장음표시 사용
4쪽
. CUM COMMEI TARIIS C. V. BACHETI V. C.
or obseruationibus D. P. F ER M Α T Senatoris Tolosam.
Accessit Doctrinae AnaIyticae inuentum nouum,collesct umTOLOS E , Excudebat BERNARDUS B O S C , e Regione Collegi; Societatis Iesu.
6쪽
7쪽
ambiat Patronum, ut terrarum orbem animo metiris, Ut in ex
tremis rugionibus in quibus otim emonens naitiria defecisse Udebatur, praeesara Regis maximi jacta celebrenthr, c Lambarorum pectora liberatibus imbuta disciplinis mite1cEnt. Cum vero illas fere omnes aut earum Iemi ηa Mat esu contineat, menti imperio natae oe membris famulitιo aptis opitulatur, flamcisique ac belli temporibus irinea , non tantum I ijs aeribus magnifice extruendis , sed etiam urbibus tuto propugnandis utilem sepraebet. Huius doctrinae non immerito captus illecebris Parens meus , quem adhuc lugeo, illam succisitiis horis in medio forensium negotiorumstrepitu, absque ullo tamen Itirlprudentiae , cs Senatorij muneris dispendio non infeliciter excoluit. An autem hae, quas tibi, Vir Illustrissime, ostero lucubrationes, pondere, ut dixi, majores sint quam mole, si satis otij suppeteret, tu facillime iudicares , qui uncea sagacitate in abdita
quaeque penetrans, veritatem ab errore noΠ minus q uam Peram virtutem a fucata secernis , or eorum fur operam nauant inario
puras manus aeque dignoscis, ac puritatem auri se probare posse Matheseos quondam ille genius Archimedes celeberrimo Orca coronam Hieronis experimento demonstrauit. Sed te alio τι- cant multa magnasne, in quibus ita Persaris, dit te pluribus parem, oe adhuc majoribus dignum Uendens, inuicti Principis famam, illiusque subditorum leuamen, tibi laborum metam proponas. Id abunde tefantur commercij reparatae, oe Piratartim repressae vires qui Herculem Vallicum Herculeas columnas
transeuntem cy Utrumque mare committentem vident e latebris
tanquam e Caci spelunca oepertimes uni ; idem quoque tesantur portus bellicis instructi nauibus quae peregrinis non indigent
armamentis, or hostibus terrorem incutiunt ut pateat qui mari potitur, eum rerum potiri ; testantur denique hinc restauratae tuis curis artes, nobilique consortis, Pt egregiorum aemulatione
opificum certatim augeri ac perfici posint,tua indus asociatae,
illinc scientiarum arcana in tuis ipsis penatibus mirum in mo
dum illustrata. Quae satis fidem faciunt quantum tibi cordi set non flum N R. ni Jed etiam ut Dipublicae litterariae fines
8쪽
promoueantur 9 3t quidquid ex nouo illius orbe aduehitur, af-pirante tui fauoris aura obliuionis oe inuidiae scopulos vitare possit; nunquam illos metuet hoc tui nominis praesidio munitum opus, si benigna manu , ut enixe rogo , suscipias istud aetemimonumentum obsequij, quod tibi γογeo, Addictissimus S. FERMAT.
