장음표시 사용
61쪽
sarie in hac arte paene nihil potest demonstrari. Α cedit, quod aspe accidit, ut aliquam permotionem animorum sua sponte ipsi asserant ad causam iudices oratoris consiliis aut minus prosperam aut plane contrariam. Quod cum ita fuerit, solis argumentis, quamvis firma sint a graria, nullo adto eos orator, quo olet, Poterit deducere. Haec satis docent, ut res bene cedat dicenti, necesse esse eum non modo rationes ad fidem faciendam idoneas colligere, sed toto animo studioque omni in id quoque incumbere, ut et conciliet sibi homines et animos eorum sic, ut quaque in causa ipsius
tulerit utilitas, moveat concitetque. Neque id fugit Aristotelem docet enim hoc ipsum initio alterius librisp. 1377d 21.): Em δ' ενεκα κρίσεως ἐστιν ἡ ρητορική,
ανάγκη μὴ μονον προς το λογον ορῶν, πως ἀποδεικτι
κος σται καὶ πιστος, ἀλλα καὶ αυτον ποιον ινα καὶ
τον κριτὴν κατασκευάζειν. Quamquam igitur pro vitio habet animos audientium tractari oratione, tamen eiusmodi hoc esse vitium sibi persuasit, ut tolli ex hac arte in communi vitae consuetudine nullo modo possit. Itaque a Platone non adeo dissentit, ut, quod ille caput esse oratoris arbitratur, ipse remoVendum omnino ab arte rhetorica censeat negat id solum, flectere animos oratoris esse munus praecipuum, idque, ut mea quidem fert opinio, optimo iure. Nam dubitari non potest, quin oratio, etiamsi ad animos movendos non descendat, tamen et constare et summa laude digna esse possit; oratione autem omnibus argumentis carente totaque in motibus animorum inflammandis occupata haud scio an
nihil possit cogitari ineptius. Praecipuum autem ora-
62쪽
toris munus id esse non potest, quod etsi neglexerit, tamen a reprehensione tutus erit, quoque si functus erit neglectis ceteris, gravissimam in reprehensionem incurret. Rectius igitur sine dubio Aristoteles summam in dicendo vim tribuit argumentationi. - Sed pergamus ad id, quod reliquum est, videamusque, num Aristoteles, quoniam consentiens cum latone ad animos flectendos apposite dicendum esse oratori existimat, ipse quoque eam, qua ille hanc ob causam oratorem omatum esse vult, scientiam cognitionemque necessariam ad dicendum habeat. Ac negat quidem quemquam in illis orationis generibus, quibus aut concilientur animi aut permoveantur, callide ac perite posse versari, nisi si in illa doctrina, quae sit de morum proprietatibus sic liceat Quintiliano auctore reddere Graecum vocabulum ηθη, cuius nomine caret sermo Latinus, v. Quintil. Instit. Orat. VI, 2 8.-9.), de virtutibus, de animi commotionibus, bene sit versatus, motuumque quid quisque sit et quibus ex causis oriatur et quomodo excitetur, diligenter habeat exploratum paenitusque perspectum V. I, 2. p. 1350 21. - δ' αἱ πιστεις δια τουτων εἰσι sc ἐδια - δεικνυνα διὰ το ἔθους του λέγοντος φλατο τὴν κροατὴν διαθεῖναί πως), φανερον τι ταπιστὰ vis ἐστι λαβεr του συλλογισασθαι δυναμένον καὶ του θεωρῆσαι περ τὰ θη καὶ τὰς ρετὰς καὶ τρίτον του περ τὰ πάθη, τί τε ἔκαστον ἐστι τῶν παθων καὶ ποτον τι καὶ ἐκ τινων ἐπινεται και πως Ad sensus autem animorum cum doceat opus esse adhibere orationem, sequitur, ut omnium, quas hic enumerat, rerum
cognitionem ad rhetoricam via et ratione tractandam
63쪽
requiri sit arbitratus. Eiusque rei testimonio est rhetoricorum liber secundus, in quo multa per capita e 1.-17. de naturis humani generis ac moribus explicat accuratissimeque exsequitur, quae morum proprietates Virtutesque idoneae sint ad fidem dicenti conciliandam c. 1.), quid quisque motuum sit, quo in rerum statu quidque sentientes et existimantes homines quamque ad animi permotionem inclinent, quos in homines quamque illarum soleant animis concipere, quibus rebus motuum quisque aut incendatur aut restinguatur c. 2. 11.), pro aetatibus quae morum sit dissimilitudo
studiorumque distantia, quae adolescentium, quae Virorum, quae senum natura c. 12.-14.), praemia donaque fortunae quam vim habeant ad mores et mentes et cogitationes hominum, quom0d0, qui nobili, qu0modo, qui obseuro loco sint nati, qu0modo divites, qu0modo pauperes, quomodo potentes, quomodo humiles soleant esse morati animisque aspecti c. 15.-17.). Imbutum igitur
