장음표시 사용
11쪽
essicit. Domicilia eorum calida fuerunt, et numeruS non parvus, quanquam non insigniter magnus, in ea condensatus; et calor cubiculorum frigore aeris eXterni intenso imprudenter et repente mutatu S, quod partim munia, partim
imperii neglectus fecit, causa excitans affectus topici evidentissima esse visus est. Catarrhi, plerumque adeo leves, Ut eos opem medicam poscere non coegerint, in omnes sine discrimine milites invaserunt, et pulmones eorum adeo irritabiles factos esse apparuit, ut ad morbo8, per CaUsam levissimam excitatu faciles, fuerint proni. In multis exemplis tamen inflammatio pneumonica febri supervenisse videbatur. Nec mirum aut insolitum esse puto, seminium in pulmonibus jam existens, febre, forsitan maligna et a contagione profluente, aliquem occupante, ut potissimum assiciantur, facere posse. Res hujuscemodi, aeque ac aliae, cur hic morbus una cum febre contagiosa epidemica semet ostendat, in causa esse possunt, contagione specifica nullam vim singularem in organum ita affectum exercente. In
omnibus hujusce morbi casibus, quos mihi notare licuit, sputum admodum flavo colore fuit tinctum. In multis cutis et oculi eundem colorem habuerunt, nullis aliis icteri notis, ut faecibus
12쪽
cibus albis similibusve substantibus; stercus,
Contra, et omnia alia excreta eundum colorem,
quem sputum, sibi assumpserant. In quibusdam, tibi sedes morbi rite comperiri nequivit, e loco dolente hepatitidem aliosve hepatis assectus adesse sum suspicatus; cum vero morbus monΠUllos aegrotantium rapuerit, incisio Cadaverum, quantum erraverim, demonstravit. Hic morbus progressu violentus rapidusque est, et, nisi ei mature occurratur, breVi aegrotum consumit, vel in alios morbos non minus timendos desinit. Si ad remedia idonea decurratur, a tertio ad quintum septimumve diem plerumque inclinare incipit. In spatium majus nonnunquam producitur, et tamen fauste finitur. Nullum forsitan tempus certum, quo ad finem perducetur, intra primas quatuordecim dies designari potest; namque spatium ejus majuq minusve a vi morbi et constitutione aegrotantis corporea manifeste pendet. Singulis ex hisce diebus modo comprehensis aliquo modo finiri ab auctoribus fuit notatus. Intra vero primos septem vel fauste, vel infauste, terminari consuevit. Si ultra hoc tempus progreditur, remissiones per decursum ejus plerumque inciderunt. In iis
plagis, ubi omnes febres facile intermittunt vel
13쪽
remittunt, ea, quae hunc morbum comitatur, iisdem facere potest; vel hic morbus febrem remittentem comitari potest. Cum in regionibus hujuscemodi inflammationem pneumonicam Viridendi occasio mihi oblata est, hoc saepe accidit, et, febre remittente, Vitia loco propria qUoque remiserunt. Ex his similibusque rationem reddere possumus, cur pneumonia tam diu manserit, quam auctores nonnulli retulerunt. Hippocrates unius exempli mentionem injicit, ubi morbus per dies viginti tres perrexit, et tandem inresolutionem desiit. AEgre quidem concipere possumus, inflammationem acutam organi, tarn multis vasis sanguiferi8, quae nunc, praeter Consuetudinem, sensilia et irritabilia sunt, instructi, sine ulla interpellatione per tantum temporis spatium pergere posse, et in suppurationem tamen vel effusionem non desinere. Alia signa, quae hunc morbum comitari dicuntur, non ei constanter adjunguntur, nec insignia sunt. Diarrhoea nonnunquam, epistaXis, erisypelas alicujus partiS CXternae, Phlogos es artuum inferiorum, &c. accedunt. Haec Vero moris
bum saepe judicant, et sub finem tantum semet in conspectum dare solent.
14쪽
DE PNEU M O N I A. DIAGNO SIS.
