장음표시 사용
271쪽
Ipso omnis spes vitae , omnia subsidia fortunae constituamus : qui si fuerit nobiscum, quis contra nos erit λ Atque haec pauca ad te I velut excusans opinionem meam, si noci ea est omnino sententiae tuae eonsentanea ἔ cum praesertim probb in te uigas ipse , etiam si in me esset ingenium atque eloquentia, quae quidem Perquam mio ima est , quam nihil tamen illa profeeiura sit in tam aversis ab aequo & bono, cunctorum moribus fere & voluntatibus 2 quae non modo nihil appetunt rectum , neque vOnessum : sed ne in eo quidem ipso , quod perperam appetunt, habent certam ct constantem rationem appetendi. Sed haec fortasse plura , quam oportuit. Quod autem privati jam tecum officii est et quod tu meam benevolentiam S agnoscas erga te, & tuam mihi ipse vicissim tribuas , meque in numero ducas tuorum zvehementer c ut verum fatear) mihi gratum est: tibique confirmo , si quid aliquando evenerit , ut re ipsa declarandum sit, quo sim linae animo I me non solum aequaturum , secte si licebit superaturum etiam tuam de m. Opinionem . Tu ut mei memoriam conserves, ominique omnibus ingenii & virtutis ornamentis praedito , Albello Pio Carporum principi, plurimam ut dicas meis verbis salutem , te magnopere rogo. Vale. Carpentorλω, ΠΙ- Nonas Maii M. D. XLVII
272쪽
IACOBus SADOLE TUI EPISC. CARPENT. Petro Bembo S. P. D. ne eorum familiaritate . De doIore ex Ro-- manae urhis clade accepto . De litterarum; studiis. Tandem de Francisco Bino , deque uidio Cardinati . Noli admirari, si S mea, ct tua expectatione serius , meas hasce dedi, ad tuas amicissim h atque humanissimh scriptas literas e morbo impeditus satisfacere officio non potui ; quo tamen levari jam videor. Itaque ut primum facultatem nactus sum, non commisi , ut desiderares a me hoc officium et vel ego potius ut desiderarem . Miro enim studio tenebar respondendi tibi, cum usque eo accurate , ct suaviter mihi rescripsisses , ut omnem amorem tuum erga me In illis plano Iiteris intueti liceret. Nani & jucundam memoriam vetustae inter nos benevolentiae declarabant: & societatem doloris ejus, quem eae communis Reipub. calamitatibus uterque nostrum suscepisset: & quod maximh tua virtute & prudentia dignum erat ,. levationem a mo-Iestiis ; quam & tu adhiberes , ct mihi ipsi
censeres esse adhibendam . Quorum alterutri
mansueti animi & misericordis , commoveri aliorum miseriis : alterum etiam sapientis, si quid ad te privatim jacturae perveniat, scire adhibere ea solatia , quae ad continendum animum in ossicio, apta esse videaatur. Itaque. et οῖον
273쪽
ego , etsi mea sponte non admodum imbeciliatas , tuo tamen hortatu atque exemplo fortior factus sum : nam me quidem non tam pri vatae meae dissicultates movebant , c quae,
quanqua in multae, S magnae, tamen non tam
acerbae, quia graves : quam tolerabiles, quia non novae videbantur 3 quam tot innocentium atque amicissimorum hominum exitiis , tanta Latini penh nominis internecione, perturba bar . Praesertim cum & is Pontifex in crudeli si morum hostium venisset potestate na, quem ego summe amarem e S ea urbs oppressa esset ac direpta , a qua ego essem & fortunae meae
subsidia, ct artium optimarum ornamenta si qua modo sunt in me b omnia consecutus: quo etiam dissicilior mihi erat ad consolandum ratio , quam fuerit tibi. Tu enim quibus auxiliis summae virtutis , ct prudentiae , ad confirmandum animum usus es : ea ipse domo , atque abs te ipso attulisti. Ego quae solatia meo dolori adhibere cogito , ea ab urbe illa
