장음표시 사용
1쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodum viri,
ACADEMI AE ED IN BURGEN E Praefecti;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto:
BRITANNUS,Soc. Reg. Med. Soc. et Soc. Phys. S. H.
Tiimus haud ullum monstrum, nec saevior ulla, Pestis et ira Deum Stygiis sese extulit undis. VIR G,
Ad diem as. Iunii, hora locoque solitis ED IN BUR. GI: Apud BAL FOUR et S MELLI E.
Academiae Typographos. N.DCC.LXXXVII,
3쪽
Viro illustrissimo et nobilissimo
Hane dissertationem medicam inauguralem, Ut parvulum summae observantiae monumentum, Et animi beneficiorum haudquaquam immemoris Testimonium, D. D. CR.
5쪽
CV Μ organum respirationis assicitur, et febris subest continua, vel tantum remittens, inflammatio alicujus thoracis partis existere creditur. Quaenam thoracis pars laboret, pro certo statuere conati sunt pathologi, certis signis confisi, quae eam designare existimarent. EXperientia vero recentior, et observationes inter cadavera incidenda accuratissime factae, demonstrarunt, nihil fiduciae in iis posse collocari. Cullenus celeberrimus, cui, ob conspectum morborum nos logicum accuratissimum et fere absolutum, genus humanum tantum debot, Omnes hujuscemodi distinctiones repudiavit, et inflamma-A tionem
6쪽
tionem cujuslibet thoracis partis pro Uno genere, quod modo sequente finivit, habuit. Pyrexi a ;ε dolor in quadam thoracis parte, respiratio dif-ε sicilis; tussis Haec desinitio omnia morbi Phaenomena praecipua enunciat, sed uti historiam morbi pleniorem tradamus necessarium esse vi
In omni cXemplo, morbus a rigore et horrore incipit, quos excipitant calor et alia PIrexiae signa. Haec signa tamen aliquando praecedit alicujus thoracis partis dolor ; sed plerumque dolor una cum calore ictibusque arteriarum acce teratis invadit. Hic nonnunquam admodum a cutus est, et parte thoracia singulari circumscriabitur, potissimum media, sexta, septimave costa; aliquando latius diffunditur, misitis pungen S, Unum vel utrumque latus assiciens, Vel humerum, dorsum deorsumve coitas spuriaS VersuS patens, cum, ut aliqua eX abdominis visceribus assecta esse suspiceris, facere potest l. Interdum sedem mutat, morbo progrediente, prius unum, deinde alterum latus occupatis, locum prius affectum minus
7쪽
minus cruciana vel dolore eX toto liberans.lias minime graviter urget, at aegrotus sensum oppressionis vel stricturae thoracis potius, quam
dolorem acutum, habet, dum reliqua signa non parum molestiae ei facessunt. Una cum dolore invadit spiritus dissicilis, qui, prout morbus gravior fit, ingravescit. Hoc signum et dolor, in latus assectum cubando, plerumque intenduntur ; contrarium Vero aliquando incidit. Respiratio quidem, plerisque in ex-εmplis, facillima est, cum aeger dorso incumbit, Vel, Corpore erecto, sedet, praesertim si morbus pergit, et jam violentus evasit . Aliquando brevis et celeris est, quasi aeger timeret, ne plenior evadens dolorem crearet.
Haec signa tussis semper comitatur, modo sub initium morbi sicca, saepius humida, hanc formam saltem per decursum ejus sibi semper asiu- mens. Ob hasce sputi conditiones, pneumonia in siccam humidamque fuit divisa. Quod expuitur id plerumque aliquanto sanguinis tingitur, et spissitudine et colore variat. Quam speciem, sub initia, prae sese fert, ea est coloris experS, Opaca, albida, et ad extremum saepe favida et inter dum
Vide Doctoris Neuvilli Dissert. Inaugur. 7778; IJbi phaenomen a pneumoniae, sub forma tabul rum, multo cum labore et patientia illustravit.
