장음표시 사용
21쪽
σκευάζων εἰς ἐπιστημα υποκειμένων τινων πραγματων,
et I 2 p. 1358a 23. -- αν βέλτιον Dur ται τας so. me ἔκαστον εἶδος καὶ γένος προτάσεις, λήσει ποι - σας αλλην ἐπιστήμην τῆς διαλεκτικῆς και ἡ τορικῆς δν γαρ ἐντυχη αρχα , ταέτι διαλεκτικὴ ουδῖῬητορικὴ ἀλλ' ἐκείνη σται se εχει τας αρχας Adde I, 2. p. 1357. 2. ubi oratoris munus in iis, de quibus artes non habeamus, positum esse dicit. Sed haec hactenus. Satis intelleximus, praeter res artium certarum proprias Aristotelem prorsus omnia oratori subiicere. Aristoteles de materia rhetoricae quid statuat, quoniam Xposuimus, sequitur, ut quaeramus, quid lato de eadem re sensisse videatur Gorgias in libro, qui
nomine eius inscribitur, postquam sese rhetorem professus est, rhetoricam in quibusnam rebus versari censeat, a Socrate interrogatur p. 449 D.). Cui ille paucissimis, in orationibus habendis eam versari, respondet. Quod nullarum rerum substantia adiecta nimis infinite dictum esse ubi Socrates ostendit postulavitque, ut adderet, qualibus in orationibus emeretur rhetorica, quoniam eadem omnium ceterarum artium esset ratio, utpote quae et ipsae de iis rebus, quae ad ipsas pertinerent, verba facerent, sophistes a ceteris suam artem
hoc ait differre, quod illae maximam partem ad opus faciendum spectent, haec tota et universa in orationibus
occupata actionem omnem aspereetur. Sed ne hocqvidem sufficere Socrates demonstrat eam asserens ausam, quod idem de arithmetica, de geometria, de multis aliis dici possit, quarum ille sine dubio nullam rhetoricae nomine sit appellaturus. Itaque idem de rhetorica
22쪽
et Gorgiae esse faciendum, quod facere debeat is, qui vel
arithmeticae vel astronomiae vim et naturam explicare iussus sit; neque enim satis esse dicere, earum has esse artium e numero, quae id, quod ipsis propositum sit, orationibus consequantur, sed desinite dicendum esse, quid sit, de quo suas quaeque instituat orationes. Neque tamen eo magis sophistes, ut presse respondeat,
adducitur Circuitione et amfractu usus p. 451 D. disputationem clam eo transducit, ut de vi et efficacitate rhetoricae loquatur p. 452 E ), quaestione illa de materia in medio relicta. Itaque paulo post Socrates huc sum revocat p. 453 B. eique hoc tandem extorquet, ut ad iusta et iniusta pertinere rhetoricam pronuntiet p. 454 B.). Deind0 interposita alia quaestione rursus de materia disserere pergitur p. 455B.), sciscitante
Socrate, num re Vera orator tam artis et circumcisis finibus contineatur, ut de iusto tantum et iniusto si sit dicendum. Cui opinioni neque Socratem neque, qui eius personae subest, latonem assentiri, ex multis illis et variis, quae proponuntur, exemplis earum rerum, quas Gorgias a rhetorica exclusas Velle videatur, quam maxime perspicuum est atque apertum. Quibus ipse Gorgias, quantum de arte sua inconsiderate detraxerit, commonefactus iam relicta priori sententia eo procedit, ut nullam prorsus esse rem contendat, de qua apud hominum multitudinem orator non ad persuadendum
aptius quam ipse ille eius rei opifex et artifex sit di
μιουργων ἐν πλήθει p. 456 Q); neque ita multo post
23쪽
p. 457 A.): δυνατος μὲν γαρ προ απαντάς ἐστιν ὁ ἔ -
τωρ καὶ περι παντος λέγειν, στε θανωτερος εἶναι
ἐν τοτ πλήθεσιν ἔμβραχυ περι του αν βουληται Deinde vero quia addit, nihilo minus recte ac iuste rhetorica esse utendum suumque cuique arti tribuendum, in hane quaestionem, num possit omino orator arte sua male uti, totus sermo abit, ac ne postea quidem
