장음표시 사용
141쪽
veniendae deerat. Quanto Lesbiae amore arserit Catullus, multa, quae Supersunt carmina declarant, si c. 5 7, 2, 3. In quibus duobus posterioribus carminibus nomen Lesbiactreticetur, quod etiam ori idomus in carminibus 8, 11
76 91, 104, 109. Eodem sero tempore, quo quatuor illa carmina, quae priora nominavimus conscripsit, carmen 51 e Sapphus illo: Φαιυεταί μοι κῆυος ο Θέοteras' conVerti et carmen 68 i. o. arm 68, indo a versu 1 composuit, in quo illum amicum laudavit propter beneficia, quibus in amore poetam affecit. Iam tamen in confinio sumus alius carminum generis in eo ipso enim carmine
Catullus jam cecinit vss. 13 et 136:
μQuae tamen etsi uno non est contenta Catullo Rara verecundae furta seremus herae.'
Lesbiae infidelitas satis incerem vituperatur. Catullus tamen ideo puellas venustate et suavitate deceptus erat, ut Hus surtii indulgenter connivens varias excusandi caussas molligens, carmen illud his rumores instammatis versibus concluderet:
μEt longe ante omnes felix sit mihi, quae me carior ipsost, WLux mea, qua viva vivere dulce mihist.
Denique primae, ut ita dicam, classi de Lesbia carminum c. 86: Quintia formosa est multis, mihi candida, longa' adscripsit Schwabius. Ad alteram vero classem pertinere opinatus est . 70: Nulla o dicit mulier mea nubere malleV, cum duobus similis argumenti carminibus c. 83: Lesbia mi praeSente viro mala plurima dicit' et c. 2: Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam'. Quam omnia
142쪽
carmina discordiam inter amantes Ortam esse produnt, prius leviorem, saepius bona cum gratia compOSilam, quae deinde tamen gravissima acta est, quippe qua amor in odium conversus d issolutus est. Videmus enim Catulli amorem, quamvis Clodia peccet fieri vehementiorem mulierem enim immerito amatam in c. 104: Credis me potuisse meae maledicere vitae' contra quendam defendit, qui verbo aliquo Lesbiam vituperante, quod dolor poetae excusserat, abusus, Lesbiae Catullum maledicere narra
Sed non semper caeca cupiditas in Catulli animo dominatum retinuit tandem sortiter Oota indigno rostitit amori, quod eri videmus in c. 2: Dicebas quondam solum te nosse Catuli V. Similes questus Catullus edidit in carminibus 8 et 5, jam a caligero inter Sese conjunctiS. At non solum in Clodiam, sed etiam in aemulos, quibuscum ea adulterabat Catullus vehementer invectus est. Vide, quae do avido dixit c. 40, de alio amico c. 60. Fortasse huc quoque convicia reserenda sunt, quae in Alsenum conjecit c. 30. Imprimis vero in M. Caelium usum acerbis carminibus invectus est, qui Clodiam a poeta alienaverat, C. 77, c. 69 et fortasse carmine quoque 73. Ad eundem Rusum fortasse reserendum est . 59. Quamvis enim . Caelius Rufus a Cicerone candore et proceritate et vultu oculisque pulchris insignis misso dicitur, tamen non a
veri simili abhorrere Schwabius opinatur, Caelium hoc carmine indicari, quia Catullus hominibus olim sibi amicissimis, si postea inimici facti essent, turpissima quae-
143쪽
que, quae cum caussis inimicitiarum minime cohaerebant, Objectare non vereatur, oblitus in se ipsum ex hujusmodi
calumniis eorum, quos paullo ante in amicorum numero
habuerat maculam haud mediocrem relabi. Certe princeps aemulus Catulli sui Rufiis illo, alter quem tangit c. 79 sub Lesbii nomine. Quem non veretur Schwabius ob illam Lesbii pulchritudivom, P. Clodium Pulchrum dicere, Clodiae, quam fuisse Catulli Lesbiam opinatur, fratrem
germanum. Τertius poetae aemulus sui Gellius, quem Septem carpsit carminibus, quorum agmen ducere videtur carmen 116; reliqua id ipsum, quod in hoc carmine Gellio minatus est Catullus, perficiunt carm. 4, 80, 88 89, 90 91 . Qualis eo tempore conditio Catuli esset animi, satis doctarat carmen 85:
Odi et amo quare id faciat fortasse requiris γ Nescio, sed seri sentio, et excrucior.
