Dissertatio medica inauguralis, de balneo ...

발행: 1773년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

quod ad ea attinet quae balneo exeunti facienda sunt; si spasmo occurrendum est, vel noXia quaedam eliminanda materia, in lecto inter Panno8 laneos deponatur aeger, ut sudet. Quod si hi ingrati sunt, vestimentis linteis operiatur, saepissime, si frigescant, mutandis. Nec a linteorum bene calentium mutatione incommoda oriuntur ulla. Vestimenta vero eX gossypio utrorumquCcommoda possidere videntur. Ad umbilicum tandem deductum est opus, ad unguem minime politum. Hoc quidem vetuit imperitia, vetuere materiae tractandae dissicultas et moles. Si quid profeci, clarissimis hujusce Academiae Professoribus id omne tribuendum tu. bens agnosco; quibus, ut habeo, ita in aeternum, pro Virili, agam gratia8. Horum vero unum e medio sublatum adhuc lugemust virum summa humanitate, summa doctrina, insignem pGREGORIUM dico, quem hic commemorasse sat erit; ecquid enim meritis ejus nostrove respondeat moerori t

His saltem accumulem dcinis et fungar inani

Munere.

SEARCH

MENU NAVIGATION