ullum per totum dialogum de ea re, quam quaerimus, verbum adiicitur. Dubitari igitur possit, qua in sententia ipse lato fuisse putandus sit, idque e magis, quod in altero illo, qui haedrus inscribitur, libro de materia rhetoricae non disputatur. Verum enim Veronum cuiquam credibile videatur, hanc quaestionem, cum per totum paene, qui cum Gorgia habetur, sermonem continuetur summoque studio excutiatur, tamen post tam longam disceptationem in medio esse relictam 3Νonne id ipsum, quod sententia illa ad extremum a sophista proposita ne verbo quidem a Socrate tentatur aut impugnatur, signo ac documento est, hanc fere et ipsius latonis fuisse opinionem Quod idem multis aliis confirmatur argumentis. Primum quidem locus ille, quem supra laudavimus, quo quaeritur, num de iis tantum, quae sint iusta aut iniusta, oratori dicendum sit, quam evidentissime demonstrat, multum abfuisse, ut latoni certis finibus dicendi ars circumscribi posse videretur. Facit enim Socratem ibi p. 455B. hunc in modum loquentem: si verum sit, quod Gorgias statuerit, neque cum aut de medico aut de navium architecto aut de aliis opificibus publicis eligendis deliberetur, neque aut de muris aedificandis aut de por-
24쪽
tubus faciendis aut de navalibus constituendis, neque aut de exercituum ducibus creandis aut de rationibus bellorum describendis aut de locis munitis occupandis Oratorem esse audiendum. Ipse tamen, id quod ipsa verba docent, plane aliter iudicavit omnesque has res diversissimas oratori dicendi materiam esse posse existimavit. Accedit, quodllato, ut insta fusius et latius exponemus, in tribus omnino statuit quaestionibus omnes Orationes esse occupatas aut enim de iusto aut de nullant de honesto oratori verba facienda esse unicuique, quaecunque sit causa agenda. Quid Vero, quaeso, praeterre ad definitas artes spectantes inveniri aut excogitari omnino possit, quin unam aliquam ex his admittat quaestionibus Auctor est Aristoteles, qui cum praeter artium studia, id quod supra ostendimus, nihil non arbitretur in oratoris ossicium posse cadere, tamen eosdem illos, quos lato statuit, fines τέλη orationibus omnibus propositos esse docet. Quis igitur est, cui non omnis de latonis gententia eximatur a tollatur dubitatio Firmissime asseverari potest, in hac re eum
plane cum Aristotele consentire. Supervacaustum est commemorare, Quintilianum non aliter a nos iudicasse, praesertim cum eorum, quae affert, argumentorum alterum prorsus infirmum sit, ne dicam ineptum, alterum
verbis latoni non satis recte intellectis et explicatis nitatur ) Denique accedit, quod, qui opinioni nostrae
in Sunt Quintiliani nonstitui orator libr. II. c. 21. . 4. verba haec: Ego neque id sine auctoribus materiam esse rhetorices iudico omnes res, quaecunque ei ad dicendum subiectae sint. Nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non
25쪽
repugnet, locus apud Platonem exstat omnino nullus. lare iotur a merito Spengelium de ea re, quam quaerimus, haec prolarentem liber dis Rhetori des Aristoteles p. 4B8.)r Socrates Will duretaus ei materielles Gebiet, festen Stin undietati vo ita haben, Was deratato Gorgias a moeni ala Aristoteles Euge benhaben mirde erroris arguere recteque contendere mihi viduor, quod Spengelius Socrati latonico supposuerit, id ne Platonem quidem concessurum fuisse. At forsitan quispiam dixerit, Socratem per totam priorem sermonis partem id agere, ut definire sophistam cogat, quibus in
rebus Versentur eae, quibus rhetorica utatur, orationes, eumque perte negare, ad omnes res artem oratoriam
pertinere, hoe exemplo id illustrantem oratoris haud
dubie non esse exsequi, qua vivendi ratione aegroti a morbis recreentur p. 449 E. . Audio, neque tamen ex his effici cogique potest, certo aliquo rerum genere eum
in verbis esse materiam, sed in rebus. Et in Phaedro palam, non in iudiciis modo Misontionibus, sed in robus etiam privatis a domesticis rhetorieen esse demonstrat. Quo manifestum est, hane opinionem ipsius Platonis fuisse. Argumentum, quo utitur, alterum sumptum illud ex Gorgia, quo in dialogo inde a p. 451A. Socrates, ut diximus, sophistam conatur adducere, ut, quibus de rebus rhetorica aciat verba, explicet, ad comprobandum id, quod voluit Quintilianus Oomprobare, plane nullius esse momenti, nemo erit quin gentiat Phaedri, quem laudat, loeus invenitur ibi p. 261 A., quo loco Socrates hae est loquens: De οὐ ob ia
ἐν ἰδιο ς; ubi patet verba ἐν ἰδιοι non quod putat Quintilianus, in rebus privatis ac domesticis', sed in coetibus hominum privatis significare.
