Platonis et Aristotelis de arte rhetorica doctrinae inter se comparatae [microform]

발행: 1864년

분량: 76페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ante enarravimus, loco eandem quam lato in Phaedro dicat artem, dubium esse non potest. Uterque enim significat eam disciplinam, quam nos quidem logicen, Aristoteles plerumque αναλουτικὴν ἐπιστήμην vocat. Nam haec et concludendi rationes perscrutatur, quas Aristoteles, et analyticam ac syntheticam cognoscendi vias inquirit, quas lato notas debere esse oratori existimat. Hoc notandum videbatur, ne, quoniam uterque philosophus dialecticas nomine Varie utitur, talia, quae plane diversi essent generis, inter se contulisse putaremur '.

nores tamen sunt neque eosdem ructus quos matres ferunt' 8Quis enim credat, scriptorem similitudine illa eo usum esse consilio, ut Indicaret, rhetoricam dialectica minoris esse aestimandam Manifesto id unum docere voluit, eam solam per se sine aliarum disciplinarum adiumento non posse constare. 7 Spengelius eo, quem supra laudarimus, loco, quo rhetorica Io παραφυές, τῆς διαλεκτικῆς Ozatur, non logicen, sed

disserendi artem sive disputatricem, quam Latini dixerunt, intellexit, id quod patet ex his eius verbis liber Aristoteles Rhetori p. 467. 'Es is aberrato Rhetori des Aristoteles nichiaeibatiindig, Wio e am ingange u sagen Soheint, nichi in Correlat de Dialerith sondem au Kosten de Dialekti is sio hereorgehoben auis Aristoteles han nisi umhin bald nachher die Rhetori nur ias in AusWuohs de Nebongeschola dor Dialekti xu ervigron. Nam comparavit illum locum cum principio totius libri, ubi rhetorio quasi ex altera parte dicitur respondere dialecticae, quo nomine ibi, ut ab Aristotele longe savissime, ars disserendi notatur. Sed nostro loco non illam,

sed Ionoen esse intelligendam, cum ex Verbis, quae Proxime antecedunt φανερον ora ταντα τα τρια σε λαβῶν του λλογι---α δυναμένου . r. 13 Perspicuum sit, tum maxime his, quae

Paulo insorius I, 4. p. 1359 8. - 10. laguntur, comprobatur:

52쪽

Negavimus supra p. 39.), Aristoteli vivo esse vertendum, quod oratorem definiendi peritum esse oportere nuginquam commemoraverit. Reliquum est, ut iure nos id negasse probemus Aristotelem modo vidimus docere,

in unaquaque oratione opus esse demonstrationibus.

Demonstratio autem quoniam in infinitum abire nequit, recte procedere non potest, nisi positis quibusdam, uno non demonstrentur, principiisque, quae per se sint certa, constitutis es Aristot Analyt. Post L 3 p. 72 18 sqq. et I 2. p. 72 7. . Haec autem demonstrationis principia sunt definitiones, quippe quae rerum naturam eX-plicent ses Aristot Analyt. Post Π, 3 p. 908 24. αταρχαι τῶν ἀποδειξεων eur L ibid. V. 16. ο ρμηλος ονσως ς γνωρκσμός.). A definitionibus igitur omnis proficiscitur demonstratio, sine iis demonstrari omnino nihil potest. Unde sequitur, ut unumquemque, qui quid demonstrare velit, res definiendo posse explicax opor-

ἐντορικὴ συγκεντα ἔκ- τῆς ανσλ-κῆς ἐπιεν μης και τῆς me ταων πολιτικῆς, quae, ut liquet, ad eum, de quo agimus, locum sunt reserenda. - Similem in modum atque Spengelius lapsus est P. Motorius, qui ad I, 2. p. 1356 30. ἔστι γαρ ἡ ἔντορικὴ meis D riis διαλεκτικῆς καὶ oμoknsa hae annotat: Quod paulo antea didit illum locum: Ma νμβαινε τὴν ἐνωρικὸν σιον -- ραφνες -τῆς διαλεκτικῆς εἶναι translato nomine protulit, uno proprio tradit. Namque et ipse duos inter se oontulit locos, quorum ratio prorsus diversa est. Ubi enim rhetorica partioula quaedam et simulaerum dialecticae dicitur, non, ut eo lam, quem Iaudat Victorius Iogio sed ars disserendi est intelligenda, id quod verba haeo, quae subsequuntur, docent: καθάπερ καλαρνμ- εθωμν. Nam principio libri, ut diximus, de a arte, quae disserendo verum tentat, loquitur.