vult esse oratorem, ut in pauca conferam, subtiliore
eius disciplinae cognitione, quam hodie Vocant psychologiam, Mistoteles cum philosophiae parte morali uno
comprehendens nomine vel περὶ in θη πραγματείαν v. Rhetor. I, 2. p. 1356 25. σε στριβαινε τὴν ρητορικὴν οἷον παραφυές τι τῆς διαλεκτικῆς εἶναι καὶ τῆς
περ τὰ θη ραγριατεως, ubi psychologiam dici ex verbis antecedentibus cognoscitur vel quia partem illam
moralem subiectam censet esse rationi civili V. Magn. Moria Ι 1 init. μέρος ἐστιν ορ- ως εοικε, και αρχὴ
περι τὰ θη ραγι-τεια τῆς πυλπικῆς περὶ τὰ ἔθη πολιτικὴν appellat v. Rhetor. I, 4. p. 1359 8. me γὰρ
64쪽
καὶ προτερον εἰρηκότες τυγχανορον, ἀληθές ἐσειν, ὁτι ν ητορικὴ συγ κειται ἔκ τε τῆς ἀναλυτικῆς ἐπι στήμης καὶ τῆς περὶ τὰ θη πολιτικῆς). sycholo a autem ea ipsa est disciplina, quam oratorem debere diligentissime habere tractatam et pervestigatam iudicat lato.
Rerum earum, de quibus adhuc disputavimus, scientiam consecutus sit orator oportet, cuiuscunque generis est suscepturus causam neque enim ulla potest inveniri
aut cogitari, in qua non quaerendum sit aut de iusto aut de bono aut de honesto aut de iis, quae his sunt contraria, nec in qua nihil comprobandum, nihil refutandum, nihil definiendum, nihil ordinandum, ne denique in qua non possit fieri, ut animos oporteat oratione aut excitare aut sedare aut conciliare. hilosophiae igitur partem moralem nam haec docet, quid honestum
sit, quid turpe, quid bonum, quid malum, quid iustum, quid iniustum et dialectieam et psychologiam bene
noverit orator necesse est, qualemcunque ad causam est accessurus. Sed has artes didicisse non satis est;
postulant praeterea causarum genera suam quodque prudentiam propriam cognitionemque singularem, eaque qui carebit, tametsi artes illas tenebit, tamen graviter scienterque dicere non poterit. Causarum enim forensium qualis fore actor est putandus, qui legum sit inscius iurisque civilis ignarus et in consiliis publicis qualis ore suasor existimandus, qui historias nesciat aut rudis sit in rebus civilibus Sed harum rerum ad mentionem lato in Phaedro non devenit, idque propterea, quod ibi id solum sibi proposuerat demonstrare, eloquentem non posse effici sine philosophia. Quod
65쪽
cognoscitur ex his Socratis verbis, collocatis fere in principio totius, quae in hoc fialogo de recta ac Vitiosa dicendi ratione p. 259 E. πη καλως χει λέγειν και οπη ρων instituitur, disputationis meis δή, θρέρι ματα γεννατα si quasi advocat allicitque orationes,
quas fingit ad se esse accessuras rhetoricaeque artis laudem erepturas), καλλίπαιδα τε Φαῖδρον πείθετε, δεων μὴ ἱκανως φιλοσοφηση, νει ἱκανος ποτε λέγεινε α περι τεινος p. 261 A.). Atque eae quidem disciplinae, de quibus ita, ut exposuimus, deinceps in hoc sermone disseritur, aeque omnes continentur philosophia nam eius pars quaedam est et quae de rebus bonis et malis quaerit doctrina et dialectica et denique psysthologia artium autem illarum, quarum scientiam in causarum generibus singulis diximus esse necessariam, philosophiae subiici aut supponi potest nulla, id quod percensens eas facile per se quisque intelliget. Ceterum Plato, quamquam de his non quaesivit, tamen sic quoque satis demonstravit, quod haedri quodam loco ' statuit, eloquentiae laudem non posse comparari sine doctrina. Et hoc quidem subtiliter exponendo de studiis oratoriis emendandis meruit optime. Nam si ulla re, eloquentia illa aetate eo foede erat corrupta ac depravata, quod plerique, qui tunc se profitebantur oratores, quippe profecti a sophistis, qui praeter ipsam rhetoricam omnino nihil discendum esse oratori futuro
' Ρ. 26s D. εἰ μέν σοι πασε φώσει ρητορική ευαε, σεβδήτωρ ἐλλογερος, προσλαβων ἐπιστημην τε και μελετην, ubi tria quasi fundamenta lacit eloquentiae: naturam, doctrinam, exercitationem.
