Platonis et Aristotelis de arte rhetorica doctrinae inter se comparatae [microform]

발행: 1864년

분량: 76페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

aliud esse scientia. -στήμην), aliud fidem πιστιν);

nam illam quidem semper veram esse, hanc et veram et salsam esse posse quaeri igitur, utrum rhetoricaeam persuasionem efficiat, ex qua fides, an eam, ex qua scientia oriatur. Concedit Gorgias rhetorica effici

fidem. Iam Socrates totam hanc disputationem concludit hisce verbis p. 455 4.ν, Ουσυρα διδασκαλικὸς ὁ ἐή-

τωρ ἐστι δικαστηρίων et καὶ των αλλων χλων ,

ἀλλα ιστικὸς ' ριονον. Quibus ipsius Platonis explicari sententiam, facile inde potest cognosci, quod Socratem, cuius persona solet, quid ipse sentiat, significare, argumento aliquo id facit confirmantem sunt enim haec Socratis Verba, iis, quae laudavimus, adiecta ον γαρ

δήπου χλον γ' ἄν μναιet τοσουτον ἐν λιγα χρόνω διδαξαε υτι μεγάλα πραγματα. Verum nihilo secius

aliquis de hac re videatur restare scrupulus. Etenim Ρlato, id quod fugere neminem potest, qui hune dialogum paulo attentius perlegerit, omnia, quae in hoc libro de rhetorica disputat, hoc maxime consilio pertractat, ut aperiat et ostendat, quid de perversa illa et corrupta arte dicendi iudicet, quae Athenis ea aetate a sophistis potissimum factitabatur. Qua de causa in hanc fortasse

Φ Jure Stailbaumius contra eos, qui cum aliquot libris πει--κος scribere maluerunt, vocem πι-κός defendit, propter disputationis tenorem eam flagitari recte iudicans. Namque profecto satis inepto sedisset lato, si in fino huius sermonis, qui intus eo pertinet, ut, utrum persuadendo doceat an fidem laciat orator, appareat, Voce εμπικος esset usus, quae plane eandem, quam nais ειν et πειθω, habet ambiguitatem. Accedit, quod de forma

vocabuli non est quod dubites.

32쪽

quispiam adducatur opinionem, ut putet, perinde ac multa alia, qua in hoc libro legantur, ita ea, quae de

vi et natura rhetoridae disserantur, non tam ad artem dicendi universam, quam ad pravum eius falsumque usum esse referenda, latonemque orator perfectus Vereque eloquens non solum fidem faceret sed doceret voluisse. Quod si quis suspicetur, eum meliora docebithio, qui in Phaedro p. 269 D. invenitur, locus: Mλλα

δὴ νῆν το τ δντι ητορικον τε και πιθανον τέχνην πως καὶ ποθεν αν τις δυναμ πορισασθαι ubi Verus Orator Vocatur θανος Hae autem vox, etsi a Verbo

πείθειν est derivata, quod uillato acriter animadvertit, diversitatem potest capere significationis, plane nihil habet ambigui, cum ex communi sermonis Graeci consuetudine non dicatur nisi de iis, qui quid probabile reddunt sive probabiliter et ad fidem faciendam apte

loquuntur, neque ad eos pertineat, qui quas tradunt res pro certis docent atque necessarie demonstrant. Huic argumento neminem spero fore quin cedat. Certissimum igitur est, verba illa Ἀοδ αρα διδασκαλικος ὁ ήτωρ ἐστιν, ἀλλὰ πιστικὸς μονον re vera latonis de totius artis oratoriae vi ac natura explicare sententiam 'i. Atque in hoc quidem Aristotelem, ut erat DeceSSe, magistro suo praeclarissimo prorsus esse assensum, e iis, quae supra disputavimus, satis est perspicuum. - Ceterum admodum est veri simile, Platonem omnium pri-

' His refellitur et redarguitur Stalibaumius, qui in praesatione ad Gorgiam edit prim. a. 1828. p. 21. multum dicit abesse, ut philosophus in hoo libro, quanam in re vis rhetoricae ac natura cernatur, subtilius aperiat.

33쪽

mum gravissimam hanc quaestionem excussisse. Nam primum quidem sophistas, qui soli, quantum Scimus, antea artes conscripserant, diversitatem illam, quam inter rhetoricam et doctrinas disciplinasque intercedere docet lato, recte perspexisse aut de hac re accurate quaesivisse, per se parum est credibile Deinde si quaestioni huic a prioribus iam satisfactum uisset, Plato tota, quam in Gorgia instituit, disputatione poterat supersedere; quid enim attinet acta agere Denique haec, si ab aliis fuissent excogitata, a se ipso esse in-Venta certe non simulasset. Quibus de causis hanc iure tribuere mihi videor laudem latoni. Finis oratori propositus τέλος summumque et ultimum, quo tota eius ars tendat quodque studeat semper consequi, et ex latonis et ex Aristotelis sententia est perSuadere, i. e. eos, qui audiunt, in id, quod velit orator, dicendo ducere Plato hoc diserte dicit haedri

aliquo loco, quo orator animi accuratam notitiam habeat necesse esse exponit huiusque rei hanc causam affert:

