장음표시 사용
41쪽
ad partes quasdam major sanguinis copia deri
S I. De Balnei usu in morbis ex scrimonia aliqua pendentibus. MORBI CUTANEI. Acrimoni quae in his Occurrit morbis, ex perspiratione cohibita plerumque pendet. Evacuatio illa, quae Perspiratio insensibilis vocatur, est halitus; cum in forma sudoris exit, est fluida. Sub cuticula vero semper deponi videtur, et per hujus poro8, forsan inorganicos, transmitti. Cum igitur post perspirationem suppressam ad cutem violenter devehitur sanguis, major sudoris copia effunditur, quam percuticulae poros possit emitti. Hinc morbi cutanei plerumque poculis gelidis calido corpori ingestis debentur, et in hyeme, frigoris et caloris vicissitudinibus insigni, quasi epidemici grassan
Aliae sunt cutis defoedationes quae a fonte abditiori cadunt, et per totam manent vitam. Hae sunt lepra et elephantiasis, quae forsan acribus quibusdam continuo ingestis, vel epidermidis naturae singulari, debentur. Sed omnium horum morborum neque causae eVidentes, neque symp-.tomata
42쪽
tomata certa sunt; ideoque eorum medela minus accurate tradi potest. Insigni tamen cum fructu balneo usi sunt Aretaeus et Host annus; et in nos comio Edinensi uti mecum humanissime communicavit Cel. Hope, hunc morbum juvare visum est. HYDRopHo ΒΙΑ. Diversa prorsus acredo hunc efficit morbum. In ea perquam utile est balnerim ; non Ut constrictio pharyngis tollatur, sed ut virus subtile eliminetur ; nam, licet abierit constrictio, post paucos tamen dies aegrum tollit morbus. Et si a medicis quae exhibita sunt remedia spectemus, per ea perspirationem vel sudorem praecipue promoveri comperiemus. Nunquam balneum adhibuit Celsus, quin aegrum passus sit sudare, dum vires corpori S si1Vere, aperto etiam Vulnere, quo ,' ' ut ait, virus magis distillaret. 'Frigida etiam lavatio, qua toties usi sunt medici, rem eandem probat; perspirationem enim praecipue promovet; et ipse jubet Celsus ut protinus a piscina in aquam calidam demittatur aeger. Moschus et optum, quae tantopere in hoc morbo laudata sunt, ab Hilario dicuntur eo magis proiniecisse, quo plus sudoris moverint. SYPHIL Is ab acrimonia producitur, quae in quibusdam casibus a mercurio solo potest corri
43쪽
gi. Sed nonnunquam etiam per sudatione ni perficitur curatio, et semper ab iis, quae sudorent eliciendi habent potestatem, promoVCtUr. Medici antiquiores, cum per glandulas saliva res solummodo exitum Veneno Venereo patere CXistimarint, ab omnibu8 quae sanguinem' ad cutim derivarint prorsus abhorrebant. Hodierni vero, ut melius per poros noXia eliminet Ur materia, ad balneum confugiunt ; quo nihil melius mercurii operationem promovet. A medicis etiam Gallicis, apud quos primum CXcretio salivaris aucta inutilis existimabatur, ad morbi medelam quam maXime conferre balneum creditur.
S II. De Balnei usu in morbis ab inaequalisanguinis circuitu oriundis . DIARRHOEA raro febrilis esti Et, licet perspi ratio occlusa videatur, raro spasmo Vasorum extremorum stipatur. In hoc morbo igitur balneum prodesse debet ; praecipue cum tanta sit connexio inter cutis et intestinoruin glandulas, ut inconstipatione maxime pertinaci, frigida in pedes affusa ad desidendum impellit aegrum. Simili modo CATARRHUs jam inveteratus mu
44쪽
tatae determinationi plerumque debetur, et tutii calidis regionibus tum balneo levatur. C A p. II. De Balnei, quatenus simulat, usu. Quatenus stimulat balneum, huic soli respondet indicationi,
Ι. Ut vim nervosam imminutam augeat.
