장음표시 사용
281쪽
ae cogitatione facto , ut te cuna sim et neque hora ulla a contemplatione tui absentis mihi praeterit vacua . Quod si liceret una esse , ut ego te ad praeclara illa studia , quibus aliquando simul fuimus dediti, excitarem λ ut te non paterer sive dissidentia quadam , sive aliarum potius occupationum concursu , a spe praestantissimarum rerum relanguescere λ Etenim visus sum perspicere tuis ex literis sententiam quandam ejusmodi tuam, quasi tam ediocritate contentus sis. Quod sane nolis lem : ita enim natura factus es , ita institutus , ut summa ac prima magis spectare de heas . Atque ego, qui te adhortor , non is sum
tamen, qui autoritate multum valeam : aut
qui sciam mihi id capere consilii, cuius tibi sum autor : quippe qui vel negligentia naturae , vel imbecillitate quadam animi, quotidie multa constituens , nihil audeam aggredi. Verum non qui ego sim , sed qui tu esse possis, tibi est cogitandum. Quod si tempora
impedimento sunt, rerumque tuarum ratio nes ita te implicatum cum multis retinent, ut conservandi ossicii causa necesse sit, ct saepe te, S a multis perturbari: sustineat hanc etiam fortuna , cum plurimis aliis peccatis , iniquitatis suae culpam . Nos autem id demus ope ram , de quo est in tuis literis praeclarissime scriptum, ut quotidie essiciamur meliores. Et est haec una tamen omnium maxima praestantissimaque doctrina , quam non Platoni, neque Aristoteli, sed omnium doctori A creatori Deo acceptam ferimus . Nam de ratione scribendi, utrum Latine inter nos oporteat, an secus , liberum si t utrique nostrum . Ego tuis literis , cujuscemodi illae fuerint, con
282쪽
tentum me fore confiteor ἔ modo accipiam crebrius . Ιa quo peto a te, ut non Iovideas hanc ex Optatam voluptatem expectatiocii
meae . Nihil enim mihi potest esse iucundius , quam de te crebro , ct ex te ipso cognoscere . Quoquidem in munere ego tibi prae iho, ut tu me imiteris: saepiusque ad te scribam , ut eliciam tuas . Paulus in studiis remissor nune quidem est : quem ego languorem libenter ascribo tempori. Nihil enim est , quod nolim potius existimare in causae e Te, quam natur Zm , aut voluntatem adolescentis et qui si quo incredibili ingenio est praeditus , totum intendere ad optimas artes amplectendas voluerit , nae ille non solum nobis , qui propinquiores sumus , sed alienioribus etiam magno
futurus est ornamento . Nos ambo valemus , teque valere plurimum optamus, ct benevolentiam nostri conservare, sicuti a nobis qui dem summa ea cum fide & constantia erga te conservatur. Uale . Carpenti XV. Cal. Au susti, M. D. XXVIII.
283쪽
ΕpIsTOLE FAMILIARES. agrEPISTOLA LXXXIV.
JAC. SADOLETUS EPIS C. CARPENTO RACT. Adtonio Prato, Episcopo Senonensi , S. R. E. Cardinali S. P. D. ca)causam affert te Norum moIestias rerumque Dartiis calamitates ac perturbationes , qui-θtis ea inditi intermiserit o tu in Iitteraruis, eum eoque de adepto dignitate gratulatur .
QUO tempore Romam a summo Pontifice
ex mea Ecclesia evocatus accesseram , e R conditione eram profectus , ut consti
tutis rebus mei muneris c eram enim illi a consiliis, ut tu scis liceret mihi ad meam
mo x 468 ortus, humanioribusque litteris exeultus , ad uria studium animum appulit . Inde amplissimis per eunctus muneribus sub Ludovi eo XII. & Francisco I. Galliae regibus, Frane istam Uayuam de Arboux duxitraxorem , ex qua plures extulit liberos generi monumen eum ti sibi , inter quos Guillelmus Abbas S. Ioannis de Mosa Episcopus Claro montensis in Coneilio Tridentino claruit. Uxore orbatus ad Ecclesiastieum ordinem sese eonvertit. Ae primo quidem Abbas Floriaci & Episcopus Albiensis designatus , deinde Meldensis Arehiepiscopus aandeque ad Senonensem Cathedram admissus, tandemae. Cal. Novemb. an. x Ia . absens s a Clemente VILFranei sei Galliae regis, & Ludovicae de Sabaudia rogatu, n leterum Purpuratorum Patrum Senatum cooptatus est is Prael et aes a Synodi Senonensis quarto Conciliorum tomo
scripsit Pratra oratioaes aliquot a inter quas est illa
284쪽
Ecclesiam reverti, & in ea diu iam debitum ,& nuper inchoatum Deo omnipotenti famulatum impendere . Quod & poli ea feci optima
Pontificis voluntate , ita apto tempore atque
opportuno, ut facile appareret justa & tecta cupientibus libenter Deum opem ferre in Viginti enim diebus ipsis ante sum elapsus , quam illa clades , horribilisque calamitas urbi Romae Incideret . Qua etsi meae quoque, fortunae omnes dissipatae fuerint; salus tamen mea, & libertas mihi incolumis retenta est . Mea igitur causa dolendum mihi non fuit: neque enim admodum sum jactura rei familiaris
commotus , alienam autem vicem quin dolerem humanitatis causa facere non potui. Gravi itaque moerore & acerbissimis animi angoribus ex multorum mihi amicissimorum , Rc summi praecipue Pontificis incommodis fui a bis eius et quem ego cDeum immortalem contestans) virum honum , eundemque prudentem pacisque imprimis amantem esse semper
cognovi: verum aliquorum minime prude
tium consiliis parum felicem . Sed mihi a a meam ecclesiam iam reverso tua amplitudo proposita imprimis fuit . Arbitrabar enim mei ossi cli esse, meaeque perpetuae erga te observantiae, aliquid ad te scribere , ex quo S meRfidelis tuorum erga me meritorum memoria& maximarum clarissimarumque virtutum
issa , quam an . IIII. Bononiae habuit eoram Leone X. TPone. Max. R Franciseo rege Galli aerum . Obiit in eas r. suo quod extruxerat, Naut uuiaeo v r. Idus Iulii m. aetatig suae Lπx tr. Vide sam marthan. in Gallia Christ. tom. . pa a '. edit. veter. R Elaeson. Mur. I. Ool. 92.