ipsa accepi, cujus causa mihi maxime dolendum est: ut idem mihi doloris monumentum sit, quod debeat esse levatio. Itaque illae ipso iterae , quas tu proponis nobis , & quarum certe nos ope S auxilio plurimum uti cogitamus , plane haereat in ancipiti S co turbatae sunt . Si adsunt mihi , metuunt ne ingratae sint in illam urbem , unde sinu profectae et si desunt , ne parum funelae ossicio videantur . Sed , quomodo nunc se res habet, consoletur nos profecto tum ratio ipsa , tum earum rerum , quae postea secutae sunt vis amnatura e Pontifice jam liberato ex impior ut
manibus , urbe Roma reviviscente , arbore ea,
quae e Scisa fuerat. tanquana ab racticibus , d '
274쪽
integro fruticante r nisi graviter pertimescevem , idque videre jam vide ver, ex tantis,ia tam acerbis calamitatibus. , quas per tot an Os Italia. passa est , gradum potius aliquem ad futura mala jactum esse , quam praeteritigcumulum adjectum... Quod si tu aliter sentis , habesque in altesam partem quod potius sequare quaeso me hoc metu. quam primum libera . Dices e quid ergo λ etiam si haec ita futura sint, Idcirco ne angoribus. dedere nos
debemus. λ Minime hercule istud quidem a
neque enim est sortis viri pendere ex alienim eventibus . Sed tamen quaedam est,. quae nos assicit, cogitque, ut vultum ex vultu , sic animum ex animix necessariorum no-
Rrorum immutare . Quantum autem mihi Stibi eum Latio sit , quantum cum Italia quam archum denique cum ipsa urbe Roma. vluculum intercedat,. non lalam conjunctionis , sed sanctissimae cujusdam quasi necessitatis , magis perspicuum est,. quam ut commemoratione egere videatur. Quapropter, ut hanc orationem.totam jam concludam, S ita fero fortiter communes miserias , ut non obi viscar humanitatis: & sic doleo aliorum vicem , ut putem mihi nequaquam propterea ab animi constantia desciscendum esse . Conta gio igitur, te eodem hortante & suadente ad literas , quarum nimium iam diu commercio Si assiduitate consuetudinis carui . Quo quidem ipso fit, ut tibi nihil possim ex eo genere in praesentia mittere, quod lectione diagnum sit et dies fortasse aliquid adseret;&meae spes , com me ta tionesque non semper ab hunt irritae. Sed abxte, quem librum Urbim
275쪽
peto. Recordor enim primo illo foetu cum eum 1ecens peperisses , quantopere mihi is liber arriserit: quam mihi mire placuerit S elegantia in eo sermonis, S copra, ct gravitas ipsae, ac prudentia . Quae cum ego tum plena jam de
perfecta esse arbitrarer et tu tamen homo lynceus , ct acutius cernens , quam caeteri omia essperspiciebas animo quiddam praestantius, quo nos ne cogitatione quidem aspirare possemus . Ita multorum annorum mora & lima, ct venustatem illi ac dignitatem , ct nobis desiderium Iegendi auxit. Quod si certos nactus fueris , qui deferant, c nam ut non tuto committas, minime postulandum est gratissimum mihi feceris , si eum mihi quam primum miseris. De Bino meo, quod ista in illum voluntate ex, S laetor , & habeo gratiam . Scripsi ego aleum statim acceptis tuis isteris 2 sed ita acci derat, ut cum eae mense Decembri datae e sent , mihi Martio denique redderentur et quo tempore ille venetiis iam excesserat , S ad Pontificem erat pio sectus . Ubicunque Is eris, tamen magno illi honori & emolumento semper erit, tum domus tua ac familiaritas: tum apud caeteros autoritas ct commendatio. Quod quidem eo cupidius maciere illi salvum apud te Opto, quod duriore adhuc fortuna conssi. e atus exitum suorum consiliorum etiam nunc nullam videt. Nos hic vivimus in sortuna te innui , de reliquo sat conte uti . Nam ct amoenis in locis sumus, ct i in amore omnibus: quodque cunctorum maximum est , quaecunque pacem S tranquillitatem animi turbare possunt, omnia penitus ex animo ipso ejecimus atque expulimus . Itaque nullam jam cogitamus , nisi
vin philosophia habere rationem quo Inige-
276쪽
nere ut alias scripsimus , te adjutore potissimum S duce uti meditamur . Egidium Cardinalem minus commode valere mihi valde molestum est . Amo enim hominem maioremia modum . Nam cum omni eximia virtute Sehumanitate praeditus est : tum S mihi, S tibi sempet fuit amicissimus . In tanta autem penuria nostri temporis virorum talium , de amandus S colendus a nobis praecipuhest. Ei ut plurimam dicas meis verbis salutem, itemque nuncies , ad eum me scripturum fuisse , nisi valetudini ejus parcendum esse duxi Disem , vehementer te rogo . Uale mi charissime S suavissime Bembe , nosque ut facis dilige, communibusque amicis salutem a nobis die. Vale Carpentoram,prid. Id. Majas M.D. XXVIII. '
i IAC. SADOLETUS EPISC. CARPENT. Federico Fregosio Archiepiscopo Salerni co S. P. D. xuae de eo a Paulo nepote cognoverit, nares ct de suorum studiorum rotione agit . P Aulus ad nos reversus , simul ut In me incidit, ipso primo aspectu S colloquio,
statim interrogatus a me nunquid Lugduni tecum esset congressus , ct te, quod tantopere cupiebat, convenire potuisset: ego vero &
277쪽
conveni hominem,& multum cum eo ut essem,
valde mihi ex sententia contigit ; neque ar bitror , inquit, alios dies mihi in vita illuxisse iucundiores , quam hos , quibus frui
tanta virtute atque humanitate fuit licitum . Tum multa de te, de moribus, de literis, de omni genere sermonum , consuetudinumque tuarum est locutus . Quae cum ego audi rem , meo perpetuo de te judicio consentanea, non mediocriter laetabar, praedicationem Vinterem nostram hujus quoque adolescentis asse
veratione S testimonio confirmari. Qui quod mihi credas velim non paulo est, quam usus ferat, Sc quam aetas illa postulet prudentior . Sed cum neque ille laudandi & praedicandi , neque ego percontandi finem facerem , is dies in 1ermonibus de te nobis totus consumptus est . Non enim satiari poteramus , cum quem ego amorem erga te diuturnum iam dudum ststabilem conservarem, ille eo retente flagra rett. Quod mihi quoque aeeidisse recordabar primis illis temporibus amicitiae nostrae , agis miliaritatis e quibus ita eram studio tui,
propter tuas eximias ct maximas virtutes in- eensus, ut tum demum eonquiescerem animos cum tecum essem: neque aliud tempus ullum
gratum mihi atque optatum accideret. Ei λdem nunc vestigiis Paulus ingressus, ab eadem virtute tua , quae me cepit, ipse quo atreptus est: ut in amore tui & observantia habiturus sis posthac non hominem unum eKnostra familia, sed familiam eu nctam. Sed quod tu aliis occupationibus impeditus,quem admodum constitueras , in haec loca veniret.
nequiveris: mihi ut vere fatear 3 valde mo 1estum est . Iam enim praeceperam animo seu
278쪽
Qum eximiae cujusdam voluptatis, quem In te videndo S ample eiendo percepturus essem .