πειθω ra ἐν τουτε b. e. ἐν τῆ φυχῆ ποιευ ἐπιχειρεῖ p. 271A.). Mistoteles quamquam de fine rhetoricae nihil explicat, tamen, quid senserit, ex iis, quae de oratoris officio exponit, de quo mox dicemus, sine ullo negotio intelligitur. Dicit enim ibi, rhetoricae eandem esse rationem, quae sit medicinae quae similitudo, quoniam officium illius esso persuadere, huius sanum facere negat, finem autem medici esse curatione sanare patet, foede claudicaret, nisi artis oratoriae esse finem persuadere censuisset. Idem aliis locis facile potest comprobari sed quid plura de re certissima Z

34쪽

Ds officio rhetoricae Aristoteles haec disputat I, 1. p. 1355 10 sqq.): fficium εργον eius est, inquit,

non persuadere, sed ridere omnia, quae quaque in re ad persuadendum sive ad fidem faciendam sunt accommodata, quae eadem ceterarum artium omnium est ratio; nam ne medicinae quidem est sanum facere, sed, quousque fieri potest, eo usque proVehere ad perducere

προαγαγεIH licet enim etiam eos, qui sanitatem recuperare non queunt, tamen bene curare. - Quae quo

iure disputaverit, haud est obscurum. lane enim similiter, a medicus propter morbi eorum, quos curat, gravitatem, ut omnia secundum rationem artisque suae praecepta faciat, saepenumero operam frustra consumit ne sanitatem aegris restituere potest, oratori haud raro

accidit, ut, licet ad rem, d qua dicit, probandam nihil

eorum, quae in ipso fuerunt ita, neglexerit, tamen quam vult persuasionem audientium in animis non eff-ciat. equaquam enim eventus a sola ipsius oratoris voluntate proficiscitur, sed eorum, qui audiunt, pr0pensum in ea, quae dicit, studium accedere debet. Qua de causa non minus ineptum est, ut orator persuadeat, quam ut medicus sanet, postulare hic, si ad sanandum apposite curaverit, ille, si omnia ad persuadendum idonea in medium protulerit, officio suo satisfeceris; neque enim ultra hoc quidquam potest praestare. - Quod quidem eorum, qui ante Aristotelem artes conscripserant, omnino nemo videtur habuisse perspectum omnes certe, qui rhetoricam πειθον δημιουργον, i. e. persuadendi opificem sive effectricem, definiverant, quam definitionem antea communi fuisse in usu paene pro certo potest assi

35쪽

mari , eo errore fuerant implicati, quod rhetoricae mimus esse persuadere existimabant. Apud Platonem de eadem illa definitione sermo est in Gorgia Etenim postquam sophistes gloriatus est, sese posse in quolibet hominum coetu orationis vi persuadere Socrates: Nunc, inquit, videris mihi, Gorgia, ita ut proxime ad rem accesseris,

rhetoricam quamnam artem putares esse, declarasse, et

si quidem recte intelligo, dicis eam persuadendi opificem p. 453 A.). Quibus ex verbis facile colligi potest,

Platonem hanc rhetoricae definitionem consensu suo non plane comprobasse, sed habuisse, quod in ea reprehenderet ponitur enim haec manifesto Gorgiae, non Socratis sententia. Quod confirmatur iis, quae deinceps disputantur. Exponit enim Socrates, quoniam rhetorica non sola persuadendi sit opifex, definitionem eam parum esse accuratam addendum enim esse, et qualem ars oratoria efficiat persuasionem, et quibus de rebus persuadeat. Itaque assentiente sophista haec tandem proponitur definitio p. 455 A.): 'L ρητορικὴ πιιθους δημοτργος ἐστι στενοκῆς ἀλλ' ο διδασκαλικῆς περὶ τὰ

7 Errat Quintilianus in Instit. 0rat libr. ΙΙ. o. 15. l. 4. ano opinionem pronuntians originem duxisse ab Isocrate. Iam a Gorgia rhetoricam definitam esse persuadendi opificem ex libro Platonis cognoscitur, qui eius sophistae inscribitur nomine. Sed ne hi quidem primus, sed ante eum iam Tisias et Corax, artium scriptores antiquissimi, hac usi sunt definitione, si quidem fides est habenda Auctori Prolem in Hermog., Pud quem

36쪽

δικαιον τε και δικον, quae postea ita tantum immutatur, ut, quod Gorgias de rhetoricae materia perperam statuit, refutetur et emendetur. Reprehendit igitur Socrates quam Gorgias probavit definitionem eo solo nomine, quod numeris suis non sit absoluta neque Veroeam omnino reiicit aut pravam vitiosamque esse ostendit. Qua de causa, cum ne in Phaedro quidem ullus exstet locus, quo latonem, quid orator deberet praestare,

satis plane animo habuisse conceptum evincatur, etsi non praeesse negare, multo tamen minus pro certo a firmare ausim, hac de re ceteris aetatis suae rhetoribus eum iudicavisse rectius.

