장음표시 사용
41쪽
artium habeat, sed earum usurpatione se abstineat, et eum, qui consulto ad eas descendat et audientes fallerea decipere studeat, uno eodemque nomine appellari oratoresque kήτορας vocari . Docet igitur, Verbum si ιορος homonymon esse neque ullum exstare aliud Vocabulum, quod improbum oratorem significet, ideoque eodem illo denotari utrumque. Hoc argumento ea, in qua diximus Platonem fuisse, sententia refellitur et redarguitur ').
Mistoteles totam rhetoricam docet Ι, 3. p. 1358δ
20 sqq. in tribus omnino quaestionibus esse occupatam; quibus unam esse de iusto et iniusto, alteram de bono et malo sive de utili et emicioso, tertiam denique de honesto et turpi circa has omnem semperverti disceptationem, quaecunque res in controversiam in contentione Versetur; unumquemque enim ratorem in eo elaborare, ut id, de quo dicat, aut iustum aut iniustum aut bonum aut malum aut honestum aut turpe esse iis, qui audiant, persuadeat. - Esse orationes quasdam, quarum argumentum iusti quaestione contineatur, esse alias, in quibus utilitas tractetur, lato
quoque in haedro p. 261Q-D. significat. erui, qui oratori propositus esse potest, finis, ubi hae le-
' Meo recto iam exposuit spengelius liber Aristotelea Rhetori p. 460. Sed miror, eum de Platonis illa argumentatione hae protulisse 'merin legi in Mupine eis Platons, derWideriem,erde mussis, en die Folgerung, das die Rhetorikkeine una sei, nicti Wirhlio Geltun haben solite. Nam
neque Plato ex illa ratione concludit, rhetoricam non esse artem, neque omnino Video, quomodo id facere potuerit.
42쪽
guntur, nulla fit mentio, ut item alibi a scriptor illorum duorum potissimum ratio ducitur, velut p. 263 A. τι δ' oταν τις νορια ει in δικαιον Ἀγαθον ον αλ-λος αλλε φέρεται, καὶ ἀμφισβητουμεν ἀλλήλοις τε και vlla αντοQ; et p. 272D. φασιν οἱ τορικοι), τ.οιδεν ἀληθείας μετέχειν δέοι δικαίων η ἀγαθων περιπραγμάτων. Neque tamen latoni fuit ignotum, etiam de honestate oratori esse dicendum. Exstat enim aliquis in Gorgia locus paene sub finem sermonis, qui a
Socrate habetur cum sophista p. 459 D.), quo loco
tres illae notiones εννοια0, ad quas omnium orationum summam refert Aristoteles, una commemorantur. Etenim postquam Gorgias professus est, sibi videri oratorem, etiamsi ceterarum artium teneat nullam, solius rhetoricae ope unaquaque de re posse probabiliter dicere, Socrates eum interrogat, putetne idem, quod de ceteris artibus, de iusto et iniusto, de bono et malo, de honesto et turpi posse dici, ita ut ne horum quidem cognitione, qui ad rhetoricam tractandam accedat, imbutus esse debeat. Quod, ut apparet, scriptor eam ob causam a Socrate facit quaeri, quod de his omnibus verba oratori esse facienda intelligebat. Verum ne sophistae quidem iusti et boni quaestionibus artem oratoriam finitam putaverant, id quod inde potest colligi, quod lato neque usquam indicat, sese ex hac parte aliquid in rhetorum libris desiderare, neque fusius de hac re explicat, sed et in Gorgia et in haedro pro confesso et explorato sumit, in tribus illis quaestionibus
semper Versari rhetoricam. Iam vero sophistae cum summam rhetoricae prae-
43쪽
stantiam ac virtutem in eo putarent emi, qu0d, qui bene in ea esset Versatus, efficere posset, ut, quae ipse vellet, iusta et bona et honesta haberentur, veri scientia et cognitione oratorem docuerant facile posse carere v. haedr. p. 260 A. p. 272D.). In hanc pravam perniciosamque opinionem lato graviter invehitur in Phaedro. Ostendit enim primum, rhetoricam, si sic factitetur, non solum dignam esse, quae omnium irrisione ludatur, ut quae veritatis rationes, quamvis sint apertae et evidentes, pervertat p. 260 B.), sed etiam admodum perniciosam, cum haud raro futurum sit, ut orator ignorans, quid sit bonum quidque malum, iis, quibus consilia sit daturus, ex imprudentia mala pro bonis suadeat p. 260 Q). Deinde ut prorsus falsum esse