Tum autem erat multarum: rerum , consili rum etiam multorum, inter nos communicatio facienda in quibus 9 tu sententiam meam penitus cognovissex', & ego tuam exquisissem . Ita parati uterque nostrum c sicut ego opinor j,
ut uter consilium. attulisset melius, id ambobus ratum e stet. Accidit autem ejusdem fortunae iniquitate, quae me semper eludere conata est , ut me haec quoque expectatio summae jucunditatis frustraretur . Quod si. me procuratio Ecclesiae, S κῆσεμ meae non tenuisset, quam. hoc tempore obire more majorum
S explorare est necesse nulIa res mihi fuisset tanti, ut non ad te subito convolarem : quod tamen sum , die quidem incerta etiam nunc, sed tamen aliqua facturus . Nam ct longo i tervallo te revisere perquam opto: ct quo propiores samus , hoc te careo aegrius: cui nostrae aegritudini tuo aspectu & colloquio subveniendum omnino est . Quibus autem de rebus ego cogitaram sermones inter nos conferri. Oportere ζ eae res partim ad Rempublicam , ct ad temporum horum naturam conditionemque pertinent c quod genus cum non satis tuto literis committatur, praetermittere totum est satius) partim in ratione traducendae vitae, S in omni genere studiorum literarumque Versantur . De quibus & communicare inter no2 etiam absentes, A crebro epistolas mittere licebit. Quanquam in hoc genere quidem, &. meorum consiliorum rationes Paullas ad te. pertulit: ct de tuis mecum vicissim est Iocutus . Atque ut perspicio , haud fere distentimus. Nam quod tu Hebraeas, ego potius Grae-
279쪽
cas secutus sum literas et idem est spectatum ab utroque nostrum . Quid enim interest qua quisque semita, dum eo tamen per Veniat, quo veniendu- est Sane Elum in eo parvula. inest dissensio, quod tu ita sacras Iiteras videris esse amplexus , ut alias omnes rejeceris, ct seposueris: ego sic ad easdem propero Risque contendo , ut tamen aliarum comitatu
velim accedere instructior. Sie enim intelligo, c quod idem omnibus patere arbitror ut in hisce militaribus & bellicis studiis , quo quis fortior est vir, ct imperatori suo acceptior: hoc armis & equis , ct omni militiae instrumento magis curat ut sit instructus : sic nobis
in hac coelesti militia summo omnium Regi &Imperatori Deo nosmetipsos exercentibu S. nullum externum ornamentum , quod huis
sudio non ossiciat, esse repudiandum. Sed de his, ut etiam dixi, ct scribam ad te accuratius , cum sensum tuum omnem ex literis tuis cognoro, S ut ad nos planius ipse omnia perscribas vehementer a te postulo. Illud constare debet utrique nostrum, quod convel Ii nullo modo potest et in omni genere script rum , studiorumque uostrorum , Latinam ii guam praecipue a nobis excolendam esse, qua nec gravior ulla est , nec praeclarior: praeterquam quod nobis ab eis viris majoribus nostria tradita est , quorum admirabilis incredibili λque sapientiae neminem potest omnino poenia aere , in qua quidem ego, cum spero te atque
opto una cum caeteris artibus optimis , quiabus mirifice deditus es, assidue versari, tum ego certe versor et hoc etiam commodius,
quod tuae bibliothecae gratissimo mihi munere copiosior factus sum . Pro quo ago equidem
280쪽
tibi gratias : sed eas referre mallem quantagere : cui rei occasionem aliquam aliquando dies allatura est . Tu ut valetudinem tuam diligenter conserves, nosque quod facis, ames: S te a nobis plurimum amari scias , etsi petere videtur esse supervacaneum, tamen abs te peto.Vale. Carpent. Idib. Maiis, Μ.D. xxvIIIo
IACOBus SADoLETUS EPISC. CARPENT. Federico Fregosio Archiepiscopo Salerni S. P. D.
Ejus litteris respoπdear, aegre fert illum Ludiduno discessisse, eundemque od suisma quaeque
oeod cognovi ex literIs tuis te valere r Se, memoriamque mei absentis & b-
nevolentiam conservare , eo valde laetatus sum . Quod vero in eisdem literis erat adscriptum , te proficiscentem Lugduno illas ad me dedisse, id mihi nonnullam afferebat molestiam . Non enim possum non cum ali quo morsu doloris ferre , te cui ego uni omnium hominum cupio esse conjunctissimus , disjungi etiam magis a me , S ad remotioreNTegredi terras e cum ego te abeuntem , quem eorde S animo amantissimo prosequor , ped hus consequi non possim . Nec videre mihi videor interdum , quid me retineat: cum mu ta tamen impediunt, quibus a spe propinqua videndi & conveniendi tui sum exclusus . Seu quod corpore non possum, id amore equidem& cO
