장음표시 사용
11쪽
Latsi verum est, id quod negare nemo potest, artem dicendi apud omnes, quicunque humanitatis fuerint participes, populos aliquo in usu semper fuisse, maximeque illam, quae in causis privatis agendis Versatur, eloque tiam, qualiscunque civitatum status fuerit et condicio, nunquam prorsus evanuisse, tamen et per se facile cognoscitur et historiae fido comprobatur, artem rhet ricam universam laete morescere omnibusque partibus excultam rigere et florere nullo modo posse nisi in civitatibus aut liberis aut me recentioris aetatis videamur esse immemores, in quibus principis potestas certis sit terminis circumscripta. Nam in iis, quas diximus, civitatibus cum onmes salutis communis teneantur studio,
neque cuiquam, quid sentia de publicis rebus, libere
ingenueque dicere crimini sit, maximamque is inter cives obtineat auctoritatem, qui consilia sua oratione optima possit probare, eloquentia laetissima capiat incrementa necesse esse, quis est quin habeat perspectum 3 Qua de causa minime mirandum est, quod ab Atheniensibus inde a ericlis aetate, ex quo tempore Summa utebantur libertate, cum etiam a natura insignibus ingenii dotibus praediti essent, rhetorica summo studiis
12쪽
prosperrimoque cum successu culta, perpolita brevique tempore summam ad persectionem est adducta. rimo quidem sane, ut in inchoandis omnibus fieri solet artibus, oratores Athenis exstiterunt haud ita multi, neque illi arte aut ratione erant instituti, sed indolem suam ingeniumque sequentes eloquentia utebantur innata et sermone simplici atque incompto, sed gravi eo nervosoque et vi sua, qua audientium pellebat animos, admirabili mus vero ita multo post cum populari imperiolatius effuso etiam inferiores civium ordinos reipublicae administrandae facti essent participes, non modo vitae forensis, verum stiam, id quod fieri Meesse erat, artis oratoriae maius Oxortum est studium. α enim apparuit, cuiuscunque interesset auctoritate aliquid in republica valere conspicuumque et eminentem consequi ineum,
ei in hac arte, quippe quod validissimum honoris esset
adiumentum, summam industriam maximamque oporam ess co eandam. Quare si quis minus bona ad diem- dum instructus erat indole, quod natura nega erat, disciplina explere cupiebat. Quae cum ita essent, sorte evenit,
ut Gorgias Leontinus a civibus suis legatus missus Athenas veniret ibique orationibus, quas et pro contionei puli et in privatis hominum coetibus habebat, omnium animos oculosque in se converteret. Ex Sicilia enim oriundus, ubi eloquentiae et usus et ratio aliquamdiu iam florebat, dicendi adeo erat peritus, ut ad omnia, de quibus quisque audire volebat, paratus copiose et
eleganter de qualibet re proposita diceret. Quid igitur mirum, quod Atheniensium, quippe qui his studiis iam
lavere coepissent, summam facile movit admirationem,
13쪽
quodque non modo ipse, ut in Graecia remaneret, adductus artem suam, quam non sine iusta causa admodum quaestuosam fore magistris putabat, publice docere et tradere constituit, verum etiam magna aliorum rhetorum sophistarumque turba, qui et in disputando et in
orationibus continuis habendis aeque bene ac Gorgias Versati erant, ex omnibus regionibus et maxime quidem
ex Sicilia et Magna Graecia in novam illam eloquentiae sedem migrare coepit Accedebat, quod illo tempora