26쪽
rhetoricam voluisse coercere. am tota illa disputatio nihil docet aliud, nisi latonem cum Stagirita consentientem et ipsum res artis alicuius vel disciplinae proprias a dicendi arte putasse alienas. Quibus si id, quod ex iis sequitur, addidisset, rhetoricam, cum a sermonibus de artium studiis doctrinaque habendis abhorreat,
in rebus ad sensum popularem Vulgaremque accommodatis Versari, omnino non esset, quod comparatione cum
Aristotelo facta apud latonem desideraremus. Quae cum ita sint, etsi haec propria Aristotelis est laus, quod dialecticae mentione illata rhetoricam non solam tam late patere docuit, cetera tamen iam latonem aeque bene perspexisse et de summa rei plane idem atque Aristotelem sensisse optimo iure videtur
Quoniam hane de materia rhetoricae quaestionem, quam, ut operis sui Aristoteles, ita nos opusculi nostri
in principio collocandam esse duximus, satis eXcussimus atque illustravimus, age iam examinemus, qua lege si gulas quasque res in rhetoricam cadere ubique artem
dicendi habere locum uterque sit arbitratus philosophus. Qua quidem de re Aristoteles sic iudicat I, 2. p. 1357a2.-7.): censet rhetoricae munus circa eiusmodi esse res, de quibus consultetur consultari autem de iis, quae utroque modo se habere posse Videantur; neque enim de iis, quae esse non possit ut aliter vel facta sint vel futura sint vel se habeant, quemquam consultare nihil enim hoc iuvare nullique esse usui ουδεν γὰρ πλέον). Oratoris autem opera tum unaquaque in re putat esse opus, cum, quae eius sit ratio, non satis constet, sed
27쪽
quaestio aliqua de ea exsistere aut dubitatio moveri possit, cumque de ea sit deliberandum et homines in diversas possint discedere sententias ἀμφιδοξετ I, 2. p. 1356a 8.); hoc enim fieri non potest nisi in rebus, quae quid dubii habeant atque incerti. - Quae, Si deliberativum et iudiciale causarum spectantur genera, rectissime esse disputata, ut vix erit qui infitietur, ita,
quoniam de arte oratoria universa haec statuit Aristoteles, haud defuturos puto eos, qui dubitent, num pariter atque in illa in tertium, quod ἐπιδεικτικον Vocat, genus haec cadere videantur. Ipse enim etiam scriptor oratores, qui in hoe genere Versentur, facta eorum, quos laudent aut vituperent, pro certis et concessis sumere ait. V. I, 9. p. 1368. 28. τας α πραξεις μολπον-μένας λαμβάνουσιν οἱ ἐπιδεικτικοὶ λόγοι), et IV, 17.
p. 141 7 31. ἐν δε τοι ἐπιδεικτικοῖς το πολυ, τε καλα καὶ ωφέλιμα, - αυξησις σται τὰ γὰρ πράγριατα δε πιστευεσθαι. t ero utrum quidque honeste an turpiter quamque honeste aut turpiter factum esse putandum quantaque laude aut vituperatione dignum sit, antequam orator dixerit, nequaquam omnibus satis apparuerit aut extra omnem controversiam situm fuerit. Itaque apertum est, etiam huius generis causas deliberationem postulare litemque et quaestionem admittere. Haud igitur iniuria Aristoteles, ubi consultetur, rhetoricae esse locum dicit. Plato, qui eandem hanc quaestionem in Phaedro breviter strictimque attingit, plus valere rhetoricam in ambiguis incertisque rebus iudicat. V. p. 263 B. G. H ρητορικὴ ἐν ποτέροις i. e. ποτερον ἐν οἷς συμ ονον2
28쪽
οἷς πλανωμεθα. Quae Verba qui premit, non potest, qui credat, eum ab iis rebus, de quibus nulla esset dissensio, hanc artem non putasse alienam. Quae opinio cum Aristotelis sententiae repugnet, quam rectam et veram esse demonstravimus, nihil relinquitur, nisi ut Platonem aut minus acriter hanc rem perspexisse aut, id quod veri mihi videtur esse similius, verba illa non
aurificis statera examinasse credamus.
