장음표시 사용
51쪽
tollendi potestate edunt, quod caVent, ne tantum sanguinis, quantum alioquin requireretur, detrahere cogamur. Si unum, aut etiam duo fuerunt applicata, et signa etiamnum urgent, aut repetunt, plura admoveri, sed semper quam proXime partem laborantem, debent. Quantum ea sanguinisque missionem spectat, eadem regula adhibenda est. Si exacerbatio doloris et pyrexiae quolibet certo tempore eXpectetur, epis- pasticum ita applicetur, ut, exacerbatione Iccedente, agere incipiat. Si hoc siet, eam fere semper levabit, et saepe eX toto praecavebit.
Quin etiam medicamenta sedantia in usu sunt. Quanquam vim hujuscemodi potentissiimam frigus habet; curationi tamen hujus morbi, ob rationes supra comprehensas, potestatemque ejustonicam, male conVenire Videtur. Sales medii, et potissimum nitrum, per decursum hujusce morbi, plerumque fuit adhibitum. Hi quidem prodesse possunt; sed largis quantitatibus, quibus
solis forsitan, ut fedantia, proficere Valent, sumpti, Ob nauseam quam excitant, multum molestiae aegrotis, jam satis male sese habentibus, facessunt. An optum remediis hoc genus annumerare permittetur ῖ Ambiguitas, quae Operationem C-jus semper fuit comitata, effectus ejuS Vero S, a-
52쪽
pud medicos hucusque dubitabiles effecit. Alii id semper potenter directoque sedare, alii id assidue stimulare crediderunt. Rebus ita se ha. bentibus, tantas componere lites non opis est nostrae. A quibusdam in pneumonica inflammatione, successu cum prospero, adhibitum esse dicitur, et praejudicium forsitan adversus usum ejus in hoc morbo, quod medicos universos fere Occupavit, non semper fundamento stabili inniti. tur. Tutius vero est, donec experientia plus luminis huic rei offuderit, usu ejus primum per morbi stadium abstinere. Cum vero quantitas sanguinis evacuationibus rite fuit diminuta, et diathesis phlogistica fere evanuit, plurimum tus 1im sedando, et somnum inducendo, prodesse con
suevit. Praeterea, moris multorum medicorum est, cursum humorum ad superficiem corporis emeticis revocare conari. Quanquam effectus potentes hoc modo edunt; remedium tamen ancepS,
si non periculosum, in genere hujus morbi acutiore, etiamnum esse Videntur. Irritatio conamine vomendi facta plus obesse, quam quilibet ex effectibus eorundem bonis prodesse, potest Dossibus tamen nauseam solam moventibus data consilio
53쪽
consilio nostro, nulla usum eorum noxa subsequente, inservire valebunt.
Si nobis in animum induceremus sudorifica ullo alio consilio, quam sudorem sponte suborientem promovendi, adhibere, summam aegroto injuriam inferremus. Diluentia liberaliter adhiberi pos sunt, cum hoc nobis in animo praestare est. Lenistima sint, et, prout gustus aegroti postulaverit, varientur. Sales medii eodem tempore dari debent, non potioni Vero admisti, quoniam adeo ingrati sunt, ut quantitatem ejus idoneam sumi impediant. Donec sputum appareat, morbuS summa viotalentia grassatur, et si cessat, postquam semet ostendit, inflammationem rediisse, aut amnam esse
significat. Si subito supprimitur, cum morbus aliquantum spatii habuit, et magnae debilitatis
notae eodem tempore subsunt, eventus funestus
et laethalis sperari potest. Ratio ejus igitur sena
per habenda est; id Vero, ut Volumus, Provehere minime in nostra manu est. Omnia quidem remedia supra posita, quae constrictione vasa ex trema liberant, pro expectorantibus haberi pos. sunt, et idcirco aliqua ex parte consilio sputum promovendi forsitan inservient. Emetica, doctibus exiguis data, et ad nauseam excitandam accom-G modata,
54쪽
modata effectus in pulmones protinus edunt, et igitur idonee praescribi possunt. Hoc consilio multa remedia interna fuerunt adhibita ; et, antequam natura morbi et actio medicamentorum narius fuerunt intellectae, multa medicamenta parum idonea, sub capite eXpectorantium collocata, praescripta sunt. In his fuerunt gummi calefacientia, quae, licet nonnunqnam adhibeantur, et forsitan sputum potenter moveant, in hoc morbo omnino eXpellenda sunt. Scillae non malum remedium esse videntur, sed non multa potestate sunt praeditae. In statu morbi provectiore, cum pulmones glandulaeque mucosae inconditione debilitatis relictae sunt, quaedam eri hisce stimulam ibus expectorantibus, qualia suntes iam mi et all. ali volatile, magnopere Conventutit. Conditionem si uti per hoc stadium usus optimulare potes . Namque, hoc morbi tempore,
tii dis continua titillans, per irritabilitatem membranae tracheae mucosae eXcitata, ut humores secreti ibi asi lue eYcernantur, facit; Opi Um Vero, irritationem sedando, materiam in trachea et bronchiis diutius manere, et crastiorem mitio, rem liae, ante lictam expuitur, eVadere patitur. Medicamenta mucilaginosa et oleosa, ut δε- Pen ia, votis nostris bene respondebunt, effectibus
55쪽
Sifectibus humorum secretorum, unde fauces irritantur, Occurrentia. Membranae ipsi, dum transeunt, partim adhaerent, et eam ab aeris effectibus aliisque irritamentis, quibus in statu siccitatis inflammatoriae objiceretur, efficaciter defendunt. Substantiae mucilaginosae, ab initio morbi usque, successu cum prospero dari possunt. Oleosis semper praestant, quoniam haec plerosque ventriculos turbant. Sputum saepe multum promoverunt Vapores aquae calidae in pulmones inspirati. Boni eorum effectus per acetum cum aqua commiXtum interdum fuerunt adjuti. Ut ad hoc decurreretur, suasit vir illustris Pringelius Eques Auratus. Instrumentum ad Vapores in pulmones devehendos optime accommodatum nuper fuit inventum. Effectus vero boni aquae acetique commistorum non semper sunt certi. Nonnunquam, eXperientia teste, pulmones nimis stimularunt. Hoc remedium igitur caute adhibendum. Prius vapores aquae simplicis tentari debent; deinde postea, cum aliquantum potestatis stimulantis necessarium esse videtur, et pulmones eam tolerare possunt, acetum adjiciendum est, et efficacissime aget.