8쪽
dum subviridis. Modo crassius, modo tenuius est. Non raro a primordiis usque flavum est, uti in regionibus calidis plerumque observavi. Aliquando subito supprimitur, quod semper adeXtrema jam ventum esse testatur. Febris magis minusve urget. Pulsus arteriarum, morbo recente, sunt celeres, pleni, frequentes, et plerumque duri. Admodum vero variant. Nonnunquam, circa initium, parum celeres, sed exiles sunt, et, sanguine detracto, frequentiores et validiores ' evadunt. Cum morbus per decursum suum gravis fit, notae circuitus oppressi oriuntur, et ictus arteriarum exiles, frequentes, debilesque redduntur. Nonnulli ferunt, tardiore8, quam sanitate substante, repertos fuisse, dum aegrotus in summo periculo versabatur, et reliqua signa febris concitatissimae semet ostendebant '. Nonnullis placet, ictus arteriarum duros molles Ve partem thoracis, quae laboret, non obscure designare ; sed quam fallax haec conjedtura sit, incisiones Morgagnianae accuratae demonstrant. Facies rubescit, oculi suffunduntur, caput dolet, et cum morbu8 graViS est, et resolutione
9쪽
non cito finitur, delirium accedit, et ad eXtre. mum saepe stupor. Febris plerumque inflammationis plurimum habet, et mera affectus topici sequela est; sed aliquando, quanquam symptomatica est, ad typhum proclivitatem ostendit,
quae a constitutione aegrotantiS corporea, regione, et natura febris epidemice grassantis, magnopere pendere potest. Haec omnia simul, vel separatim, agentia, naturam PyreXiae mutare pOL sunt. Inflammatio loco propria pyreXiae cujus libet generis formaelae supervenire potest, et revera saepe supervenit. Aliquando quidem febrim epidemice grassantem adeo Constanter comitata fuit, ut partem ejus naturae constituere, et a contagione specifica proficisci fuerit existimata. Haec conjectura Vero nullo certo fundamento inniti videtur ; namque, nullo in CSemplo, semet contagione unquam diffudit. Cum apparuit, febrem malignam Vel epide micam comitans, alia subfuisse videntur, quae ortui ejus fa-Vebant, quaeque nullum nexum cum causa febris specifica habebant. Hoc semel notandi occasio mihi subministrata est. Per hyemem anni 178a, febris novi Eboraci partem copiarum regiarum,
quae curae meae demandata est, invasit. uibusdam in calibus non parum malignitatis Ostendit,
10쪽
tendit, in aliis proclivitas ad inflammationem
plane invaluit. In omnibus fere inflammatio pulmonum subfuit, magis minusve manifeste delignata. In nonnullis horum exemplorum dubitare non potui, quin inflammatio loco propria fuerit morbus primarius, cum ab iisdem caUsis, et iisdem substantibus, unde pneumonia communis, fuerit profecta. Caeterum in numero eorum, et funestissimorum quidem, maximo dissi citius fuit statuere, uter esset morbus primarius, et utri potillimum mederi conari deberemus, cum consilia contraria in affectu inflammationem habente, et in febre maligna, remedia contraria
requirere viderentur. Hae autem duae morbi conditiones parum nexus, quantum ad naturam
suam attinebat, inter sese videbantur habere, magna eX parte fortuitae esse, et a rebus diversis, quibus milites, quantum seminium causasque cxcitantes spectabat, fuerant objecti, proficisci. Haec quidem talia fuerunt, qualia vel unum vel alterum morbum eXcitarunt. Coelum per hyemem, quae aestates intense calidas eΣcipit, insigniter frigidum est. Calor autem aestivus constitutiones corporeas hominum, qui, eodem tempore, muniis militatibus laboriosis fungi coguntur, admodum irritabiles, et igitur ad morbos omnigenos proclivesessicit.