53쪽

teat. Verum eum hoc ita sit, se non supervacaneum, at necesse certe non erat diserte dicere, oratorem opo ter definitiones posse instituere. Hoc enim, si quidem

sa, quibus fidem vult adiungi, demonstrare debet, per

se intelligitur. His expositis de dialectica satis, opinor, superque

dictum est. Neque enim solMn ostendimus, et Platonem et Aristotelem in ea versatum esse esse oratorem, Verum etiam causas, cur id uterque Velit, proposuimus et, quo iure eas res, propter quas hic rhetoricam dialectica egere censet, omiserit ille, subtiliter quaesivimus. Sed his pertractatis nondum ad finem eius, quam insutuimus, quaestionis pervenimus. Neque enim aut

Plato aut Aristoteles eum, qui, quid sit iustum, quid bonum, quid honestum, noverit artemque dialecticam didicerit, satis ad dicendum instructum praeparatumque fore existimati sunt etiam aliae disciplinae, quarum

cognitionem ad eloquentiae laudem consequendam requiri arbitrantur. Itaque restat, ut de his explieandum

esse videatur.

cetera artes doctrinaeque, quibus perinde ac rhetoricae propositum est de iis, in quibus Versantur, rebus persuadere, persuasionem ut efficiant, eam ingrediuntur viam, ut rationibus argumentisque asserendis ea, quae docent, confirment veraque esse demonstrent. Qua ab persuadendi ratione, quae tota ad mentem et ad intelligentiam est accommodata, diversa ac disserens est ea, quamllato inire arbitratur rhetoricam. Hanc enim ait in animis studere persuasionem efficere, hanc animis orationes admovere, huius totum in animos quasi im

54쪽

tentum esse certamen Phaedr. p. 270 E. - 271A. ἄμλλα αυτ i. e. - ἡ τορι τέταται προς τὴν φοχὴν 1ῶσαὶ Denique universam rhetoricam dicit esse artem quandam flexanimam, i. e. quae hominum animos ora tionibus, ut velit, regat et flectat. V. p. 61.A. De ον ον το μὲν λον Ῥητορι- δν εἴη τέχνη et χαγωγία τις δια λογων cf. p. 271 ἐπειδὴ λογον δυνήιοι τυγχάνει 'παγωγια ουσα, . . a. Quoniam autem haec sit eius natura ac ratio, cogit colligitque oratori necessarium esse nosse, quoium animi tanquam species sint a formae quaeque cuiusque earum proprietates, et quo orationum genere animi pro sua quisque indole, ut credant fidemque habeant iis, quae dicantur, adduci

possint p. 271 D.), sive, ut alibi p. 270 B. ait paucis

haec comprehendens, oratorem oportere animi humani naturaeque eius accuratam tenere notitiam. Quod recte se ita statuere, etiam ea re probare conatur, quod ne medicus quidem, cuius omne ad corpus sicuti oratoris ad animum pertineat studium, si non usum solum sequens artem suam exercere, sed ex ratione medicamentis adhibendis mederi morbis aegrosque sanare Velit, corporis interiore notitia et cognitione possit carere p. 270 B.3. Atque idcirco plano similiter a supra eum, qui dialectica sit ignarus et rudis, hic eum, qui naturas hominum non habeat exploratas paenitusque perspectas, ex arte ulla de re posse dicere negat p. 271B.3; caeci enim iter facientis ait illum esse similem, qui sine hac scientia rhetoricam laetitet; neque vero caeci instar debere agere eum, qui quid ex arte agere putari cupiat p. 270 D.-E.).

55쪽

Quod lato totum diei oratoris certamen in ducendis a pellendis animis verti totamque rhetoricam

artem quandam esse exanimam, hoc vereor ne non

sine iusta causa possit offendere. Quid enim ita si

artis oratoriae comprehenditur natura, nonne quod in argumentando et demonstrando emitur oratoris munus

prorsus negligitur An demonstrando animi flectuntur ac moventur, rationibusve persuadetur animis Apparet, credo, id quod iam diximus, rationibus et argumentis qui quid hominibus probet, eum menti iudicioque hominum persuadere Milato, inquies, argumentationem nec in Gorgia nec in Ρhaedro ne leviter quidem tetigit. Sed quis, quaeso, praeclarissimum philosophum tam ineptum fuisse credat, ut orationes demonstrationibus carere posse putaret Et quid nonne docet, oratori opus esse definitionibus Definitionum autem qui tandem alius est usus, nisi ut fundamenta sint, quibus nitatur demonstratio Moessariam igitur sine ulla dubitatione etiam Plato argumentationem in orationibus esse censuit. Verumtamen quod, etsi haec ita sunt, tamen illius nullam habens rationem rhetoricam, si eius

spectetur summa, artem quandam ducendorum animorum esse dicit, hoc certissimo est argumento, eum caput oratoris non tam id esse putasse, ut res demonstrarentur, quam ut animi audientium, quacunque fieri posset ratione, pertractarentur. Quod non mediocriterea re confirmatur, quod de argumentatione ipsa nusquam ne paucissimis quidem fecit mentionem, cum, ut

in haedro eo deduceretur disputatio, fieri paene debuerit. Nam ibi id maxime egit, ut vulgares de arte