9쪽
DIO PHANTVM hic habes, di varias quibus auctus est obserua
tiones, paucas illas quidem &breues, non tamen contemnendas;
nec enim me latet hujusmodi opera ponderari potius quam numeraria peritis aestimatoribus, quibus unica ἡemonstratio, im di interdum unicum Problema magni voluminis instar est; in Mathematicis nimirum disciplinis, noua Laconico licet more exhibita veritas pluris fieri solet, quam verbosia quorumdam tautologia; Doctis tantum quibus pauca sufficiunsiliarum obseruati num auctor scribebat, vel potius ipse sibi scribens, his studijs exerceri malebat quam gloriari; adeo autem ille ab omni ostentatione alienus erat, ut nec I cubrationes suas typis mandari curauerit, & suorum quandoque responsorum autographa nullo seruato exemplari petentibus vltro miserit; norunt scilicet
plerique celeberrimorum huius saeculi Geometrarum, quam libenter ille &quanta humanitate, sua ijs inuenta patefecerit; Quamobrem superstites quosidam Ipsius amicos, sepe hortatus sum saepiusque hortabor, ut si quos illius ingenii partus blanda manu siusceperint, illos in musaei umbra diutius delitescere non patiantur ; dum autem plura quae breui, ut spero, prodibunt, coIligo , tibi non iniucundam fore duxi, nouam horum Diophanti operum , ista rumque simul obseruationum editionem: Illas Parens meus quasi aliud agens& ad altiora festinans margini variis in locis apposuit, praesertim ad quatuor vltimos libros ; cum enim ardua sectaretur ille, faciliora & vulgo Logistarum nota quae duobus primis libris continentur, aut ut ipsius Diophanti verbis
Vtar, τα D αρχη ς εχον- sere omnino praetermisit; Qualis autem Quantusque in Arithmeticis fuerit Diophantus, sat sciunt qui primis, ut dicitur, labris puram Logisticam gustaverunt; tredecim ille scripserat Arithmeticorum libros, quorum sex tantum extant, unusque de numeris multangulis , reliqui vel temporis iniuria perierunt, aut alicubi sorsan Thesauri instar ita seruantur, ut nullius videantur esse, dum publici juris fieri non possunt; meminit Diophanti Suidas in voce Hypathia & Lucillius libro secundo Anthologiae capite vigesimo secundo Diophanti Astrologi recordatur; an vero Suidas & Lucillius de hoc eodemque loquantur , nihil comperti habemus; eum multi circa Neronis tempora vixisse putant, nec deest qui Antonino pio imperante eum floruisse leuibus fretus coniecturis suspicetur ; illud audacter asserere licet, hoc Auctore nullum antiquiorem hactenus innotuisse , qui hanc instaurauerit doctrinam , quam a Graecis acceptam Arabes cum ipso Algebrae nomine ad Di iti by Corale
10쪽
nos transmisisse existim ntur ; eximia vero Problemata quae hoc opus complectitur, adeo humanae mentis captum videntur superare, ut ad eorum explanationem inde sesso Xylandri labore & miranda Bacheti sagacitate opus suerit, duo illi fuere doctissimi horum librorum interpretes, nam vix eo nomine dignus est Graecus Scholiastes ; Bombellius vero in Algebra quam Italico sermone vulgauit, Diophanti quaestionibus suas permit cens , fidi interpretis partes non si istinuit; neque eo iunctus est munere subtilissimus Vieta qui peragrans auia Logisticae loca, nec alterius inhaerens vestigiis, sua maluit in lucem proferre inuenta quam facem praeserre Diophantaris ἱ quantum autem
Analyticam ultra veteres terminos promouerit Parens meus,tuum erit,Erudite
I ector, judicium ; utinam ipsius coeptis non obstitissent angustiae temporis, ocplura parantem mors heu nimium immatura nobis illum non praeripuisset plura procul dubio ex eodem fonte manassent, nec suis quaedam illorum problematum demonstrationibus carerent; quin vero ipse eas penes se, & in scrinio, ut ita loquar , pectoris habuerit,ium aliae lucubrationes,tum illius animi candor &modestia dubitare non sinunt; licet autem a tot tantisque viris laudatus Parens,a liberis absque inuidia laudari possi nec illud ingenti luctui solatium, vel potius irritamentum denegari debeat, magis tamen libenter, ni fallor, illius encomtum perleges quod in diario Doctorum elegantissimo, &inplerisque clarissimorum scriptorum libris occurrit; horum nonnulli magnifice jamὸudum mentionem secere variorum ipsius operum, quae licet inedita non tamen latuerunt, ut abunde testantur quaedam excerpta quae adjicere non piger, &doctrinae Analyticae inuentum nouum, collectum ex varijs illius epistolis a R. P. Iacobo de Bilb Societatis Iesu Sacerdote, cuius perspicacissimum ingenium & eruditio commendatione non egent, cum in ipsus operibus satis eluceant; caeterum quidquid in hoc erratum fuerit, id Typographorum incuriae tribuas, & aequi bonique consulas quaeso. VALE. i