, quam dum ad has salinas particulas, earumque spicula, aristas, poros et alias solitias qualitates respicerent. e. Mechanico modo et chemico cum omnia exponerentur, Occultae quidem facultates
ad quas Galenicae scholae ignorantia retu- gerat , obsolescebant; ipsa tam on clootrina de vis vitalis effectibus in morbis, tantopexe praedicata ab antiquis modicis, ita si naul negligebatur, ut in h3draulica potius machina aut in Iaboratorio chemico se agere
medicus crederet , quam in vivo corpore animali.
Tanta Pernicios manavit eae o in o- num Commentis ac ex neglecto obser via.
42쪽
Emetica insantibus tutius quam adultis et senibus exhibentur.
Signa graviditatis in primis quatuor men sibus dubia sunt.