Quod epigramma quodammodo tituli loco praeponi potest omnibus illis carminibus, quae Catullus per tempus discidii inter amantes orti scripsit. Notidum tamen a se ipso impetrare potuit, ut Clodiam desereret, sed tela in ejus innumerabiles amatores conjicere perrexit, veluti in carmine T: Salax taberna, vosque contubernales', e quibus gnatium quendam Celtiberum nominat, quem in carmine 3 quoque: Egnatius, quod candidos habet donios' lepide admodum carpsit. Iamdudum igitur omnia clamabant, Clodiam, vile Scortum a Catullo deserendam esse Poeta ipso tandem intellexit, se, quo diutius cum lesbii familiaritate quadam conjunctus
144쪽
esset, eo majori id sibi probro laturum. Qua re primum carmina sua amoris pristini gaudia et voluptates celebrantia penes Lesbiam manere noluit se ab ea illa repoposcit. Sed Clodia, opinata se animum Catulli iracundiorem artificiis illis, quibus tam saepe poetam sibi reconciliavisset facile mitigaturam esse, carmina reddere recusavit tum Catullus ira et indignatione pomotus in illam carmen 2: Adeste hendecasyllabi, quot estis' scripsit, quo acerbius in Clodiam scriptum in libello Catulliano non reperitur. Paullo postquam animo vehementi et irato Catullus camen 2 scripsit, carmino : Miser Catulle, desinas inoptire'', puellae valedixit sedate, sed ita, ut acile intellegatur et Lesbiam etiam tum a poeta ardenter amari, et, si Lesbia fidem religiose servare promitteret, Catullum paratissimum fore ad amorem redintegrandum. Hanc carminis rationem Mauricius auptius observationum criticarum, p. 2 et his verbis bene exposuit: in hoc dulcissimo carmino dum
μse revocat poeta a misero amore, non tamen omnem
μSpem recuperandi ea, quae perierunt, ita abjecit, ut abje- cisso videri vult, nec tam obstinata mente obdurat, quam μde se praedicat. Quare multus est in describenda relictae μ se puella tristi sollicitudine, atque in sine carminis Witerum sese ut obduret, adhortaturV. Et subito in amore Catulli omnia mutata sunt reconciliationem inter amantes persectam esse videmus, quae cur acta sit, ignoramus. Quam imprimis carmen 10 testatur: Si quicquam cupido optantique obtigit umquam''. andem mentem testatur carmen 109: Iucundum, mea vita, mihi proponis
amorem . Cum quo utroque carmine carmen 6: Annales Volusi, cacata charta' conjungendum est, in quo lepi-
145쪽
dum si oeularo sacriscicium Veneri votum persolutum describitur Soles igitur candidi, quos in carmine octavo deploraverat poeta, iterum exoriri videbantur. At L bia tunc non melioribus sui moribus, quam antea. unc demum Catullus Omni indulgentia atque omni patientia sepositis animum recepit' et sanae mentis praeceptis paruit. Dissicito fuit longum deponere amorem. Difficile fuit, at hoc ut qualubet ration perficeret, omnium virium intontione contendit c. 6), et perfecit. Paullo post scripsit armon 68a quum Manlius quidam
per epistolam Catullum rogavisset, ut se variis rebus adflictum carminibus amatoriis transmissis quodammodo consolaretur et erigeret, poeta amico respondit, Se quum non minoribus, quam ille calamitatibus opprimeretur, antii precibus satisfacere non OSSe.
Ut dolorem de fratris morte, quae in idem incidit tempus et de turpibus Lesbiae, quam quondam plus oculis amaverat, moribus leniret in Bithyniam iter suscepit, Quum anno 56 ineunte rediisset, audivit de Ciceronis pro Caelio oratione, quam ob rem hujus facultatem oratoriam carmine 49 celebravit: Disertissimo Romuli nepo-ium . Eodem sero tempor poeta, non tam iratus et desperatione oppreSSus, quam animo aequo ac sedat carmen 58 ad undem . Caelium usum misit, quem olim aemulum acerbis contumeliis persecutus erat: Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illaV. Denique Catullus Furium t Au- rotium jussit pauca non bona dicta puellae renuntiare, c. 11 Furi et Aureli, comites CatulliV. In hunc modum Schwabius disputavit. Finem secit accurate tempus definiendo, per quod Lesbia Catullum amaverit.
