장음표시 사용
21쪽
Hae autem duplices sunt, I. eae quae homines ad morbum proclives essiciunt; et 2. Caequae morbum excitant. De prioribus agatur necesse est, antequam ad posteriores potest perveniri. Inflammationes pulmoneae tempestate anni frigida, potissimum vero sub initium ejus aut finem, cum frigus calorque semet frequenter et subito excipiunt, apparere consuerunt. Regionibus frigidis minime continenter, et forsitan has non multo magis, quam ad austrum Vergentes, tempestatibus frigidioribus, infestant. Morbus in insula Baleari minore, Italia et Carolina Australi, semet frequenter ostendit, ut Cleghor-nius, Morgagnius, et Chalinertis testantur. Quod
Observationes eorum magis firmat, morbum in mediis Americae Borealis provinciis saepissime offendi. Plerumque in aetate proVectOS, COS nempe qui annum aetatis quadragesimulta quintum attigerunt, et seXagesimum nondum trans-
22쪽
gressi sunt, invadunt. Iis, quibus pubertas nondum accesserit, parcere solent. Ad pneumoniam maYime proclives esse videntur ii, qui naturaliter valentes plenique sunt, qui alimentis conditis et nutrientibus immodice, quique liquoribus spirituosis vel fermentatis e byne confectis nimis liberaliter utuntur. Idem fere de iis dici potest, qui relaXanti caloris prae-
cedentis potestati fuerunt objecti, quod sensilitatem systematis et irritabilitatem augere videtur. Causis hujusmodi quoque accenseri possunt constitutio corporis primaria, in qua inest vel irritabilitas pulmonum singularis, Vel praVa Conformatio, ob quam parva sanguinis quantitas,
si eam cum massa universa comparaVeris, in eos,
dato tempore, potest diffundi; taffectus pulmo num inflammatorii antecedentes. Mulieres eirminus opportunae esse dicuntur, quam viri; obesa, quam macilenti; et cachexia Vel leucophleg matia laborantes, quam constitutionem huic con trariam habentes. Hoc forsitan in causa fuit,
cur Hippocrates notaverit, qui acidum eruc-- tant, non ad pleuritidem proclives habitum cachecticum, uti existimo, per phaenomenon ejus praecipuum, concoctionem nempe depravatam s
23쪽
tam, designare volens. Scorbulo vero laborantes pneumonia frequenter corripiuntur '. Causae excitantes sunt variae ; ut injuriae eX- ternae ; quales sunt Vulnera corpori instrumentis acutia inflicta, vel contusiones ; acria pertracheam in pulmones introducta ; alii morbi, ut catarrhus ', variola, morbilli; oratio continue nimisque diu habita, vox nimis sublata, equitatio adversus ventum vehementiorem justo rapidior. Quod vero morbum saepissime excitat, id est frigus corpori nimis subito applicatum. Hoc autem, vel locum calidum frigido mutando, Vel corpus calefactum fluento aeris frigidi objiciendo; et denique, corpore ita affecto, aquam frigidam potando, contrahi potest. Hoc forsitan plerumque, conditione corporis solita substante, morbum movebit, sed certius, si seminium supra comprehensum subsit. Quinetiam morbus mortales, dum frigori diu objiciuntur, corripit; sed aliquando non accedit, donec ad locum calidum redierint, ut militibus frequenter incidit, cum ad domicilia sunt reversi, postquam vigilias excubiasve, tempestate frigida, per tem-
24쪽
pus solitum egerunt. Flamina subita et vehementia ventorum frigidorum et siccorum, ut boreae Scythici, quibusdam in locis, ad morbum movendum plurimum conserunt, uti notarunt viri illustres Huxhamius et Cleghorni 8. Afirmare dubitare vix possumus, carinam signorum supra comprehensorum proximam es e impetum humorum adauctum spasmo finium arteriarum eXtremorum sustentatum, congestionem que sanguinis in organo respirationis factam, ibi inflammationem eXcitantia, et in hac morbum consistere. Hanc Opinionem satis firmant cadavera hoc morbo extinctorum incisa. In eorum pulmonibus, horumve membranis, reperta fuerunt ulcera ; in aliqua parte absces iis ; sanguis, vel pars ejusdem coagulabilis, vel aquea in cellulas bronchiorum cavumve thoracis estus a crustae membranaceae picurae, pericardio, tunici ve ejus, adhaerente S. E ratione autem et ob servatione conjunctis novimus, haec et talia in-sammationem subsequi solere. Causae, quae hunc morbUm progenerare consuerunt, ad este tum huiuscemodi edendum,