Athenis relictae maiorum simplicitate veterisque disciplinae severitate non minus de rebus sacris quam de profanis tanta opinionum et sententiarum immutatio atque conversio fieri coeperat, ut in rebus divinis impietatem, levitatem in moribus, in rebus civilibus licentiam in dies, magis magisque irrepere esset manifestum. Qua cum rerum Atheniensium condicione quoniam sophistarum doctrina illaque, quam in philosophando sequebantur, ratio et via plane congruebant, etiam ex hac parte, et cur Athenas illi undique concurrerint, et cur ibi tot omnium aetatum homines, qui cum ipsis sentirent, invenerint, quam maxime est perspicuum Denique non omittenda est tertia aliqua nec ea ceteris levior res minorisve momenti, utpote quae effecerit, ut ne praestantissimi quidem homines sophistarum consuetudinem repudiarent. Erant enim illi magna et admirabili in studiis suis copia et varietate, cum omnium paene, quae tunc erant notae, disciplinarum aliqua saltem ex parte, nonnullarum etiam praeclare mari ac periti essent. Qua scientia et cognitione etsi non ita utebantur, ut doctrinarum illarum praecepta traderent
14쪽
rationemque docerent, tamen et multos, ut diximus, eruditissimos homines ea re ad se trahebant et id utilitatis inde percipiebant, quod materi ampla et copiosa ad orationes declamationesque nunquam carebant Totam enim illam, qua instructi erant, scientiam ad rhetoricam et politicam referebant, quas artes praeter onmes ceteras adolescentibus necessarias arbitrabantur esse,
quibusque omnes, qui scholis suis interessent, ita gese instituturos pollicebantur, ut et reipublicae regendae peritissimi et in dicendo adeo exercitati evaderent, ut etiam in iis, quae nescirent, diserti esse et hominibus, quidquid vellent, persuadere possent. In arte enim rhetorica, O ut rerum veritatem effingerent, sed ut de unaquaque re in utramque partem ad persuadendum apposite dicerent eorumque, qui audirent, animos, quocunque vellent, flecterent, imprimis et paene unice e petendum esse censebant. Itaque ad varia, quibus hominum animi capiuntur et irretiuntur, artificia descendere coacti, quod sibi proposuerant, allacibus conclusiunculis confirmabant et in dialecticae captiones sese induebant et sermone blando et perpolito multisque orationis luminibus splendidissime exornato et ad numeros diligentissime alligato utebantur. Congruisse huic rhetoricae usui artes ab iis conscriptas vix opus est
commemorare. Successere post paulo alii, qui, cum omni indole et eruditione carentes vitia sola magistrorum imitarentur resque tantummodo extemas absurdo cum studio consectarentur, a vera eloquentia tam longe discedebant, ut ne umbra quidem artis remanere videretur Sed iam tempus aderat, quo ars oratoria ad
15쪽
issim, quo digna est, honorem revocaretur. Quemadmodum enim Socrates perniciosissimis sophistarum in philosophia institutis quasi molem et aggerem obiecerat, si haud ita multo post Plato, Socraticorum longe praeclarissimus, eloquentiae ad inanem verborum strepitumdspressae quasi vindex et ultor exstitit. Qui rhetoricas vim ac naturam cum bene haberet perspectam, ex rhetoribus et sophistis, qui usque ad id tempus artes et praecepta conscripserant, ne unum quidem muneri a se suscepto cognovit satisfecisse. Itaque primum quidem levitatem et negligentiam, quacum in hac re gravissima versati erant, liberrime notavit nugasque et ineptias,
ad quas eram putantes artem sese consectari multi aberraverant, acerbissime perstrinxit. Deinde etsi plenam et accuratam componere artem non suum putabat esse, id tamen sibi faciendum censuit, ut quasi speciem rhetoricae adumbraret et naturam eius rationemque describeret et vera oratoris quibus in rebus spectaretur ars, paucis exponeret. Et de his quidem omnibus a
tim in Phaedro partim in Gorgia tam prudenter disputavit tamque scite et perite iudicavit, ut sine dubio, id quod pleramque nimis est neglectum, ad haec Platonis
scripta, quamquam summas tantum rerum attingunt, melioris et sanioris rhetoricae origo sit referenda. Sed ne miremur, cur nulladum illo tempore plena ac perfecta in lucem prodierit institutio oratoria, non obliviscendum est, in omnibus artibus ita sere fieri, ut rationi usus, non usui ratio antecedat, et tum demum,
cum ille aliquamdiu iam laete floruerit bonamque frugem tulerit, hanc prospere procedere subtiliusque excoli
16쪽