146쪽
Quod tamen prorsus pro suo secit arbitrio. Praeter carmen enim 11 nullum ex iis carminibus, quae ad Lesbiam aut d Losbia scripta sunt indicium temporis, quo Scriptum Sit, continet, neque ullo modo certe et accurate Osiniri potest, quamdiu Catullus Lesbiam amaverit. Omnia, quae hac de re a multis computata et tradita sunt, nullo firmo et nabili undamenio nituntur. Vanis conjecturis multi si Schwabius o Helbigius et Iung- clausenus Catulli amoris tempus accurato definire luduerunt, Sed hoc non sacere potuerunt, nisi persaepe id sacer.'t, quod per totam disputationem se sacere palam Schwabius professus est, hoc est, nisi probandum probatum SSe ponerent. Apud omnes iter Catulli in Bithyniam
certum temporis punctum est, e quo reliqua omnia Computantur. Quamdiu Catullus Clodiam amaverit, sibi intelligere posse videntur e numero periodorum, in quas historiam Catulliani amoris dividunt amor modo natuS,riXR, reconciliatio, repudium. At quis quaeso, tam infirmis nixus
fundamentis quidquam certi de re hucusque incerta scire aut docere poterit 'Probare studuerunt o sibi visi sunt Viri Doctissimi, quorum opiniones laudavimus, Lesbiam, quam Catullus amavit misso Clodiam Quadrantariam. At quid secerunt 'Depinxerunt imaginem, quam sibi Catulli es masent amoris nullum argumentum attulerunt, quo pinio, quam peperit putri testimonium, firmaretur. Si demonstratum esset sub Lesbiae nomine personam Clodiae latero, id, quod Iungclausenus, et bigius et Schwabius secerunt, probaret eandem rem variis modis bene fieri posso. Sod tuum mihi novi attulerint, quo opinionem sirmarent, ego
147쪽
jure meo contendere posse videor de Lesbia, qua fuerit, nihil constare. Quid enim ei commune est cum Clodia Nupta jam fuit Lesbia, quum apud eam amor orga Catullum natus est. Nupta jam Clodia non cum uno tantum Vir exe cui amores Lesbia amata est a Caelio, a Ruso. Clodia diu arcle cum . Caelio Ruso conjuncta fuit. Utrum Caelius et usus, de quibus apud Catullum legitur eundem indicent virum, necne, sciri non potest Carmina in quibus do iis agitur nihil certi hac de re probant, nec aliunde quidquam de ea certi demonstrari posse opinor. Si omnes intelligerent quaedam SSe, quae Sciri non pOS- sunt et longe praestare ea ignorare, quam cujuscunque generi commenta excogitare, ut opinio aliquando mente concepta, confirmetur et probetur, non tam unanimi fere consensu Viri Docti praedicavissent, opinor, Se Scire, Selucido confirmare posse Lesbiam eandem esse ac Clodiam. Multa enim sunt, quae historiam Catulli amoris, quam satis lepido, non diffiteor, illi Viri scripserunt, fictam, non verameSSe probent. Primum quidem, si aetatem Catulli si lodiae respiciamus, eam natam esse anno 5 aut 94, septem igitur annis anto Catullum reperiemus. Quod quamquam per se rem non dirimit, quia cum Caelio quoque, Catullo
quinque anni minore, amore conjuncta suerit, amo hac in re non nullius momenti esse existimo. Catullus enim
do osbia semper ita dicit, ut admodum juvenis uerit,
necesse sit. Quae carmino G leguntur:
μQuintia sormosa est multis, mihi eandida, longa, μRecta est. Haec ego si singula confiteor. ηTotum illud formosa nego: nam nulla venustas, μΝulla in an magno est corpore mica alis.
148쪽
Lesbia sormosa est, quae eum pulcherrima tota8t, Tum omnibus una omnes surripuit Veneres. V,
non a viro viginti et quinque annorum ad mulierem triginta annis majorem scribuntur Praeteret hoc quoque,
μnon ut vulgus micam, WSed pater utisnato diligit et yeneros.'