Venimus iam ad eam quaestionem, in qua philosophi nostri utpote veritatis virtutisque amantissimi a sophistis non poterant non quam Vehementissime dissidere ac dissentire. Isti enim ut artis oratoriae rationes putarent cum veritate et honestate coniunctas esse debere, tantum aberat, ut neque fallaciis fraudibusquo audientium animos capere aut sedulo dataque opera in errorem inducere, neque consilia publice ineunda consulto flectere in peius, neque turpitudinis aut iniustitiae causam agere probro sibi esse aut dedecori existimarent. Immo nihil antiquius habebant, quam ut vel pessimae cuique rei fidem asserrent, detraherent vel optimae, ut meliorem causam peiorem, peiorem redderent meliorem τον ἀντωλογον κρειττω ποιεD), ut Vera converterent in falsa, salsis veri speciem induerent. Hunc emersum emiciosumque rhetoricae usum uno ore unoque mimo con-

demant Plato et ristoteles. Nam hic quidem in

Phaedro sophistis, ita potissimum, ut pravum eorum

37쪽

studium derideat, haec exprobrat criminique dat, quod rhetoricae ope effetant, ut et iudicibus eadem modo

iusta modo iniusta, et populo in contionibus eadem modo bona modo mala esse videantur inhaedr. p. 261 D.), quod praeter rerum veritatem parva augeant et amplificent, magna minuant et extenuent p. 267 A.), quod unice veri speciem et probabilitatem sectentur p. 260Λ. 267 A. 272E.), ideoque praecipiant, ut orator ne ea quidem, quae re vera facta sint, nisi probabiliter sint facta, veritati convenienter referat p. 272E.), denique

quod, ut propositum suum assequantur, nullum mendacium, nullam malam artem repudient aut aspereentur

p. 273B.). Ut de his omnibus lato obiurgat sophistas, ita, quomodo ipse artem oratoriam velit exerceri, sub finem huius dialogi p. 273 E. declarat praeclarissimam hanc vocem edens sapientem virum in rhetorica ita debere versari idque spectare, ut semper talia dicat, quae grata et accepta sint diis immortalibus. Quo quid rectius, quid pulchrius potest cogitari At vero ne Aristoteles quidem aliter sensit, sed ipse quoque summas oratori leges has voluit esse, ut ne mala indicendo consilia sequeretur neve fraudibus malisque artibus uteretur. Illud diserte dicit eo loco, quo eloquentiae arma in utramque valere partem exponit I, 1. p. 1355 29 sqq.), ubi haec fere eius sunt verba:

Oportet, ait, de contrariis posse persuadere, non ut utrumque laciamus, neque enim fas est de malispersuadere, sed ne praetereat nos, quomodo quaeque res se habeat, et ut, si quis alius dicendi facultate iniuste utatur, ipsi habeamus, quomodo eum refellamuS. -

38쪽

Alterum num recte statuatur, dubitet fortasse quispiam propterea, quod Aristoteles in libro altero c. 24. etiam

eos locos recenset, ex quibus quae videntur quidem esse neque tamen sunt enthymemata ducuntur τοπονς των φαινομένων ἐνθυμημάτων). Sed quid de his iudicaverit, ipse haud obscure est professus Etenim os, quam multis aliis locis enumeratis postremo eiusmodienthymsmata tum fieri exposuit, cum, quae cum adiunctione veri similia sint, ita proferantur, quasi simpliciter sint veri similia παρα τὸ μ 1 απλως εἰκος ἀλλατι εἰκος), hunc in modum pergit disputare ΙΙ, 24. p. 1402 a 24.3 καὶ το τον ῆττω ει λογον κρείττω ποιευ τουτ' ἐωιν. καὶ ἐντευθεν δικαιως ἐδυσχέραινον οἱ ἄνθρωποι το Πρωταγορου ἐπάγγελιαι- φενδος τε γάρ ἐσπι, καὶ ου ἀληθες ἀλλὰ φαινομενον εἰκος. Quibus verbis illud sophistarum τολήττω λογον κρειττω ποιευ', quod primum iactasse rotagoram ex ipso hoc loco discimus, indignabundus castigat et reprehendit, idque ideo, quod mendaciis et talibus, quae speciem tantum probabilitatis habeant, rationibus nitatur. Ex quo quis On cognoscat, omnes rhetorum fallacias Aristoteli improbatas fuisse, eumque omnes malae artes rationesque fraudulentae et a veritate disiunctae procul abessent a rhetorica voluisse Qua in re quamquam plane consensit cum Platone, tamen eo usque non processit, ut ei, qui iniuste aut improbe dicendi facultate uteretur, oratoris nomen abiudicandum aut eripiendum putaret, qua in sententia latonem fuisse haud diffidiis est probatu Etenim ille in Gorgia p. 459 D.-460 C.)sic fere argumentatur. Fonit primum, utique necesse