convincat, quod rhetores vulgo statuant, demonstrare instituit, ne eam quidem rhetoricam, quae id agat, ut audientes decipiantur, hoc suum munus sine veri scientia recte posse obire aut explere. Exponit enim p. 262 A. Q), fraudem fieri non tam in rebus plane diversis quam in iis, quae non ita multum inter se disserant, neque tam eum decipere alios, qui a Veroad contrarium subito quasi transiliat, quam qui gradatim eo descendat. Si enim fieri, ut, quae dicantur, veri quandam habeant similitudinem, eaque ipsa re Solere homines in fraudem impelli. Hanc vero ob causam eum, qui quem fallere conetur, ipse tamen sibi ab errore studeat cavere, oportere rerum similitudines et dissimilitudines accurate discernere; qu0 certe sacere non p0sse nisi eum, qui, quae cuiusque rei sit ratio, bene sciat cognitumque habeat. Apparere igitur, etiam ad fraudulentam illam rhetoricam veri scientiam utique 3
44쪽
requiri 01. p. 273 D.). - His omnibus argumentis confirmat lato, sin iusti et boni et honesti cognitione hanc enim dicit veri scientiam oratori necessariam, V. p. 259K-260Λ. artem dicendi nullo pacto posse
consistere. Atque ut in omnibus gravioribus, quas adhuc excussimus, quaestionibus conspirare philosophos nostros vidimus, ita eos ne in hac quidem re inter sedissentire, quisquis vel leviter primum Aristotelis librum rhetoricum attigerit, persuasum habebit. am ibi cum primum quidem de deliberativo causarum genere agit, et universe, quid bonum sit, explicat I 6 p. 1362 a 21 sqq. et singula deinceps bona enumerat ibid. p. 1362 10 sqq.); deinde, postquam ad genus demonstrativum transiit, honestum et virtutem definit Ι, . p. 1366 33 sqq.), virtutis partes recenset ibid. p. 1366 1 sqq.), singulae quaeque virtutes vitiaque singula his contraria qua in re sint sita, breviter exponit ibid. V. 9 sqq.); tum ad iudiciale genus progressus, quid sit iniuriam inferre, quid accipere, sta
propter et quomodo affecti πως ποντες πως διε ε μενοι homines aliis iniuriam facere quibusque iniuriam
facere soleant, diligentissime exsequitur I, 10. 12.), omnia iniuste facta in genera dispertit I, 13. init.), denique aequi et aequitatis rationem paucis illustra st 13.
p. 13744 26 sqq.). Quae omnia signo sunt ac documento, eum non minus longe quam Platonem abfuisse, ut sophistarum sententiae accederet qua enim alia de causa, nisi quod nota haec esse debere oratori censuerit, in libris rhetoricis ea pertractasse est exist, mandus p
45쪽
35 Hoc igitur primum est, quod ei, qui quid dicendo
velit dicere, tenendum esse Plato et Aristoteles existimant. Sed praeterea iisdem auctoribus multae aliae res oratori sunt cognoscendae variaeque artes ac disciplinae perdiscendae, de quibus num conveniat inter
eos, nunc quaerere atque examinare iuvabit.
Plato praeter iusti boni honestique scientiam ei, qui cupiat eloquin fieri, imprimis necessariam censet esse artem dialecticam, qua quidem de re in haedro, quo dialogo omnia ea continentur, quae hoc loco nobis sunt tractanda, haec fere disputat. Docet primum
p. 263A.- E.), cum duplex sit rerum genus, alterum certarum, de quibus omnes idem sentiant περι α ὁμονοη κως χομεν, ἐν οἷς συμφωνουμ εν), alterum ambiguarum, de quibus Variae sint discrepantesque hominum optoniones περι- στασι Gκως πομεν, περι ων ἀρμνM βητουμεν ἀλλήλοις), necesse esse orator cognito utriusque generis discrimine res dubias definiat breviterque ac circumscripte, quid illud sit, de quo suscipiat orationem, explicet. Deinde ostendit p. 264B. - Ω), idqu0que videndum esse, ut omnia, quae dicantur, certo quodam ordine proferantur neve teipere profundantur aut turbulenter misceantur; unamquamque enim Or
tionem perinde atque animal debere comparatam esSe, ita ut corpus suum habeat bene constitutum, quod neque capite nec pedibus careat, sed partibus mediis et extremis sit instructum tam inter se quam ad totum apte convenientibus μ) Quorum officiorum utrique, et