Non dissicile esse videtur, utrum hic morbus necne subsit, comperire, et eum a quolibet alio cadem vel vicina organa invadente secernere. Eum ab omni dyspnoea et ast limate signa pyreX-iae satis dignoscunt, Catarrhus morbus est, qui gravis neglectusque pneumoniam aliquando refert. Quae inflammatio in membrana nares succingente primum incepit, ea semet deorsum extendere, et pulmonia inflammationem movere potest. In exemplis talibus, Catarrhus pro causa morbi, quem eXequor, haberi potest; et quo magis quidem et ille et hic unus idemque morbus esse ducuntur, in eo magis idoneam medendi viam procedetur. Quidnam vero de morbo quem peripneumoniam notham Sydentiam ius appellaverit, existimandum est i Parum, praeterquam gradu, a pneumonia manifestiore differre videtur. Quantum ad naturam attinet, idem
cit; et fundamentum discriminis, ubi morbi inter sese discrepant, in seminio aegrotantium, Vel
15쪽
in statu organorum assectorum, existit. In eos potissimum invadit, qui aetate sunt provectiore8, qui habitum corporis plenum Phlegmaticiarnque habent, qui catarrhis prioribuῖ patuerunt, et qui liquores fermentatos et spirituosos liberaliter potare ccinsuerunt. Semei Ostendit, dum catarrhias a contagione ortus grassatur, et iisdem anni tempestatibus, quibus affectus pulmonet saeviunt. Tempus, quo invadit, non aeque exi-dens est ac in pneumonia Vera. Rigor calorque ei succedens non adeo clare ab aegroto ipso notantur. Signa pyrexiae, dolor, strictura thoracis, et spiritus dissicilis, in aliquantum temporis, non aeque graviter Urgent. Dolor quidem aliquando vix notabilis est. Rus non meminit BOerhaavius, nec in casibus Corallii et Vallis ne-rii, quos Morgagnius retulerit, sit eos ad hoc genus
relegare liceat, omnino memoratur. Inter COS
vero convenit, morbum spiritu dissicili et pectoris oppressione stipari ; et Sydenhamius doloris totius pectoris mentionem diserte injicit. Ouinetiam morbus prorepit, nulla periculi signa ostendens, donec subita debilitas et respiratio oppressa accedant, quae aegrum rapiunt, Cum talis eventus minime speratur. Curatio ejus in largis evacuationibus minime consistit; namque
16쪽
que tantam debilitatem inferre periclitantur, quanta plerumque exitio foret. Incisiones hoc
morbo eXtinctorum non adeo numerosae sunt,
ut inde discere possimus, qualis pulmonum post
mortem conditio sit. Signa vero affectum pulmonum topicum Una cum aliquanto pyrexiae designant. Hanc autem nec admodum violentam, nec manifestam esse, minime mirabile est, cum habitum eorum et constitutionem, qui hoc morbo corripiuntur, consideramus. Senes debilitatique sunt, quorum systematis vasculosi senis1ilitas magnopere diminuta est; et in quibus igitur irritatio ab affectu loco proprio oriens cum systemate sanguifero non facile communicatur. Causae morbi tamen, quae frigus et affectus catarrhales sunt, impetum humorem pulmones Versus facere valent, quem inflammatio obscura consequi potest. Inflammationem similem in pulmonibus existere, et nulla signa graVia tamen, qualia fiant magnus dolor, spiritus admodum difficilis, vel pyrexia concitatior, facere, e suppuratione et ulceribus ibi longum per tempus substantibus, et ne febrim quidem hecticam progenerantibus, discimus. Hanc ob causam in ammationem naturae singularis, constitutioni aegrotantis statuique organi affecti accommodatam,
17쪽
existere posse, concludere licet. Propter hane secretio adaucta humorum, qui e cellulis bronchiorum glandulisque mucosis Vulgo CThalant, incidit, quae aliquando morbum solvit; quae vero saepe, contra, cum cursus humorum ad pulmoneS permagnus est, et Ostia eXhalantium adeo debilia sunt, ut viribus humorum propellentibus obsistere nequeant, cellula8 pulmonum replet,
circuitum sanguinis impedit, et igitur suffocati,