285쪽
tuarum admiratio tibi significaretur : egoque quod diu alite cupiebam , amplificatae dignitati tuae gratulareret cujus ipse quoque pro v rili mea parte , si non adjutor clua enim sumiama & praestabilis virtus atque autoritas meo adjumento non egebata at certe conscius , ct diligens minister extitissem . Accidit autem propter mea plurima incommoda , maxima que omnium rerum difficultates , ut ab hoe
scribendi officio usque ad hunc diem fuerim
retardatus . Gratulor igitur tibi, vereque Rex animo gratulor, quod hunc istum ampli simi sacerdotii honorem ita es adeptus , non ut gratiae ille datus, sed ut virtuti tributua fuisse videatiar et ut in eo non favor , sed meritum et non muneris, sed praemii ratio, non
voluntas dantis , sed accipientis dignitas me rit spectata . Qui quidem honor in te colla tus , mihi ipse honestior atque insignior multo videtur esse factus . Nam quod ad hono gem ipsum attinet, multi saepe indigni illum
obtinuerunt . Sed habere usum rerum maximarum , fugere infamias ct turpitudines, ab stinere alienis, iustitiam colere, negotiorum maximorum dccurarum altissimarum autorem
esse sapientem , ingenio, integritate , doctrinaque praestare, veri hi honores , uera ornavimenta sunt . Qnae cum in te mea sententia
permaxima sint , magis honori ipsi propter
te, quam tibi propter honorem ducimus gratulandum . Ille enim indicare tantummodo habet ejus hominis , in quem collatus est , virtutem & dgnitatem , in quo fallere saepe est solitus . Τu vero effecisti , non ut nunc demum vere indicet, sed ut plus in te etiam
praestare . qua in in aliis promittere posse vi-
286쪽
deatur . Sed haec clariora , quam ut multa ege ni praedicatione , parcius attingenda sunt. Tamtum a Deo immortali est postulandum , ut tibi istum honorem fortunet, & perpetuae se licitati iubeat esse : quod nos summa eum benevolentia & amore erga te eundem ipsum Deum supplices deprecamur . De me autem ipso hoe tibi habeo dicere' cum tua erga me vetusta merita grata mihi recordatione in animo semper versentur, non posse me oblivisti quantum tibi debeam . Itaque laboro dies ac noctes, ut aliquo modo possim in te videri gratus . Et quoniam caeterarum facultatem
rerum fortuna mihi ademit, illud quod proprium est mihi ab Deo omnipotenti donum , quod ego sacris literis S praestantissimis distiplinis apprime deditus, colere scri bendo nonnihil possum homicum de me & de ipsa vir
tute benemeritorum memoriam et totum tuae
laudi & amplitudini defero. Etenim hanc voluntatem meam si nun fueris aspernatus , dabitur aliquando nobis locus , ubi memore me tuorum erga me meritorum & tu Ipse agnoscas. ct ventura posteritas intellIgat . Vale amplissime patrone , ct tuo patrocinio nos fovere ne desine . Carpentor. VII. Idus Septembr. M. D. XXUIII.