46쪽
res dubias definiendi et omnia certum in ordinem redigendi, declarat deinceps p. 265D.-E. eum solum
posse satisfacere, qui sciat et res multifariam disiunetas a dispersas ad unam notionem generalem referre unumque in genus colligere, et contra genus universum in species suas sive formas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, dissolvere et tanquam articulatim partiri ac dividere es p. 273 E.). His autem in conductionibus et divisionibus, quae ad cogitandum et ad dicendum aeque sint necessariae v. p. 266 B. G. υτων δὴ γωγε αυτος τε ἐραστής, ω σαωρε, των
διαιρέσεων καὶ συναγωγων, ἔν' Io τε ω λέγειν τε καὶ
φρονεrH, artem cerni eam, quae dialecticae nomine appelletur, eiusque gnarus sit ac peritus, qui qua de re Verba velit facere, adeo necesse esse, ut rhetorica, quae illa sit destituta, omnis omnino artis expers sit habenda
Haec lato de dialectica Ac si unaquaque in oratione, id quod ille demonstrat neque quisquam negabit, dispositione opus est, omniaque, quae sunt dicenda, in ordinem sunt digerenda, eius, qui ad dicendum vult instituere, certe si tradere, quomodo hoc fiat ubique quidque in oratione sit collocandum Esse hoc rhetoris officium, Aristoteles fatetur initio libri tertii, ubi tria omnino ait in arte rhetorica esse tractanda, primum unde probationes arcessendae sint, deinde qua sit utendum elocutione, denique quomodo partes orationis sint ordinandae. Quare ipse totam alteram eius libri partem
47쪽
37 o. 13.-19. tribuit dispositioni. Dialectica ad eam
rem esse opus, id quod lato docet, nusquam commemorat, neque id ita est mirandum. Quaecunque enim nulla certa materia proposita a dicendi magistris de dispositione possunt tradi et Aristoteles quidem, ut totum hoc eius opus admirabili quadam copia est insigne, vix quidquam eorum praetermisit), ea artis rhetoricae plane sunt propria neque quidquam habent cum dialectica commune. An ab illa proficiscuntur ea, quae Aristoteles ibi dat, praecepta, eiusque ope potest constitui, quot quaeque oratio necessario debeat habere partes inuo ordine eae se debeant excipere ΙΙΙ, 13.)3 unde prooemium in demonstrativis sit ducendum quod
exordii munus in iudicialibus 8 ubi ei, qui malam de
se opinionem depellere, ubi ei, qui excitare de adversario velit, hoc sit faciendum Z in exordio an alibi audientes monendi, ut attenti sint in genere deliberativo quando prooemium assumendum, quando omittendum c. 14. 33 ubi narrare opus sit 3 ubi continua utendum narratione, ubi partita c. 16.)8 in probatione
utrum enthymemata uno tenore proferenda, an alia
passim rationibus inserenda c. 17. p. 1418 6 sqq.)Zquibus in orationis partibus locus sit sententiis ibid. v. 17 sqq.)3 cui parti refutatio eorum, quae contra dicantur, adiungenda inuando a suis, quando ab adversariorum propositionibus incipiendum c. 17. p. 1418b 5 sqq.)3 quae peroratione comprehendenda inuae denique in rerum repetitione ratio sequenda c. 19.)3 Apparet, haec neutiquam pendere ex dialectica Neque Vero minus apertum est, eum nondum satis orationih
48쪽
ordini consuluisse, qui illa sola praecepta observaverit. Oratori in eo quoque est elaborandum, ut in ipsis orationis partibus omnia secundum rationem sint digesta ad distributa, quae eodem pertinens, coniuncta, quae disersa sunt, seiuncta, cum quadam necessitate priora priore loco collocata, posteriora in posteriorem reieeta' , alia ab aliis nexa omniaque inter se apta et colligata. Et hae quidem est logica, ut illa quasi oeconomica orationis dispositio ), ad eamque requiritur dialectiea. Verum quia haec neque nisi in re quasi praesenti potest constitui, et rhetoricae eum omnibus, quae quid via et ratione docent, artibus est communis, Aristoteles eius facere mentionem omnino omisit, quod ipsum est
in causa, cur apud eum nusquam inveniamus, ad disponendas res oratori opus esse dialectica.