PARALYsis. Paralyses sunt vel generales, vel partiales , id est, ipsum assicitur sensorium Commune, et inde plectuntur musculi; vel quorundam musculorum laeduntur nerVi.
In paralysi generali, de balnei usu dissentiunt medici. Si his credimus, admodum convenit ; si illis, funestarum est. Inter primos quibus arridet hoc remedium est Cl. Charieton, qui, ad suam
suffulciendam sententiam, CXempla plurima CX nos contio Bathoniensi protulit. Contra contendit Ili. Mead, paralyses complures balnei usu in apo-plexias versas esse. Quam litem ut dirimamus, causas parat Iseos generalis considerabimus. Causae Cilicientes sunt, ea quae sanguinis copiam majorem ad caput derivant, in cerebri vasis rupturam, saltem seri effusionem, producturam. Aliae sedanti vi pollent, et mutationem quandalmeerebro inferunt, cultro anatomico minime inda
45쪽
gandam. Utrum vero haec in ipsam nervorum Organizationem, an in ipsum fluidum agant, in- Certum est ; cum vero effluvia nullam vim solidae nervorum compagi inferre queant, a fluido, quod inhaeret nervis, mutato, oritur forsan malum. Hinc facile videmus huic casui utile esse balneum, illi vero noxium. Videamus Vero qua ratione hae duae species possunt dignosci. Vix ab effusione procedit malum, ante mediam aetatem, scit. antC annum tricesimum quintum,
occurrens. Nulla forsan est effusio, si1 nullae praegrediuntur plethorae notae, Vertigo nulla, vel capitis gravedo ; si nullae evacuationes suppressae fuere, sive sanguineae sive seros ae ; si venae non sunt manifestae; si nec capite magno nec collo brevi insignis sit aeger. Paralysis Vero, ab effusione serosa olim oriunda, si per quosdam
annos immutata manet, in mutatione fluido ner-veo illata consistere credenda est. Vix enim pro- habile est, tantum solurn modo exhalare arterias, quantum absorbeant lymphatica. Haec notae vereo nonnunquam absunt; et inde incertum est, utrum ex hac an ex illa pendeat causa morbus ;ideoque cum hoc fit, cum cautela balneo uti oportCt.
46쪽
Paralysis partialis compresso nervo Vel venenis quibusdam corpori ingestis debetur, et balneo curatur. Si vero dividitur nervus, vel ipsius musculi laeditur organizatio, nec balneUm, nec ulla alia juvabunt medicam nid. RHEUMATISMUS CHRONICUs paralyseos species esse videtur; quippe qui rheumatismum sequitur acutum, in quo magnopere distendiantur vasa, unde muscularium fibrarum atoma oriri potest. Eodemque pertinet, quod parte8 affectae frigent, pallescunt, motu carent, et, dum sudor alias CXercet partes, aridescunt. Et remCdia, quae maxime paralysi conveniunt, huic etiam accommodantur
morbo. CONTRACΤURA . Ut artui Contracto redderetur flexibilitas, plerumque balneo utimur. Quod ad ipsa ligamenta, vires emollientCS nequa Uam posse perferri, olim diximus. Ideoque, ut a vi stimulanti in hoc casu exoriantur balnei commoda, necesse est. Quod quo clariu8 pateat, contracturae causas investigare conabimur. Ab ipsa senectute, vel a motus defectu, ortum ducit morbus. Mutationes quae hic obtinent, et contracturam causare possunt, tres sunt :Imo, Μ Or materiae concrescentis copia ipsi ligamento applicatur. 2do, Fibrae simplices tela
47쪽
coagulabilem obturantur. Morbo huic, a primis duabus causis orto, nulla forsan opem possunt afferre. A vasis lympha obturatis frequentissime oritur; in senectute quidem, quia hoc vitae tempore vasorum irritabilitas minor est. Et, si motus diminuatur, ut hujusmodi CXoriretur morbus necesse est ; nam vasa in ligamentis minutissima ipso motu stimulantur, et ad contractionem impelluntur. Utile igitur ad vasorum actionem augendam erit balneum. Huic enim rei perquam accommodari calorem, CX CXemplis animalium quae per totam hyemem dormiunt videmus, in quibus forsan similis occurrit mutatio. Armatis enim oculis vas a quasi lineae nigrae deteguntur ;ssi vero admoveatur calor, actio quaedam, minima tamen, in VasiiS primum Observatur; hinc in punc ta disrumpuntur lineae, in fluidum jam evasu
Medicamenta omnia quae magnos prae se ferunt essectus, ob easdem causas etiam peccant:
---- Prodest quod non laedere possit idem.