66쪽
docebant '), quasi nudi atque inermes ad causas veniebant nullaque cognitione rerum mali rhetoricam actitabant. Hac a perversa ratione quod oratores avocavit viamque, qua ad Veram perveniretur eloquentiam, monstravit, sine ulla dubitatione confirmaverim latonis longe maximum de arte rhetorica esse meritum. Hae haud dubie gravissima totius commentationis nostrae parte ad finem perducta, quoniam duae Supe sunt quaestiones a Platone partim in Gorgia partim in
Phaedro Xcussae, altera, num ars altera, num utilis
sit rhetorica, reliquum est, ut his de rebus quid se serit Plato numque idem quod Aristoteles senserit, paucis sit exponendum. Ac quia in Gorgia quidem remita instituit, ut quaestioni alteri alteram quasi intexeret et pertractans illam ad hanc solvendam simul muniret viam, ab hoc sermone proficisci primumque eius, quae ibi fit, disputationis narrare rationem conducet. Est autem eius ratio fere haec inde a p. 462 B.). olo, Gorgiae familiari, qui, postquam ille a Socrate in angustias compulsus reticuit, sermonem suscepit, quaerenti ex Socrate, quamnam artem censeat esse rhetoricam, hic respondet, sibi quidem eam omnino nullam videri esse artem, sed observationem quandam ἐμπειριαν
' Hac voce, quae maxime Graeco vocabulo mihi videtur respondere, Ciceronis sequens auctoritatem utor, apud quem in 1ibro altero de Oratore o. 57 φ. 232. Crassus hae est loquens: Quasi vero horum ipsorum, de quibus Antonius iam diu lo-
67쪽
Gνα), et eam .dem voluptatis cuiusdam parandae χαριτος τινος καὶ δονῆς ἀπεργασίας), ita ut eius summa consistat in blandiendo ipsaque pars sit facultatis blandiendi τῆς κολακειαo. Cuius facultatis cum etiam aliae sint partes, veluti coquorum ars, quae vulgo dicatur, si
quaeratur, qualem partem dicat esse rhetoricam, sua quidem sententia eam esse rationis civilis particulae simulacrum πολιτικῆς μορίου εἴδωλον), idque admodum turpe. Quod cum nequeiolo perspicuum sit et Gorgiae tam mirum videatur, ut Socratem, quod dixerit, dilucidius explicare iubeat, ille, ut apertius fiat, quid sentiat, uno in modum disputare pergit p. 464Λ. 3.
Duae sunt, inquit, ex quibus homo constat, partes, altera animus, altera corpus, eiusque partis utriusque bona quaedam est valetudo, sed ea aut Vere bona esse potest aut specie tantum bona suntque res, quae hanc, sunt item, quae illam possunt efficere. Et efficiunt quidem valetudinem vere bonam duae artes, altera animi, altera corporis; quarum eam, quae spectat ad animum, civilem πολιτικὴν voco, eam, quae pertinet ad corpus, uno quidem nomine non possum appellare, sed cultus corporis, qui unus est, duas pono particulas, unam artem gymnicam, alteram medicinam totidem autem partes dico esse rationis civilis, unam legum scribendarum, alteram iuris dicundi artem, has singulas singulis illis respondentes. Et hae quidem artes verae vel animi vel corporis inserviunt saluti Sed iis fraudulenter sesequitur, ars ulla sit. Observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent
68쪽
solet admiseere lacultas blandiendi si κολακεντική), quae quadrifariam divisa, tametsi non saluti, sed voluptati hominis consulit, tamen illarum artium uniuscuiusque quasi speciem induit dignitatemque sibi asciscit. Nam
medicinae praestantiam sibi sumit coquinaria simulans, sese cibos nosse corpori saluberrimos, et artis gymnicae artificium comendi si κομιι-οκὴ ementiens, sese lenociniis suis corpus reddere pulcherrimum. Quae autem ratio artificio comendi cum arte gymnica, eadem sophisticae intercedit cum arte legali, et quae coquinariae cum medicina, eadem rhetoricae cum arte iudiciali. Haec igitur quattuor artium illarum quattuor sunt quasi sumulacra p. 465 Q). Et blandiendi quidem saevitates