287쪽
Mus sibi IItteras Magnopere grator acceptosque fusi' significor , deque suo eum statu certiorem facit. O Gratas tuas mihi iucundasque literas equae etsi ta fidissime ad me perlatae sunt,c scriptae enim v. Idus Majas, extremo fere
Octobri mihi sunt redditae ) b) tamen quod
primae mihi de te , S de tua nihil commutata erga nos voluntate optatissimum nuncium at tulerunt, non dici potest , qua a me laetitia S gratulatione fuerint acceptae . Namque sciato , has unas mihi abs te post nostrum digretasum ex Urbe fuisse redditas : perbreves illas quidem, sed plenas ossicii , suavitatis, benevolentiae: quibus etiam praesertim liber adiunctus fuit , & propter philosophiam gratus, S quod a te prosectus est, aliquanto grarior . Agnosco enim , praedicatione tua esse factum , ut ille mihi honos potissimum haberetur . Tu enim facis tuo gravissimo testimonio, ut nos aliquid esse videamur et cum east de tua eximia doctrina, singularique judi-
Q Vide quae de Laaaro Bonam leo diximus in notia ad Epist. LXVI. Pag. 174. O Hae Bonamici ad Sadoletum litterae minima P veriuntur .
288쪽
cio apud omnes homines opinio , ut quem talaude cohonestas tua, de eo non possit nisi honorifice & ample judicari . Agerem gratias , si hoc non alienum nostra familiaritate esse exictimarem . Sed perinde sit atque si essent actae. Ad Franciscum Asulanum dedi literas , gratissimum mihi illius munus, multoque magis
quod de me facit judicium , fuisse si guificans rcona Iurumque me , ut referam gratiam , si
occasio fuerit. Quod idem illi abs te ipso
confirmari , teque meae naturae memoris atque
gratae, apud illum testem, &, si opus sit, etiam sponsorem esse opto. De me autem , mi suavissime Laetare, sic habeto, nihil aliud iam mihi esse in optatis , quam quo pacto queam hoc , quod mihi reliquum est temporis , totum in optimis artibus studiisque consumere . Nulla adhuc me impeditum tenuerunt, quae ego partim iam remissius curare coepi, partim penitus abjeci; ut tandem aliquando solutua S liber , in hanc unam curam me conferrem . Itaque mihi ipsi non desum : assidue Iego, scribere etiam sum ingressus nescio quid : quod quidem si processerit ex sententia, majore animo ad reliqua sum perrecturus . O si te haberem , quos mihi spiritus, tuus ille dulcissimus sermo, ct familiaris vultus excitaret λ Paulus mihi in studiis mirificus comes , rari alii, vel potius nulli ' quanquam Avenione est Alciatus ca),vir omni cultissimus doctrina, mihique amicissimus : nonnulli praeterea, sed pauci et verum etiam ut jam sint, qui mirari incipiant, ct conentur idem facere . Cum Fregosio nostro frequens nobis scribendi commercium, occu
289쪽
pationibus distinemur , quominus unum in locum conveniamus . Haec quod ad dociorum hominum consuetudines attinet . Caetera sane
iucunda ct placata . Ora haec quam incolimus Ventis, paulo infestior : caeteroquin amabilis, ct imprimis amoena est . Nos hortos suburbanos sic diligenter instruimus & ornamus, ut appareat, in illis spem omnem ocii A oblectationis nostrae nobis esse repositam . Quos si aliquando viseris , reperies inirinalibus illis nostris nequaquam inferiores: aquarum quidem abundantia , ct ubertate pomorum etiam superiores esse. Habes statum nostrum . Tu de tuo ut nos facias certiores , idque crebrius, magnopere a te peto . Nihil est enim mihi iucundius , quam & saepe de te audire , S loqui . Benabum , Nigrum , Michaelem , Teupulum , caeterosque quos tute nosti esse amantes nostri, jube meis verbis salvere quam plurimum . Et tu salve ac vale mi charissime ct optatissime Lagare , nosque amare per severa tui prorsus cupidissimos . Carpentora iii, pridie Calend. Novemb. Μ. D. XXVIII.
290쪽
ε44 IACOBI SADOLETI EPISTOLA LXXXVI.
DE s. ERAS HUS ROTERO DA Hus Iae. Sadoleto Epis. Carpentoractensi. Eum ae Bembum Iaudat. De Romanae urbis direptione , deque heuorum tu inultu dolet ;oe Lutheri delirataenia detestatur . inanias calamitates haec rerum humanaiarum fatalis tempestas secum defert, ornatissime praesul λ Quid deplorabimus, aut quem consolabimur 3 Quam orbis partem immunem ab hac procella videre licet λ Aut quis est bonorum , qui non ipse pariter egeat consolatore Vidimus Romam crudelius captam , quam olim fuerit a Gallis , aut post a Gothis . Vidimus Ecclesiae principem Clementem inclementissime tractatum , ct adhuc videmus duos potentissimos orbis Μonarchas odiis immedicabilibus inter se dissidere , S,
si verus est rumor, invicem ad monarchiam Provocare . In tanto rerum fragore, male metuebamus tibi, & Bembo , in quibus praecipue, ac pene solis mihi videtur priscus ille candor , ct erudita pietas illibata superesse .
Utriusque dotes eximias semper amavi. Tu allenim non solum ex amicorum praedicatione , Euisque ad nos literis cognovi, verum etiam ex absolutissimo libello , quem nunc ubique vix credibili studio complectuntur omnes gqui