56쪽

rhetorica opiniones, quas aut minus rectas aut perversas habebat, refutaret et emendare vitiaque, quibus Ebros rhetoribus compositos laborare putabat, aperiret manifestaque faceret Aristotele autem teste quotquot exstiterant artium scriptores ante omnia animos orationbbus permovendos et concitandos rati argumentationem adeo neglexerant, ut de ea pam nihil praeciperent v. Mistos Rhetor. I, 1. p. 1354 11 sqq. δ21. I, 2. p. 1356 16. - 17.). o vix dubitandum quin lato, si contra argumentationi priores deferendas censuisset, reprehendere et castigare non fuerit omissurus. rocerio igitur affirmaverim, de hac re eum non multo secus ac, qui ante fuerant et tunc erant, rhetores sensisse.

Hae si recte disputavimus, in hac quaestione haudita parva inter philosophos nostros est dissensio nam Aristoteles ut argumentationi ullum ceterorum oratoris muneram anteponat, tantum abest, ut omnia reliqua levia prae illo ac paene nullo numeranda loco existimet. Ar mentatio ei longo princeps oratoris est ossicium; huic primas, huic secundas, huic tertias tribuit in hae una emi artem putat V. Ι 1. p. 1354 13. αἱ γαρ πιστεις πιεχνον ἐσο μονον, et p. 1355. 4. Ἐντεχνος μέθοδος περὶ τὰς πωτεις ἐστίν, ubi πίστεις non simpliciter probationes dicit, sed eas, quas πιστεις διὰ των λογιο 0, 2 p. 1356 a 19. sive διὰ του δεικνυμι η φα νεσθαι δεικνωναι ibid. . . appellat, i. e. argumenta et rationes), in hac apparere oratoris ingenium, hanc solam necessario requiri cetera omnia inutilia ait esse et supervacanea III, 1. p. 1404 a 6. ταλλα ξαν του

57쪽

p. 1354t 13. α γα πωτεις ἔντεχνόν ἐστι ριονον, τὰ δ' αλλα προσθῆκαι), speciem quandam atque Pompam,

ad turbandos eos, qui audiant, compositam III, 1.

p. 1404 11. ἀλλ' απαντα φαντασία ταυτ' ἐστὶ καὶ προς

τον ἀκροατήν. Me de actione maximo et elocutione dicit). Ac propterea rhetores, qui ante ipsum artes oratorias composuerint, officio suo minima tantummodo ex parte iudicat esse functos, quoniam argumentationem paene nihil curaverint toti in doctrina illa haerentes, quae sit de animorum motibus oratione inflammandis. De his autem qui de praecepta, eum res extra causam sitas tradere me τῶν ἐγώ του πράγματος πεπρεατενεσθαι). Nam odium V et misericordiam et iram quaeque praeter has sint animi commotiones non ad causam pertinere sed ad iudicem I, 1. p. 1354 11.18.3. lare autem in civitatibus nonnullis bene administratis iudiciisque Dibusdam, velut in Areopago, oratorem legibus vetari de re proposita discedere neque enim oportere iudicis mentem quasi detorquere διαστρέφειν ira aut invidia aut misericordia movenda;

nam hoc non secus esse, ac si quis qua usurus sit

regulam incurvet et inflectat ibid. V. 19 sqq. . mmo aequum esse in hac arte ita versari, ut ii, apud quos verba fiant, nec ad iram nec ad studium deducantur;

δ' Aristoteles utitur verbo διαβολῆς non ipsum animi motum, sed causam eius significans is autem motus, qui criminando concitatur, est odium t ἔχθρα, ο μῖσος); os Aristot. Rhetor. V, 4. p. 1382 1. ποι Dκ ἔχθρας ὀργή, ἐπ ρεασμος, διαβολή.

58쪽

ipsis enim rebus par esse disceptare Iss, 1 p. 1404. 4.