se Lesbiam amavisse profitetur, indicare videtur eam natuminorem, non majorem Catullo suisse. Sed haec omnia minoris sunt momenti, neque ea nimis urgeo, quae in carmine 68, vs. 142 leguntur
μ ingratum tremuli tolle parentis onu8 ,
quae ad Clodiam certe non pertinere possent, quod ejus pater jam anno G mortuus est. Sed in toto hoc carmine Lesbia nomen non legitur, ita ut ad eam pertinere non ceri constet, et praeterea locus tam corruptus est, ut quid illa verba sibi volint, non satis appareat. A duo sunt, quae rem me judice conficiunt 1'. Clodia nupta sui viro integorrimo et gravissimo Q. Metello Celeri, quem P. Clodii consiliis, qui ad plebem transire vellet, Strenue advorsatum esse constat. At Lesbiae maritus non talis 1it, qualis stellus. Numquam enim Catullus stellum mulum dicere ausus Set, quo nomine carmino 3 Lesbiae maritum indicavit:
μLesbia mi praesente viro mala plurima dicit, WHoc illi fatuo maxima laetitiast. utile, nihil sentis. Si nostri oblita taceret, Sana esset nunc quod gannit et obloquitur μΝο Solum meminit, sed quae multo acrior est res φ Irata est hoc est uritur et coquitur .
149쪽
2'. Alterum argumentum quod iis, qui Clodiam ac Losbiam eandam esse censent obversatur, hoc est ineunte anno GCatullus o Bilhrnia in Italiam rodiit, quum ver egelidos reserret tepores . Tunc de Ciceronis oratione pro Caelio audivit, quam hic odom sero tempore habuit. Unanimi consensu Schwabius, Helbigius, Iungclausenus latentur post eam orationem Calussum prorsus Clodiam amaro desiisse, et qui semel eam legerit, non dubito, quin hac in re omnino cum iis faciat. t tamen carmen 11, in quo Catullus, ut Lesbiae pauca non hona dicta nuntient, Furio et
Aureli imperat, ob monumenta magni Caesaris , ObμGallicum Rhenum , ob ultimos Brittannos' non poteSt Scriptum esse ante aestatem anni 55, satis diu igitur postquam de Ciceronis oratione poeta audivit. quidem numquam crodam per annum et dimidium poetam postquain illa famosa et nefaria mulier omnium contemtui tradita esset, quodammodo saltem cum ea conjunctam suisse Carmine enim 1 repudium demum a poeta Lesbia re ititur cum suis vivere valereque moechis eam jubet, quos simul complexos trecentos tenet nec Sic abSolvit,
nee meum respectet, ut Rnte morem,
qui illius culpa ecidit, velut prati μ ultimi flos, praetereunte postquam
Μoesti et quoruli illi vorsus oconto testantur dolorem , neque Scripti sunt postquam poeta primum ad dolorem lenisendum iter in Bithyniam suscepserat et deinde per satis longum tempus in Italiam reversus Romae aut Veronae degerat.
Sed ut ad la rodeamus, quae supra jam diximus a
150쪽
nullo antiquo scriptor traditum os Lesbiam suisso Clodiam Quadrantariam. Solus Apuleius eam solo Clodiae nomine appellavit. Qui tamen sontem non addidit, e quo hanc notitiam ausorit. Quare paullo dissidonior putri itestimonium accipero necesse erit. Fieri enim potuit, ut, quia sciebat Caelium amasse et postea odisso Clodiam, quod idem in Catullo otiosbia factum est, ea finxerit, quae hac de re tradidit. Sed ne vanas ipsi conjecturas singamus, ut juro nostro de Clodia illa nos dubitare probemus. Quod satis apparere opinamur ex iis, quae supra diximus, nullo aequalium testimonio et complures aequales de Lesbia scripserunt argumentum aliquod asserri, quo indicetur, famosam illam Clodiam eandem esse atque Lesbiam, quam Catullus tantum amavit, quantum nulla mulier umquam amata est. Quod in muliere, cujus nomen omnium contemtui traditum erat et in ora vulgi pervenerat certo actum fuisse mihi persuasum est, praesertim, quia Catullus quoquo laude et gloria inter aequale non caruit. At, ut ad pulsi testimonium iterum redeamus, is dicit Lesbiae nomine Clodiam significatam esse, non tamen addit hanc fuisse illam nefariam mulierem, de qua Cicero
semper errare Solebat, quum eius nomen cum fratris conjungeret Τ. Plures certe fuere Clodiae, tres suisse famosi Clodii sorores constat, quas omnes constuprasse dicitur: famosae igitur erant aeque hujus gentis mulieres atque tribunus plebis ille sceleratissimus. Sed praeter has aliae fortasse uerse Clodiae, quarum ama ad nos non per-vonit, nisi in basiorum tot millibus, quae Catullus uni alterive earum dederit., Cic. pro Caelio 13, 32.