posse. Sophistas autem ut mittamus, qui quid in arte dicendi effecerint, snpra satis demonstratum est, homines vere eloquentes Athenis antl id, quo dialogi illi allatone compositi sunt, tempus' haud ita exstitreant
multi quorum de arte rhetorica merita etsi nequaquam contemnenda aut despicienda sunt, cum nonnulli eorum,
docides, Antiphon, Lysias, ab Alexandrinis etiam decem illorum, quos maxime excellere putabant, Atticorum ratorum in ordinem iure ac merito sint redacti, eloquentiae tamen palma omnium consensu ei, quae
Demosthenem, Aeschinem, Demadem, Lycurgum, Hyperidem florentes vidit, aetati est deferenda. Atque haec ipsa aetas cum tantam tam egregiorum oratorum quasi effunderet copiam, etiam rationi artis perpoliindae et ad summam periectionem adducendae egregie favebat. Sectamen propter rei amplitudinem atque difficultatem non primus quisque ad hoc opus suscipiendum aptus atque idoneus erat, sed homine opus erat diligenti, prudenti, docto, ingenioso, denique philosopho. Quid igitur opportunius et prosperius accidere poterat, quam ut ad opus hoc arduum accederet Aristoteles, in quo uno omnes eae, quas diximus, virtutes admirabilem in modum coniunctae et cumulatae essent Qui omnium
dicendi magistrorum libris diligentissime examinatis
oratorumque omnium orationibus summo studio lectis
Quamvis enim magna virorum doctorum de Gorgias et Phaedri tempore natali sit dissensio, id tamen constat inter omnes, neutrum dialogum post annum a Chr. n. 387. Vel 386. 00mp. XCVIII. 2. vel 3. litteris esse consignatum.
17쪽
ad lectitatis amplissima materiae copia instruetus tres de arte rhetorica conscripsit libros in omne tempus insidies et notabiles, quibus rei propositae omnibus ex partibus tam egregie satisseest, ut per interiecta tot saecula retractatis totiens his tussiis perfectius tamen in hoo genere nihil nec veterum ne resentiorum efficere potuerit industria. Quae cum ita sint, cum principem omnium rhetorum locum facile obtineat Aristoteles, ante autem Aristotelem quotquot in hac arte posuerunt operam, eorum nemo aut anteferri u aequiparari possit latoni, quippe qui primus meliorem iam rationemque rhetoricae exercendae monstraverit, haud esse inutile
mihi videtur, quae in Gorgia Phaedroque dialogis de arte dicendi tradidit lato, cum Aristotelis libris rhetoricis comparare, consentiantque an dissentiant in singulis quibusque, de quibus ille disseruit, rebus diligenteraecurateque quaerere. Qua quaestione Mutienda cum
ad illustrandam eam, quae omnino inter summos illos totius antiquitatis philosophos intercesserit, rationem nonnihil collatum iri putem, si ipse hoc munus subiero et, quantum in me est virium, explevero, propter rei gravitatem confido mihi non timendum fore, ne operam diear perdidisse. Priusquam tamen ad ipsam rem accedatur, silentio praetermittendum non videtur, in opusculo hoc eo scribendo me virorum doctorum auxilio et adiumento paene prorsus destitutum meoque fere ubique imare Marte coactum fuisse Latius enim et fusius de hac re, quam mihi proposui, nemo, quod sciam, disputavit.
18쪽
Unus L. Spongelius, vir doctissimus idemque de Aristotelis libris et emsndandis et critica ratione porseratandis
optimo meritus, in duabus commentationibus, quarum
alteram 'nbs das Studium de Rhetori bes de Allon', alictam uber dis Rhetori des ristoteles inscripsit,
quarum utramque in commentationibus eademiae Ba-
varicae classis philosophicae et philologicae, illam a. 1842. hanc a. 1851., edidit, nonnullas earum, quae mihi pertractandae erant, rerum breviter paucisque attigit, quos libellos me non sine aliquo emolumento periegisse liber si libenter confiteor. Sed iam ad ipsam aggredientes rem de nulla re prius quam de rhetoricae materia quaeramus, id quod
ipse quoque Aristoteles ita secit, quem hac quidem de re iuvabit audire priorem. Qui principio statim libri primi ' si τορική ἐστιν ἀντιστροφος, inquit, τῆ λα-