48쪽
Cum igitur in viribus sedantibus et stimulantibus balnei usum posuimus ex iisdem quoque nasci abusus potest. Primo igitur de virium sedantium abusu, et quae s1ve corporis live mentis conditiones ab iis laedantur, dicendum. Relaxato corpori, cum nullus sit spasmus, no-
cet; ideoque Chlorossi et amenorrhoeae, quae a debilitate pendet. Ob eandem etiam Causam nCc
in scorbulo recte adhibetur. Licet vero adsit spasmus, nimius tamen balnei usus, vel nimius calor, noXius sit. In tetano et hysteria, major justo calor plerumque delirium infert. Item in peste, et febribus summa sanguinis putredine stipatis, male balneum agit, praCCipue si ultra quam par est urgetur calor. Cavendum etiam eae ne nimia diaDhoressi re-
solvatur corpus, vel sudore prorsus diffluat; unde animi deliquium, capitis dolor, lassitudo totius corporis, oris siccitas, et sitis subsequuntur. Haec a vi 1edanti accidunt mala: Ex vi vero stimulanti grandiora oriuntur. Plinc Galeni monitum, ne qui balneantur ullum viscus imbecille habeant. Unde in febre hectica, plerumque suppurationem pulmoni8 Comitante, nocet balneum. His etiam nocet balneum qui in regionibus calidis vitam degerunt, et spirituosis indulserunt po
49쪽
pulis; eo quod plerumque horum jecur pertinaci schirro laborat. Praecipit etiam Galenus, ut nulla adsint in primis viis cruda; igitur statim ex
epulis nunquam usurpandum est balneum. Romani, priusquam increbuit luXuria, ante coenam balneum semper ingressi sunt. Postea vero, vix finita coenarum coctione, ad balnea confugere. Ait Juvenalis, Romanorum mores acriter laceia
sens s Turgidus et crudum PaVOnem in balnea portas.
Potestatis etiam stimulantis metu, nimio calori nequaquam indulgere debent ii qui haemorrhagiis obnoxii sunt, vel in utero gerunt. Testatur etiam Host mannus, CX balneo post iram usurpato hecticas febres et immedicabiles partium dolores occepisse. Alia restat cautela, Quod a balneo abstineant ii qui asthmate laborent, Vel Olim laboraverint: Neque injuria ; aer enim in pectore rarefactus iteratam inducit inspirationem, ut jam monstrare CO- nati sumus ; et omnibus innotescis, libras debiles ex Violento motu praeter modum solitum plurumque fieri contractas.
50쪽
ΡARS IV. De Balnei adminis ratione.
Paucula restant de balnei administratione : Et cum in tantam longitudinem protrahitur haecce dissertatio, de iis solis quae cura praecipue digna
sunt, et ad aegrorum salutern maxime conferunt, loquemur.
Quae ante balneationem sint apprime necessaria, olim monstravimus, scit. diathesin phlogisticam debere amoveri eliminarique ex intestinis ea quae cruda sunt ; atque balneum minus febribus prodesse, si adhibetur priusquam morbus declinare inceperit. In ipla balneo, si sedantes optamus Vires, ViX in primis augeri debet calor ultra gradum nonagesimum OctaVum Vel centesimum. AEger in balneo recumbat, capite paululum CleVato, nec eo exeat inter horam unam, Vel, in nonnullis cassibus, secundam. Si vero pro stimulo balneo utimur, ad summum gradum calor subito evehendus est. Calorem ultra gradum centesimum sextum vix in initio sustinere poterit aeger ; sed idem sensim augeri potest, et in eo detineri debet donec nausea vel instabilitate quadam coeperit tentari.