Dissertatio medica inauguralis, de pneumonia ...

발행: 1787년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

et psum, saepius dici. Cum contrarium incidit, aliqua ex parte statui sensilitatis vel irritabilitatis partis singulari, vel forsitan inflammationi magis

diffusae, et loco certo non circumscriptae, tribu endum est ; namque lex universa esse videtur, sensum doloris, causa ejus diffusa, quanquam fere aeque graVem, minUS acutum pungentemIe

Spirirus docilis. --Hic a duabus causis oriri videtur; prius a magna sanguinis quantitate invasis pulmonum bronchiorumque congesta. Haec autem parietes cellularum bronchiorum per pres fura in ad se invicem propius adducit, et multas earum forsitan occludit. Propter hanc rationem minor aeriS quantitas, consiliis, quibus destriae-tur, utilissimis inserviendi causa, in pulmones, singulis inspirationibus, admitti potest. Quo

huic defectui occurratur, respiratio frequentiu . reiteratur. Secundo, dilatatio et constrictio pulmonum, inter reipirandum, cum pressura aeris inspirati, alternae vim stimulantem in vasa eXercent, et igitur irritationem eorumque actionem intendunt. Haec per repetitiones frequentes, in priore causa memoratas, Plurimum adaugeatur Qportet.

32쪽

Dorubitus di ilis.-Cum inflammatio pulmonem dextrum sinistrumve solum tenet, in latus affectum dissiculter cubare potest aegrotus, quod inde spiritus magis asscitur, et dolor augetur. Hoc lateri pulmonum sano inflammatum nimia pressura asscienti haud dubie debetur. Nonnunquam tamen incidit, aegrotantem sano lateri, sine auctu horum duorum signorum, incumbere non posse. Hoc in omni casu explicatu dissicile est; in plerisque vero ab adhaessionibus, a morin bis praecedentibus ortis, vel forsitan ab aqua inter superficiem pulmonis et pleuram costalem lateris laborantis intercedente, proficiscitur. Hae adhaesiones autem in statu pulmonum suspenso, dum in sanum latus cubatur, tendantur necesse est, unde dolor sensusque molestiae non oriri non pos urit. Rebua ita se habentibus, positura facillima est in latus sanum dorsumve Cubare. Inflammatio utrumque latus frequenter assicit, cum dorso incumbere positura sola tolerabilis evadit, quod in hoc situ neuter pulmonum magis

quam alter comprimitur. Caeterum nonnunquam, C Um morbus graViter Urget, et congestio igitur magna esst; vel cum morbus nonnihil provectus

Morgagni, epist. XX. art. I 3.

33쪽

vectus est, et suppuratio vel effusio incidit, plus spatii ad motum pulmonum facilem necessarium

est, et renisus viscerum abdominalium molestiam magis magisque adauget. Rebus ita se habentibus, aeger miserandus sedere cogitur, capite et cervice erectis. Nullam, quae mihi arrideat, eXplicationem afuum pulsus diversorum tradere possum. Ob servationem auctorum et ratiocinium inter et species, quas cadavera incisa exhibuerunt, mini me convenit. Cum morbiis plerumque plus

minusve diatheseos phlogisticae habeat, ubi tonus systematis arterio si non parvus est, ictus arteriarum in hisce exemplis pleni durique sunt. Sub initium vero morbi, et cum calor, dolor, et respiratio dissicilis magna eVaserunt, pulsus VasO-rum saepe nec pleni nec duri sunt; sed, contra,eXiles, et aliquando parum distincti. Hoc ab

arteriis nimia humorum mole repletis, et a tono

earundem et contractilitate adauctis, proficiscitatur. Sed, sanguine copiose detracto, facilius di latantur et contrahuntur, et pulsus igitur pleniores et valentiores evadunt. Notissimum vero est, saepissime molles esse, nulla re omnino vel

in sede inflammationis vel in statu systematis notata, quae tale discrimen facere posse videatur. Alodo