ἐπεὶ τό γε δικαιον , δῖν nuta se is me τον λογον ως ριήτε λυπεῖν μητε ευφραινειν δικαιον γαρ avola ἀγωνίζεσθαι τοῖς πράγμασιν). - Spectant hae fere omnia ad illam animorum tractandorum rationem, quae

hominum in animis motus concitat, improbatque Aristoteles et impugnat eius in rhetorica usum duplici de causa primum quia omnia, quae permotionis gratia ab oratore dicantur, prorsus absint a causa deinde quia motibus hominum mentibus quasi caligo quaedam se fundatur, ita ut rerum veritatem non satis possint perspicere, efficiaturque, ut impetu quodam et perturbatione magis quam iudicio et consilio regantur sv Ι, 1. p. 1354a 24.-26. et ibid. x8.-11.3. Neque vero uno hoc solo orationis genero animi possunt duci ac flecti;

pertinet ad animos id quoque genus, quod dicentis habet

commendationem eumque ut hominem probum et bene moratum et fide dignum et erga illos, apud quos agit, benevolum describit; conciliantur enim eo hominum animi. Hanc orationis rationem etsi Aristoteles iis, quos modo laudavimus, locis non tetigit, tamen iustum dicens esse solas ipsas defendere res ideoque omnia reliqua praeter argumentationem esse supervacanea, satis

aperte significavit, sibi ne hoc quidem genus dicendi iure ab oratoribus videri usurpari. Nec iudicare aliter nisi a se ipse desciscens tyotuit; neque enim minus extra causam dicit, qui oratione homines sibi studet conciliare, quam qui eos impellit ad motus. Hoc igitur in aperto est, ristotelem animos pertractari ab oratore, utracunque hoc fieret ratione, pro vitio habuisse.

59쪽

Sed tamen cavit, ne praeciperet, ut orator repudiatis his artibus in argumentatione et in re ipsa per se comprobanda sese contineret, fecitque id prudentissime. Nam in vitae quotidianae consuetudine ut ad causas obtinendas sufficiat argumenta ad rem probandam idonea colligere et afferre, tantum abest, ut ei, qui nihil ultra fecerit, quam maxime sit Verendum, ne causam perdat vincaturque ab eo, qui etiam ad sensus animorum adhibuerit orationem. Neque, cur hoc ita sit, di

ficile est ad intelligendum. Namque ut primum de illo

orationis genere dicamus, quod mores quasi Ungit dicentis, quod genus Aristoteles rhetoresque posteriores hunc secuti vocant ἐθικον, cum omnes ei, quem fide existimant esse dignum, cum omnibus in rebus, . tum

in iis, quae dubitationem asserant, multo facilius credant fidemque tribuant, fide autem dignus habeatur is, qui et consilii plenus et probus et benevolus videtur esse es Aristot Rhetor Π, 1. p. 1378 6 sqq.), die

suadendum necessario valet permultum oratio, quae talis hominis tueatur speciem omnibusque ex his a tibus commendet dicentem. Verum nihilo paene minor illius generis est vis, quod Aristoteles nominat παθη-Mκο, quod animos audientium ad quemcunque causae natura ratioque temporis postulat motum vocat impellitque, ut aut iraseantur aut mites sint aut invideant aut faveant aut oderint aut diligant aut sperent aut metuant aut cupiant aut abhorreant aut laetentur aut maereant. Multum enim interest, integri quietique iudicent homines an quodam modo animis affecti, habe, que motuum suam quisque vim ad eorum iudicia suo- 4

60쪽

50 quo modo flectit ac dirigit voluntates. Rectissime Ari

Quam ob rem omnibus in causis alii semper sunt motus, qui obstent, alii, qui prosint oratoris voluntati, unde per se intelligitur, in his exstinguendis illisque incendendi magnam oratoris exsistere vim. atet igitur, utrumque, et illud θικον et hoc παθητικον, in oratione adhibitin maximo ad persuadendum esse momento; et fatetur hoc quidem ipse Aristoteles sunt enim haec eius verba V, 1. p. 1377 25.): Πολυ διαφέρει προς

πιστιν, μαλιστα μεν ἐν τατ συμβουλα , - καὶ ἐν goa δικαις, - ποιον τινα φαινεσθαι τον λέγοντα και

δε τουτοις ἐὰν καὶ αυτοὶ διακειριενοι πως πχάνωσιν. Haec vero cum ita sint, cum praeter argumentationem

etiam hae duae res, ut concilientur et ut moveantur, qui audiunt, ad persuadendum Valeant multum, manifesto ei, qui cunctas tres illas inierit rationes, multo certior erit bonus causae eventus quam ei, qui in rei ipsius defensione acquieverit, fierique paene necesse est, ut, si alter cum altero in certamen descenderit, is, qui etiam animos pertractaverit, Victoriam reportet de eo, qui hoc facere neglexerit, idque eo magis, quod nece8-

SEARCH

MENU NAVIGATION