Onem et mortem infert. Latera doloribus a rheumatismo reVera Orientibus frequenter tentantur, qui, sub initium, pro notis inflammationis pulmoneae habentur. Huic malo nomen pleurodyne inditur. Tu sit signisque catarrhi saepe stipatur, qua C Veram C-jus naturam amplius etiamnum celant. Haudquaquam dubito, quin multi hujusceimodi casus pro pleuritide vera fuerint habiti, et, ut ea, curati ; et salus aegrotantium facilis et expedita multis persuasit, artem medicam in alterum mortabum formidolosum, qui revera subes e in exemplis hujuscemodi credatur, in Ulto plus posse, quam unquam potuit aut poterit. Nullus sorii
tan morbus est, dummodo ei mature Occiarratur,
qui facilius, quem praeumonia, medicamentis idoneis cedit; si vero in biduum triduumve sine sanguinis
18쪽
sanguinis detractione progredi permittatur, periculosissimus, contra, evadit. Quam saepe autem aegrotantes, potisiimum pauperculi et milites, ad opem medicorum confugerunt, postquam,
ut ipsi narrarunt, doloribus pleuriticis in aliquot dies, immo in totam hebdomadam diutiusve, iisque aliquanto febris stipatis, laboraverant; et
omnia symptomata tamen Una, raro duabus sanguinis detractionibus, ex toto sublata fuerunt, dum morbus a medici8 pulmoneus este fuit existimatus t Tutius vero est morbum pro pejore habere, si cum alio magis periculoso confundi periclitatur. Pleurodyne igitur est morbus, qui musculos intercostales, Vel eos, qui costis inseruntur, vel inde oriuntur, infestat. Frequenter hisce partibus solis circumscribitur, praesertim cum saepe invasit et inveteravit. A doloribus ab interna inflammatione proficiscentibus fere semper dignosci potest, quod tactu vel inspiratione augetur, dum interea nihil stricturae pecolorisve oppressionis, etiam inter eXpirandum, subest. AEgrotum plerumque in latus affectum
facilius, quam in contrarium, cubare patitur, quoniam motus costarum ejus lateris, et igitur actio musculorum, ea positura imminuitur. I idolores quoque per thoracem fascia arcte constrictum
19쪽
IS strictum saepe levantur. Veram hujuscemodi
dolorum naturam certius novisse possumus, si affectus rheumaticus lateribus non circumscribitur, sed similes aliorum corporis artuum dolores comitatur, vel cum iis alternat ; praesertim si desunt pyrexia Violenta, tussis non levis, oppressa et difficilis respiratio, quae pneumoniam semper comitantur. Haudquaquam tamen improbabile est, inflammationem rheumaticam horum musiaculorum ad pleuram posse distundi, cum haec
eos protinus succingat, et commercium evidentissimum inter vasa sanguifera hujus et illorum intercedat. Morbus igitur pleurae inflammatio prius fieri, deinde pulmones invadere potest. Alia quoque dolorum genera latera infestare periclitantur, ab insatione ventriculi et intestinorum orta. Haec Vero febre symptomatica nunquam stipantur, vagantur, breVique evanescunt, et cum doloribus pneumoniae propriis nunquam confundi possunt. Hepatitis nonnunquam talia signa habet, qualia pneumoniam magnopere referunt. Quaedam utrique communia sunt, ut pyreXia, lateris dolor, et tusiis. Dolor tamen prioris hypociandrio strictius circumscribitur, pressura, praesertim subter marginem costarum spuriarum applicata, augetur,
20쪽
getur, aegrotans dissiculter lateri sinistro incliniabit, dolor plerumque claViculam, summumque humerum dextrum Versus, semet extendit, tussis saepissime sicca, aliquando humida Est, respiratio non aeque opprimitur, et morbUa plerumque vomitione vel singultu stipatur. Huic quoque desunt, rubor colorque purpureus faciei et labiorum, oculi inflammati, et delirium. Nihilominus tamen, utrum hepar pulmonesve laborent, comperiri summam medentibus molestiam non raro facessivit . Necessarium forsitan quoque Videbitur pneumoniam a carditide secernere. Cor vero sol unitrarius assicitur. Inflammationem quidem pneu moniae generalem saepissime participat. ALfectum ejus singularem propriumVe designare eX- istimantur, dolor regionis cordis, pulsus arteriarum inaequales, palpitatio, syncspe l.
Morgagni, epist. XX. art. 3O.' Cunen's Synops. Nos l. Gen. I 3.