34쪽

Modo duri, modo molles fuerunt, cum inflammatio utrumque pulmonem eorumque membranas affecit. In hisce duabus eorum conditionibus non multum igitur fiduciae collocandum est; namque, utrum morbus substantiam pulmoneam, vel membranas iisdem circumdata9, CC cupaVerit, minime clare testantur ν. Cum ictus arteriarum tardi debilesque evadunt,

hoc, in ultimis morbi stadiis, circuitui sanguinis per pulmones dissicili tribuendum est, quod mitius sanguinis ad ventriculum cordis sinistrum, quod in systema aortae diffundatur, devehitur. Rubor faciei et oculorum, reditui sanguinis Venosa, qui per Venam cavam superiorem reducitur, non parum impedito est referendus, quod ventriculus cordis dexter sanguinem suum qua titate idonea per pulmones diffundere nequit. Delirium autem ab eadem causa proficisci potest, quae ad congestioncm sanguinis in cerebro faciendam plane accommodatur; vel, ciliathesii phlogistica substante, proclivitas ad inflammationem in multis corporis partibus, eodem tempore, eX- istere potest; et in cerebro praesertim, ob vaso

35쪽

3λrum sanguiferorum molem reditu sanguinis ab eo tardo dissicilique magnopere adauctam. An Eoorem labiorum, oris, et Vultus, qui in stadio piae timoniae longe provecto et periculoso sese ostendit, sanguini eam aeris atmosphaerici, dum per pulmones transit, PortionUm, quam CX- perimenta Doctoris Good yn ingeniosa ad colorem floridum arterioso sanguini impertiendum neces artam esse monstrarunt, non amplius accipere valenti, tribuere debemus t Namque per hujusce morbi decursum cellulae bronchiorum aeriferae vel spatio imminui, vel magna eX parte forsitan occludi post uni vasorum sanguiferorum iis circumdatorum pressura. Denique, humoribus effusis quoque repleri periclitantur. Quaelibet autem ex hisce causi8, quo minu S aer externus vasis superficiei harum cellularum superimpositis rite applicetur, obstare valebit. Quantum ad tussim attinet, ea ab irritatione

membranae bronchiorum mucosae per inflammationem generalem facta originem sibi deducit. Instinctu quoque naturae, ut conamen pulmoneS mole humorum nimia per congestionem formata liberandi causa, excitari potest. Morbo ineunte, ob fines Vasorum exhalantium spasmodice constrictos, nonnunquam sicca est. Saepius ve

36쪽

To, per totum morbi decursum, magis minusve humida esse reperitur, quod actioni ad auctae, ut humores in cavum bronchiorum et traCheae CO-piosius secernantur exhalemque, facienti haud dubie est referendum. Vis systematis sanguiferi propellens saepe tanta est, ut guttas sanguineas ex ostiis vasorum eXhalantium eXprimat, quae materiam expectoratam tingunt. Sputum subito suppressum, postquam morbus aliquamdiu mansiit, vel vires naturae nimia debilitate oppressas esse, vel

aliquid jam effusum, quod ejicere nequeant, significat.

Fines, quos ineumonia habet, diversi.

Hi autem valetudo commoda, morbus alitigvel mors esse possunt. Primum in resolutionem desinere potest pneumonia, id est, inflammatio subsidere potest, partes laborante8 integras relinquens. Secundo, suppuratione finiri potest, in qua solutio continuitatis, cum puris formatione incidit. Haec autem parte singulari circumscribi potest, abscessum, vel, uti Vocatur, Vomicam constituens, quae contenta sua in cellulas bronchiorum effundit, vel suffocationem, Vel, quod crebrius

37쪽

crebrius est, sputum purulentum faciens. Quinetiam abscessus humores, quos continet, in utrumlibet pulmonum cavum effundere, et morbum, qui empyema Vocatur, formare solet. Tertio, gangraena terminari potest. quae insana mationis concitatae sequela est, Vel incidit, cum fermentum putridum in corpore dominatur. Quarto, effusionibus, quae Vel e sanguine mero, vel e partibus ejus cogi Valentibus, vel omnino aqueis, constare possunt. In omni fere exemplo, ubi cito raptus fuit aegrotus, et ubi cadaver postea fuit incisum, effusio sanguinea fuit

notata. Unde concludere licet, hanc esse exitum inflammationis hujusce organi violentae frequentissimum, et e textura sua quidem pulmones eventui hujuscemodi admodum opportuni esse videntur. Pulmones sunt massa laxa et spongiosa, e cellulis vastisque sanguiferis conflata, in quam sanguinis quantitas, universum reliqui corporis adaequans, diffunditur. Minime igitur

mirandum est, si, congestione et actione adaucta incidentibus, ostia vasorum exhalantium spasmodice constrictorum male sustentata superentur, et effusio accidat. Huic adjuncta, et saepe separata, ut incisiones cadaverum demonstrant, alia offenditur effuso, crustas membranaceas in su-