Aristoteles quoniam, ut modo exposuimus, in talibus rebus, quae in consultationem veniant, rhetoricam Versari docet, de vi et natura eius quid sentire necessario debuerit, facile cognoscitur. Namque cum omnia, de quibus consultatur, id quod ipse scriptor accuratissime explicavit I, 2. p. 1357 4.-7. et 24. - 27. , etiam aliter se habere possint, oratori de eiusmodi rebus semper, quae nullam habeant necessitatem, dicendum esse apparet. Unde primum sequitur, ut scientia, quippe quae non pertineat nisi ad necessaria M. Mistot Analyt. Ρost. I, 33. init. p. 88 31. - μὸν ἐπι- m καθολον και δι' ἀναγκαίων το δ' ἀναγκαῖον υκ ἐνδέχεται ἄλλως εχειν, omnino nullum hic habeat locum, sed ut in omnibus, in quibus haec ars occupata est, rebus regnet opinio ibid. p. 89. 2. λειπεται δοξαν εἶναι περὶ το ἀληθὸς μὲν ξ φευδος, ἐνδεχομενον δε και αλλως εχειH. Deinde
consequens est, ut orator non doceat neque enim quisquam, nisi qui scit, potest docere; tum, ut rem, de qua agit, necessario ita, ut dicat, se habere non possit demonstrare aut evincere es Aristot Ethio Nicom. I, 1.
p. 1094 25. παραπλήσιον γαρ φαινεται μαθηροτοκου
29쪽
τε θανολογουντος ἀποδεχεσθαι καὶ ητορικον ἀποδει- ξεις ἀπαιτεDI; neque enim licet hoc facere in iis, quae sic et secus se possint habere. Immo vero consentaneum est, eum fidem tantum rei suae posse afferre probabilitatemque conciliare et ut, quae dicit, Vera putent, qui audiunt, essicere. Quibus nos ipsius Aristotelis voluntatem cogitationemque esse interpretatos, haec argumenta ex libris eius rhetoricis sumpta confirmabunt. Primum rationes sive argumenta, quibus utatur rhetorica, non ἀποδειξεις, sed πιστεις Vocat, utpote quibus non certa
scientia gignatur, sed fides , πιστις τὰ μετειν efficiatur. Deinde aliquo loco I, 2. p. 1356 8. dicit, huic arti tales res esse subiectas, in quibu nulla sit subtilitas ἐν si το ἀκριβες μή ἐστιν); altero loco st, i. p. 135, 14.), veri simile το μοιον - ἀληθεr oratori esse spectandum tertio ibid. V. 17. , eius esse probabilia consectari προς - ενδοξα στοχα κως ἔχειν, cf. I, 2. p. 1356 32.); quarto II, 1. p. 1377b 23.), videndum esse, ut fide digna sit oratio. Denique hanc artem definit facultatem videndi, quid quaque in re possit esse θανον, i. e. ad fidem faciendam accommodatum I, 2. init.). Postremo, ubi hanc definitionem confirmat ostenditque, rhetoricam sic ab omnibus ceteris artibus accurate distingui, cum de his quidem haec faciat Verba: των γὰρ λλων τεχνων ἐκάστη περι- αυτῆτποκειμενον ἐστι διδασκαλικὴ καὶ πει κή, de rhetorica caVen ne Verbo διδάσκειν utatur, quid sit ad fidem faciendam idoneum, posse eam considerare dicit I, 2. p. 1355 33.) Quis igitur 3 nonne rapertissima est Aristotelis de hac re sententia Z
30쪽
mato, ut de materia, ita de vi et natura rhetoricae in priori dialogi, qui Gorgias inscribitur, parte Socratem et sophistam facit disserentes. Etenim quia hic quidem in disputatione de rhetoricae materia instituta,
ut saepe ea, quae interrogata sunt, parum curat, dgloriosam artis suae laudationem aberravit ac declinavit
p. 451 D. et 452 D.), Socrates et ipse paulisper rem propositam relinquit, quamque ille admiscuit de vi et
virtute rhetoricae quaestionem excutere coepit. Ac primum quidem postquam interrogando, qua in re tantam illam vim, quantam de arte sua praedicet, positam esse censeat, sophistae id expressit, ut propter persuasionem, quam efficiat, oratorem tantum valere fateatur, illum inde in ea sententia esse cogit colligitque, ut rhetoricam esse persuadendi opificem πιιθον δημιοοργον existimet
p. 453A.3. Urmat hoc Gorgias. Deinde Socrates
paucis evidenter demonstrat, ita rhetoricam non satis secem ab aliis artibus persuadere enim unumquemque, qui doceat omnes igitur artes, quae quid doceant, persuadendi opifices dici posse. Qua de causa quaerit, qualis sit persuasio, quam effetat rhetorica . Respondet ille, rhetoricam eius persuasionis esse artem, quae in iudiciis et aliis hominum coetibus regnet p. 454 B.). Quibus ex verbis Socrates intelligens, sophistam nequaquam satis firme aut plane rem habere animo conceptam, ad id, quod respondere debeat, eum adducit et dirigit hane viam rationemque ingrediens apparere ait,
ε Omitto hi ea, quae de rhetoricae materia adiiciuntur, quoniam de hac re supra dictum est.