eas omnes appello resque turpes esse dico, quia veram salutem nihil curantes voluptatis sunt ministratrices; artes autem eas esse nego observationesque Voco, quia earum, quibus utuntur, rerum quae sit natura ignorant, ita ut de causis cuiusque rei non possint reddere rationem ratione autem quidquid caret, artis nomine puto esse indignum p. 465 A.). - Haec ibi Socrates. Et quoniam per totam hanc disputationem tam generatim loquitur atque universe, ut, quae dicit, sine discrimine ad omnia studia oratoria videatur referre, legentes paene necesse est ad eam adduci sententiam, ut Platonem existiment omnino nec in artibus numerasse nec utilem putasse rhetoricam. Nam et artem et utilem eam esse praecis negat Socrates, hoc, observationem, illud facultatem blandiendi eam appellans; quid enim quae eius potest esse utilitas, si semper hominum auribus blanditur neglectaque vera eorum salute solius voluptatis
69쪽
prospicit rationibus Et quid quod aliis locis etiam confimari ea, quam diximus, videtur opinio Nam in Phaedro Socrates postquam ipsam rhetoricam antea graviter accusatam purgandi sui causa hunc in modum induxit loquentem suum quidem consilium eo pertinere, ut, qui in se velit operam conferre, id tum demum faciat, cum Veri cognitionem sit consecutus sese tamen hoc si tuere, sine suo auxilio ne eum quidem, qui rerum eritatem perspexerit, ex arte posse dicere, post hane
igitur rhetorica defensionem ille Phaedro dubitanti, an haec iure possit proferre rhetorica Φημι, inquit, ἐὰν
οἴ γε ἐπιοντες αυτ λογον μαρτνρωσιν εἶναι τεχνη. ωσπιργαρ ἀκουειν δοκω τινων προσιοντων και διαμαρτυρομένων λογων οτι φευδεται και ον εμι τέχνη, ἀλλ' ατεχνος
τριβή p. 260as.). Et in Gorgia, quo in dialogo aliquanto post eum, quem narraVimus, Sermonem interiectis aliis rebus etiam nominatim de utilitate rhetoricae quaeritur inde a p. 480 A.), disputationem eam Socrates hanc perducit ad clausulam p. 481B.): Nr μὴ ριέλλοντο ἀδικετ ον μεγάλη τις μοι δοκεν χρεια αὐτῆς εἶναι, εἰ δὴ καὶ στι τις χρεία, ως εν γε τοκπροσθεν ουδαμῆ ἐεφάνη ουσα. Quid his in medium prolatis, latonem nec in artibus posuisse nec pro re utili habuisse rhetoricam, nonne videtur esse certissimum ΘEt tamen hac opinione, quod acriter iam perspexit Quintilianus v. Instit. Orat. Π, 15, 24 sqq.), nihil a Vero abest longius. In promptu enim sunt quae eam relatent salsamque esse doceant argumenta firmissima. Et artium quidem de numero latonem longe abfuisse ut rhetoricam censeret eximendam, luce clarius fit ea re,
70쪽
quod in Phaedro fuse lateque exponit, quae Via ei, qui
ex arte velit dicere, sit ingredienda, artisque ad dignitatem rhetorica quomodo possit perduci. Artis autem quia sit via et ratione agere es Phaedr. p. 270 E.), diei autem via et ratione sine variarum illarum, quas supra diximus, rerum disciplinarumque scientia non possit, ei, qui dicendi cupiat fieri artifex τεχνικος λογων πέρι), scientiam illam multiplicem iudicat necessario esse comprehendendam. Ex hac autem cognitione cum quasi efflorescat redundetque eloquentia, tum exstare fatetur artem dicendi perfectam omnibusque numeris absolutam p. 272 A. τοτε καλως τε και τελέως ἐστιν ἡ τέχνη ἀπειργασριένη). tque ut his rhetoricam posse esse artem, ita in Gorgia posse eam esse utilem haud ambigue significavit. Leguntur enim in eo libro p. 502 E. 503 B. haec. Quaerit Socrates e Callicle, rhetoricae illi, quae Athenis aliisque in civitatibus liberis vigeat,
quid censeat esse propositum, oratoresque utrum putet id semper, quod optimum sit, in dicendo spectare, ut cives quam optimi fiant orationibus suis, laborantes, an gratiam eorum captantes privatique sui commodi causa bonum publicum negligentes populis tanquam infantibus morigerari et blandiri neque meliores eo fiant an peiores, curare. Cui Callicles ad haec non posse respo deri simpliciter esse enim oratores, qui civium saluti consulant, esse, qui eam negligant. Quam sententiam
consensu suo plane comprobans Socrates Ἐξαρκεῖ, inquit. εἰ γαρ καὶ τουτο ἐστι διπλουν, το μεν ερον που τουτου κολακεία ν δε καὶ αἰσχρα δηριηγορια, τὸ δ' Dερον καλον, οὐ παρασκευαγιν, imo εος βέλτισταιν