Definiendi facultatem, quam lato vult inesse in
oratore, si quaeritur, num Aristoteles quoque necessariam existimaverit, fatendum, nullum inveniri locum; quo hoc diserte ab eo dictum sit. Sane quidem in libro primo non solum, quid bonum sit, quid pulchrum, quid virtus, quid singulae virtutes, quid facere iniuriam, quid
accipere, ut supra ostendimus, definit, sed etiam necesse dicit esse is, qui aut accusare aut defendere velit, quas iureconsulti tradant singulorum scelerum delictorumque, velut furti, contumeliae, adulterii, definitiones
teneat cognitasque habeat Ι, 13. p. 1374 1 sqq. . At vero illae non ipsi oratori sunt excogitandae aut
Cf. Quintil. Instit ora VII, 10 11.
49쪽
inveniendas, sed vel ex rhetorum libris vel, si apud eos non inveniuntur, ex ipsis, ad quas pertinent, disciplinis, unde sumuntur etiam a magistris dicendi sunt repetendae. Aliud autem est definitionibus aliunde petitis uti, aliud mente eas fingere hoc enim qui faciet, dialectica facile carere poterit, ad illud ars ea utique erit necessaria. Constat autem sere inter omnes rhetores atque hae quidem et ipsius latonis est se tentia , in oratore oportere eam esse facultatem, ut ipse res possit definire 'I. Quod rectissime eos iudicare patet, quoniam neque omnes res, quae fieri potest ut explicandae sint, ad certam aliquam pertinent doctrinam, et de rebus, quae in doctrinis sunt sitae, nonnunquam alii aliter statuunt, ita ut de his orator suam ipsius aperire sententiam sit coactus. Neque tamen eo magis Aristoteli, quod hoc praetermiserit, magno in crimine ponendum censeo potest enim eius satis idonea
afferri excusatio, de qua paulo post p. 42 videbimus.
Aristoteles etsi eas causas, de quibus lato oratorem in dialectica versatum esse vult, ut ostendimus, silentio praeterit, tamen rhetoricam illius artis indigere et ipse docet idque hoc argumento confirmat, quod vicissim apud latonem desideramus. Quoniam rhetoricae propositum sit persuadere, homines autem ea potissimum persuasa habeant, quae demonstrata esse putent, manifestum ait esse, in unaquaque oratione longe ma-Xime necessarias esse demonstrationes Rhetoricam autem ad demonstrandum uti enthymematis et exemplis,
in V. Cloer Orat. o. 4. l. 16. o. 33. . 117. in primis 3 118. verbis Briit. o. 41. g. 162 sq.
50쪽
quomim illa syllogismi quidam sint, haec inductio quaedam. Quamobrem eum, qui ad dicendum accedat, scire oportere, et quibus ex propositi'nibus quomodoque fiat syllogismus, et quae ratio sit inductionis, et quo enthymema a syllogismo quoque ab inductione exemplum disserat. Haec autem omnia docere dialecticam q). Nque hanc ipsam ob causam, quod rhetoricam a dialectica
concludendi rationes mutuari oporteat, quodam loco I, 2. p. 1356 25. eam οἷον παραφυές τι ῆς διαλεκτικῆς, i. e. quasi Stolonem quendam dialecticae esse dicit, utpote ex qua orta sit, cui, si vigeat floreatque hoc debeat, sine qua denique esse omnino non possit, plane consimiliter atque pullus arboris radicibus, ad quas ortus sit, alatur et sustentetur abscisusque necessario moriatur q). Dialecticam autem quin hic et eo, quem paulo
λβ V. I, 1. p. 1355 3 - 14. Supplevi tamen uno locum exemplorum faciens mentionem, quam alteram, qua rhetorida utatur, argumentandi esse rationem Aristoteles I, 2. p. 1356. 36 sqq. exponit. Omisit ea h. l. quia ἐνθυμηριά ἐσD ώς εἰπεῖν πλῶς κυρια raro Των πίσ- Ι 1 9. 1355a7. s. p. 1354 15. ubi enthymema Vocatur σῶμα τῆς πισrεως . U Neque rem ac tetigit et res prorsus alienas admiscuit P. Victorius illud simile huno in modum explicans 'Ut enim, qui ad radices arborum pulli nascuntur, naturam illarum sti pium reddunt, in quibus procreati, minores tamen sunt neque eosdem fructus quos matres serunt ita etiam rhetorice, quae civile facultate et disserendi ratione exorta est etenim Aristoteles eam Io παραφυές τῆς διαλεκnκῆς καὶ ῆς περὶ τα ἐθηπραγριατείας Vocat), multam cum illis similitudinem habet et naturam earum redolet. Quid enita num re vera rhetorica, quippe quae concludendi rationibus utatur, cum dialectica eas exquirat,
illius naturam redolet Et quid, quaeso, ista sibi volunt 'mi-