quam optime accommodantur. E supra enumeratis didicimus, eas vel tales esse, quales actionem viscerum thoracis validissimam directe excitant ,
25쪽
citant ; vel tales, quales nimium humorum circumeuntium impetum ea versus faciunt, dum, eodem tempore, et candem ob causam quidem, vasa eorum sanguifera constringuntur. Hunc
effectum postremuiu haud dubie edet aer frigidus corpori subito admotus. Cum morbus non
accedit, donec homo, postquam frigori fuit objectus, calescit, non improbabile esse videtur, congestionem revera fuisse factam, sed ob frigus satis virium in systemate, unde renisus posset
excitari, donec plus vigoris ab eXterno calore Acceperat, non eXtitisse. Cum vero in omni impetus nimii systema pulmoneum versus facti cXemplo iidem effectus non oriantur, corpUS tale sit necesse est, quale mutationem morbidam recipere valet. Aer frigidus tantum nocere videtur, Cum corpus nimis est calefactum, cum aliquantum plenitudinis ad molem ortum est, et solida viva, eodem tempore, praeter consuetudinem irritabilia evaserunt. Gradus toni et vigoris naturalis hominis, frigori ita objecti, actioni harum causarum favet, quoniam diathesis phlogistica, in hoc corporis statu, dominari consuevit. Ita robusti et pleni pneumoniae opportuniores sunt, quam debiles et leucophlegmatici.
Morbum in plagis calidioribus, praesertim in his, Ubi
26쪽
ubi hyemes frigidae sunt, vel ubi certi venti sp gidiores nonnunquam spirant, ut in Carolina Australi, insula Baleari minore, &c. frequenter mortales invadere supra posui. Seminium ibi non in tono et vigore systematis, sed forsitat; in irritabilitate statuque plenitudinis in eo progeneratis, consistere videtur; namque ibi constitutiones hominum corporeae robustae esse dici nequeunt, si eas cum iisdem in regionibus ad septentrionem magis Vergentibus comparaVeriS, ubi calor aestivus nunquam admodum intensus est '. Inciis
In insula Baleari minore, calor aestivus gradumttiermometri Falirenti eiteant 8O, et ad extremum 87, aliquando adaequat; hVemalis ψ8, ΠΟΠΠUnquam ψI. in Carolina, prout Chalmerus notavit, medius calor, per totum decennium, omni tempestate, minimus gradum 48, maximus 8O, attigit; vernus medius minimus 59, maximus 83 ; aestivus minimus 78, maximus Io Iaautumnalis minimus 72, maximus 9O; hyemalis minimus Set, maximus 8 I. Quod ad calorem frigusque hujusce regionis attinet, ab erudito et accurato Doctore Walher, historiae naturalis in hac academia Professore, historiam subsequentem accepi. Calor medius per an
num totum, hor. 8. matutina notatus, Th.
27쪽
Incisiones demonstrarunt, omnem pulmonum partem, in hoc morbo, et membranarum eorum quoque, inflammatione fuisse affectam In nullo fere exemplo unquam apparuit, Pleuram n aliqua saltem ejus parte, eadem Vacasse. Quantum viscera interna spectat, inquit Cullenus ', It seems probabie, that every acute inflamma- tion hegins in membranous paris ' Inde ad Partes eorum parenchymatosas brevi diffundi potessi In inflammatione pulmonea, Cum ea pleurae parte, quae septum transversum succingit, communicari periclitatur ; et in locis ejus diversis abscesius saepe sormati fuerunt. Hodie, uti credo, inter Omnes medicos, quotquot sunt, convenit, nullaS Certas esse nota8, quae partem pulmonis singularem laborantem designant. In eo, quod
Th. Fahr. propemodum adaequavit Gr. - - 6. Calor summus --- 84. Per aestates plurimas non excessit - SO.