38쪽

perflate pleurae, pericardii, cordisve ipsius, interna formans. In locum harum non raro substituuntur frusta ejusdem naturae, quae fluido aqueo subalbido in cavis diversis innatant. Haec eadem effusio adhaesionibus fundamentum jacere VidCrur, quae inter duas pleurae laminas saepe formantUr, et Ut vasa opposita conjungantur faciunt. Adhaesiones hoc genus in multis quibus non parum aetatis accesserit, quamvis alio morbo fuerint mortui, reperiuntur. Hinc igitur cogere possumus, Omne inflammationis pulmonum exemplum, UtcunqUe leve sit, hanc enfusionem facere posse. Effusiones partis sanguinis magis aqueae nonnunquam quoque incidunt, et hydrothorax pneumoniam haud dubie fui: Subsecutus.

PROGNOSIS.

In hoc morbo pro fausto felicique habendurn est, si mature ad remedia idonea fuerit decursum,ss morbus nulli alii maligno adjungatur, si constitutio corporea ante sana et valida fuerit. Si haec

39쪽

DE PNEUMONIA.

haec non incidant, morbus multum periculi habet, et plerumque laethalis est. Resolutio ejus variis evacuationibus nonnunquam itipat Ur, qUae criticae appellantur. Hujusmodi sunt, diarrhoea, epistaxis, saepe e naribus ejusdem lateris, quod laborat, haemorrhois, menstrua, urina copiose profusa multumque sedimenti deponetis, abscessus eXterni , erysipelas eXtremorum f. Cum haec signa semet ostendunt, et aliis notis parti3 affectae faustis stipantur, salutem promittiant, quoniam significant, spasmum, qui morbum sus -

tineat, esse solutum, vel inflammationem alio translatam, quae thoracis propriam Vel leVare, vel omnino tollere, potest. Sed signum salutis frequentissimum et certissimum est sputum copiosum et liberum, nonnihil sanguine tinctum, et sine multa tussi excreatum. Hoc saepe comitatur sudor universus, calidus, fluidus, copiosus, cui adjunguntur, pullus misius frequenS, calor

corporis, et alia signa febrilia imminuta l. Hiesinis morbi faustus saepissime incidit a tertio ad diem morbi septimum. Malum portendit, si sig-

t Vide Culleni Praxia Medicam.

40쪽

Ha pathognomonica gravia sunt, ut spiritus adeo dissicilis tantumque ingravescens, ut aeger prius in unum latus solum, deinde in neutrum, possit

cubare, et tandem, capIte et cervicibus erectis, cogatur sedere, quod auctum inflammationis plane designat. Tussis heavens, violenta, sicca ;sputum parcum et dissiculter eXpectoratum, aegrotantem ad sanitatem aegre reductum iri praesagiunt. Hoc sanguini spumoso purove et flui. do, vel nigro partimve coacto, aut colorem hepati, referenti, admistum, eventum morbi incertum esse, vel etiam malum fore, significat. Quoniam, rebus ita se habentibus, causa est, cur haemorrhagium, propter infammationis gravitatem, incidisse suspicemur. Color sputi favidus, ad quem animum tantopere attenderunt medici, signum admodum anceps esse videtur. Seriret in pneumonia maligna fere semper ostendit; si:

vero morbus nullo alio signo insigniter minaei stipetur, non multum timendus est. Sive dolor acutus, sive obtusus sit, si sese ab uno latere ad alterum diffundat, et spiritu perquam dissicili sti petur, infammatio pro magna, increscente, et igitur periculosa, habenda est. Si morbus suppuratione finiri periclitatur, notae inflammationis ultra diem septimum, quanquam non violeέ, tissimae,

SEARCH

MENU NAVIGATION