λεκτικὴ φιWοτεραι γαρ περὶ τοιουτων τινων μιν κοινὰ τροπον τινὰ πάντων στι γνωριζειν και νει-
μιας ἐπιστήμης ἀφωρισριένης Quibus Verbis docet, analogia quadam sive proportione coniunctas esse rhetoricam et dialecticam, quippe cum X hac parte consentiant, quod utraque in talibus Versetur rebus, quae aliquomodo omnibus hominibus sint communes facileque ab omnibus cognosci possint neque ullius sint disciplinae eertis finibus circumscriptae. Etenim dialecticae, quam dicit, ea est ratio, ut proficiscens ab iis, quae quaque de re vulgo statuuntur τὰ ενδοξα), disputationibus ultro citroque habendis opiniones illas Vulgares secum ipsas pugnare et inter se discrepare ostendat difficultatesque ita quasi exagitet atque excutiat, ut verum indagetur
19쪽
et ad artium principia patefiat accessus . Disputat igitur a disserit dialeeticus verum tentans et quasi
experiendo aggrediens de omnibus rebus, quae in vulgari hominum opinione Versantur quaeque ad commune iudicium popularemque intelligentiam sunt accommodatae materia eius nullo certo genere continetur, sed amplissima est et quam latissime patet. lane vero easdem res subiicit idemque quasi regnum illud latissimum concedit primis libri sui verbis Aristoteles or tori. Itaque cum ceteris omnibus artibus atque disciplinis certi quidam, extra quos egredi nequeant, cancelli sint constituti, una cum dialectica rhetoricam ab illis hac re separat atque seiungit, quod nullam eas definitam hestere regionem docet, cuius terminis saeptae teneantur. Quod cum iis Verbis, de quibus agimus, iam indicatum sit, tum paulo infra I, 2. p. 1355 28 sqq.)exemplis illustratur copiosiusque hunc in modum exponitur: Πὰν γὰρ αλλων τεχνῶν μάστη περὶ τὰ αυτῆτποκείμενον ἐστι διδασκαλικὴ καὶ πεμ τική, οἷον ἰατρικηπερ πιεινον και νοσερον και γεωμετρία περι τα συμβεβηκοτα πάθη τοτ μεγέθεσι καὶ ριθρι τικὴ περὶ ἀριθ- ώ3ν, ομοιως δ και αἱ λοιπα των τεχνων καὶ ἐπιστη- μωκ si τορικὴ περι του δοθέντος ως εἰπεω δοκεἶ δυνασθαι θεωρεω - θανον δε και φαμεν αυτὴν οὐ περ τι γένος ἴδιον ἀφωρμσμένον εχειν το τεχνικον.
Cuius loci verba extrema cum sine ulla dubitatione principium totius libri respiciant, hoc nos docent, seriptorem ibi idem quod hic dixisse sibi visum esse. Ea
20쪽
ipsa de causa verba illa, quae in initio leguntur, καὶ
ουδεμιας ἐπιστηριαν ἀφωρμηνεένης ita accepimus, ut m teriam rhetorica nullius certae disciplinae finibus contineri, sed late patere statuant. Verum si per se spectantur, sic quoque licet ea interpretari, ut rhetorica ab iis rebus, quae in definitis doctrinis sint sitae, e cludatur easque pertractare atque discutere oratoris esse negetur. Cui interpretandi rationi verba antecedentia magnopere favent; nam scriptor quoniam res omnibus communes et ad intelligendum faciles materiam efficere rhetoricae dixit, explicandi causa recte addere
poterat, illas res ninibus communes esse eas, quae
nullius essent doctrinae definitae. Ea enim omnia, quae ad definitae alicuius disciplinae vel artis leges doctrinasque pertinent, cum nemo, quin principia eius generis didicerit, perspiciat aut intelligat, neque communia sunt omnibus neque ab omnibus facile cognoscuntur. Sed concedo, propter locum illum, qui est in altero capite, hanc explicandi rationem videri reiiciendam. Neque tamen subducto hoc quasi adminiculo tota, quam instituimus, disputatio labefactatur aut corruit inmio in hac ipsum Aristotelem fuisse sententia, ut sermones de artium studiis ac legibus habendos ad oratoris munus pertinere non putaret, et, ut diximus, ex illis, quibus materiam rhetoricae circumscribit, verbis per se colligi potest et hisce duobus locis diserte confirmatur et comprobatur: I, 4. p. 1359 δ 12. - αν τις τῆν λα- λεκτι-- ῆ ταύτην i. e. τὴν Θιορικὴν mi καθάπερ ανδυνάμεις ἀλλ' ἐπιστήμας ιρῶται κατασκευώζειν, λη-