39쪽

esse orator, quid sit iustum et iniustum, didicerit iustitiaeque et iniustitiae naturam ac rationem cognitam habeat. Quo posito per inductionem concludit, eum, qui iusta didicerit, iustum esse'), ex quo efficit, orator

iustus sit necesse esse. Hoc comprobato deinceps explicat, hominem iustum semper velle iuste facere, iniuste igitur nunquam velle facere unde cogit, ne oratorem quidem, utpote quem iustum esse demonstratum sit, unquam iniuste agere Velle, neque eum omnino posse iniuste arte rhetorica uti. V. p. 461A. μολο- ροτται τον si τορικὸν ἀδυνατον εἶναι ἀδίκως χρῆσθαι

τῆ ητορικῆ '). Ex hoc necessario sequitur, ut lato

' la, qui sequitur, locus sine ulla dubitatione aliquid vitii

contraxit neque enim recto procedit argumentatio. Quod cum intellexissent viri docti, varias ad eum emendandum inierunt rationes, Sed Valde vereor, ne nemo eorum verum viderit. Mihi enim ista 'o δε δίκαιος δίκαιά nos πράtτει subditicia videntur esse, eum et ratiocinationem interrumpant nam postquam eum,

qui iusta didicerit, iustum esse effectum est, concludi debebat, oratorum iustum esse , neque quidquam ad rem faciant, sed plane sint inutilia. Quid enim opus est dicere, iustum iuste agere, ut probetur, iustum iusto velle agere Nonne ho perso intelligitur Quocirca totum locum si reficiendum censeo:

πραττειν; . . Eo eo nemo offendet, quod aliis rationibus interiectis, ubi ad oratorem reditur, id, quod antea conclusum St, repetitur: τον δε ητορικον ἀνάγκη ἐκ ro λογον δίκαιον Iναι. ' Hano ad opinionem quod Plato lapsus est, minime mirandum, quoniam utpote Socraticus virtutem scientia boni contineri

arbitrabatur. aristoteles etsi illud ne ipse quidem negaturus

40쪽

eos, qui improbe arto dicendi uterentur, quod qui facerent nunquam defuerunt, oratores esse non putaverit nec nisi viro probo oratoris nomen concessum Voluerit.

quo discrepat Aristoteles, qui et bonum et malum

hominem dicendi peritum esse oratorem argumento Simplicissimo confirmat I, 1. p. 1355 15 sqq. . Φα - ρον, inquit, ora τῆς αυτῆς --ε θανον καὶ et φαι- νομενον ἰδευ Θανον, ωσπερ καὶ ἐπὶ τῆς διαλεκπικῆς συλλογιες - τε και φαινομενον συλλογκηιον ὁ γαρ --φε στικὸς ου ἐν τῆ μνάμνειν ἀλλ' ἐν τῆ προαιρέσει 'πλὴν ἐνταυθα μεν εσται O με κατὰ τὴν ἐπιστήμην οδ κατὰ τὴν προαίρεσιν ρήτωρ, ἐκεῖ δε σοφι στῆς μεν κατὰ etὴν προαίρεσιν, διαλεκτικος δε ου κατὰ τὴν προαίρεσιν ἀλλὰ κατὰ τὴν δυναιών. Quorum Verborum Sententia haec est dicit rhetorica esse et ea, quae sint, et ea, quae Videantur neque re vera sint probabilia, considerare, atque in hac re artem oratoriam similem

esse dialecticae, quae ipsa quoque et ad veros syllogismos et ad eos, qui videantur, pertineat. Ut vero hoc congruant, ita alteram ab altera eo differre, quod in dialectica quidem ei, qui consulto fallacibus conclusiunculis utatur, sophistae nomen imponatur, hic igitur secernatur ab illo, qui facultatem quidem illis utendi habeat, sed non utatur, quem solum dialecticum dici. Contra in rhetorica eum, qui notitiam quidem malarum

erat, orator sciret, quid esset Iustum, oportere, tamen, quia illud Socraticorum decretum improbabat, concedere nullo modo poterat, oratorem non posse iniuste agere. Qua de causa eo, quem si tim afferemus, loco iure loquitur de oratoris improbi consilio et voluntate προαιρέσει sallendi.

SEARCH

MENU NAVIGATION