Per hyemem frigus descendit ad - IS. Vel Io. Summum frigus, quod unquam Observatum est, ad 8. infra o. - opus. Pathol. Halleri Obs. II. I . Morgagn. de Causis et Sedibus Morb. epist. 2O. 2 .
28쪽
quod fuit asseveratum, nihil fiduciae possumus collocare, delirium nempe risumque Sardonicum inflammationem ejus Pleurae partis, quae diaphragma tegit, assidue comitari. Igitur ullis, quae adhuc noverimus, signis comperiri nequit, utrum paraphrenitis, Uti Vocatur, necne adsit.
Quo hanc dissertatiunculam tam absolutam, quam angustiae temporis viresque ingenii patientur, reddam, aliquam signorum supra politorum explicationem aggrediar necesse est. Theoriam inflammationis silentio praeteribo, quae a Culleno nostro ingenioso et sagaci tam plene eleganterque fuit illustrata, et in tentaminibus inauguralibus hoc in loco editis toties fuse depictZ. 'rexiae aec omnes inflammationes loco proprias, non parvas, comitatur, cum reS, quae inflammationi in parte singulari ortum praebeant, cum toto systemate arterioso communicentur. Pleraeque e causis excitantibus ad diathesm
29쪽
sim phlogi sticam excitandam non ParulIr Conferunt, et operationi earum plane favent tonus et vigor, quae ante in systemate etairiere potuerunt. Vidimus tamen, hunc morbum cos, in quibu3 non multum horuin subest, invadere. In his gradus irritabilitatis certus diathesin phlogisticam alteri similem facere potest. In conditione Una et altera, pyreXia non modica esse potest , sed in posteriore, status debilitatis periculosus per largas evacuationes aegrotanti citius inferetur. In parte hujusce differtationis, parum forsitan idonea quasdam observationes de formis febris hunc assectum comitantis variis in medium
proferendas curavi. Eas hoc in loco repetere supervacaneum esse duco.
Doloris in aliqua par 2 thoracis, modo aculi, modo ob fusi. - Cum inflammatio pro parte suae ProXimae causae praecipua actionem vasorum partis laborantis adauctam, congestioni humo tum in iisdem adjunctam, habeat, Vasa eorumque nervi hanc ob causam distenduntur et irritantur ; quae eorum conditio sensum molestiae semper creat, quem dolorem appellamus. Cum pars inembranosa inflammatur, dolor semper acutior est, quam cum cellulosa magisve laxa laborat. Et non parum quidem notabile est,
30쪽
membranas morbidas doloris violenti esse sedem, quanquam sanae sensu propemodum destituuntur, ut experimenta Monroii jure celeberrimi, hoc detegendi causa, in pleuram instituta demonstrant. IIoc quidem a membrana ipsa insensili, quae Vasa tegit, et ea a substantiis irritantibus defendit, proficisci videtur ; cum Vero congestio et actio adaucta vasorum ipsorum inciderunt, irritatio renitu, quem densum, quo involvuntur, tegimen dat, intenditur ; sed magis forsitan inaequalitate extensioniῖ, aliqua vasi3 parte plus e-juῖ, quam alia, quae per il sinsam membranam minus constringitur, recipiente. In partibus laxis ci cellulosis, irritatio renisus minor est, et dolor quoque magis modicus. Aliqua ex parte varietatem doloris in hoc morbo per haec principia exponere possumus; sed minime concedipotcst, inflammationem in omni eXemplo, qualiscunque status doloris sit, uno aliove ex hisce locis circumscribi. Multis in casibus, incisiones
monstrarunt, inflammationem, quanquam dolor fuerit obtusus, universam fuisse, et pleuram aeque, ac pulmone S, assecisse. Supra comprehendimus, acutam viscerum inflammationem in partibus membranosis semper incipere, et igitur dolorem magis minusve acutum esse, quam ObtU- sum,