Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3s 3 IACOBI SADOLETI

vi ut emineas , efficit. Itaque nihil est tam egregium atque summum, quo te non posse progredi existimem , si perges ejus generis res tractare ac scribere . Sed te malim priore in palaestra , tua illa scilicet, robustiore hilariore que versari, ex qua minore cum labore tuo, ut mihi quidem videtur , plus in te laudis Rgloriae redundabit. Quanquam quid te ad ullum genus hortor studiorum atque scriptorum, cum videam eorum magnam partem non tam nostra ipsorum voluntate atque consilio, quam casu etiam ct fortuna regi atque adminii rari λ Ego enim qui profecto ad scri-hendam historiam nunquam animum induxi meum , neque putabam posse accide e , ut iaeam cogitationem me darem,nunc quidem nihiI prope aliud cogito noctes ac dies, ut Reipubliis cae satisfaciam , quae me his proximis diebus propter Naugerii nostri mortem , qui confecti nihil reliquit, X. virum decreto, ad eam scriptionem sibi advocavit . Et ego negare nota

sum ausus. Itaque totus in eo nunc quidem sum, non ut conscribam iam aliquid mandemque literis, quod in manus hominum veniat ; sed ut in rerum gestarum veritate indaganda , & eum temporum, tum locorum , ceterarumque ejus muneris partium rationibus colligendis, meus omnis labor versetur . II eum erimus consequuti, tum ad scribendi imme conseram co). Quod eo mihi erit difficilius, quoa

Prodiit primum haee Veneta Bembi Historia ial ibros Tri. distributa post authoris obitum venetiis apud Aldi filios all. III. ka fol. Ioanne Casa archiep. Be

nevenis Di iii od by Cooste

402쪽

quod ad ocium jam ct requietem me converteram , annis animisque consenescentibus . Quae scripsi pluribus, ut nihil mearum non modo re-auni, sed etiam cogitationum te lateret. Cete

rum quod postulas, ut perspiciam quorum fide

ae opera nostrae literae commeare commode

possint, id optime fiet, si tu, quas ad meliteras deinceps dabis , eas ad Lazarum Bai- sum s a Oratorem Regis Galliarum Venetias

Neventano eurante , cuius extat ad Frane. Donatum Venetiarum Principem Praelatio . In huius autem hiis

soriae Prooemio haee scribit idem Bembus t is Historiae a, Venetae res , annorum quatuor di quadraginta seriberem aggredior , non iudicio, aut quod ita mihi libuerit, ,, sed quodam quasi fato , vel certe tala. Nam eum di, Andrea Naugerio , cui haec publice cura tradita fue- ω rat , in legatione Gallica vita functo , Decemviris, a me eollegii decreto petiissent, ut, quando is mo-M riens sua scripta comburi iussit, ipse ea in re atque

dis munere patriae meam opem requirenti ne deessem rs, Pudore verecundiaque Meusandi ad variam atquem multiplicem , quodque Vere possim dicere , multos, maxime operosam scriptionem me contuli annos naias, tus seXaginta , Sc. ,, Vide hae de re eiusdem Bembi Epistolam Itali eam ad Ioan.Baptistam Rhanusinum Colis Iegit Decemvirum a secretia datam a dὸ 2I . Girans Isas. qua eius litteris respondet , quibus illum de munere ei a Decemviris mandato certiorem faciebat . Consule praeterea praefationem eidem historiae praepostam , quae legitur tom. I. operum eiusdem Bembi edit. Venetae

ca) Ηine Bembus ad Balfium scribens Patav. LII. Idus Iunii anno II so. lib. v I. mittit ad eum dialogos aliis quot suos nuper editos , quos ipse adole iacens conis cerat , Lugdunum primo perferrendos , ae postea Sa doleto reddendos carpentoracte . Ad haec eodem anno

403쪽

stratum nescio quem , a populo Romano extra urbem adeptu S, in eo se exercet . Credo tamen .illum ad nos cogitare , ut in Philosophiae bonarumque artium studiis , quibus se totum tradiderat, confirmare sese possit. Ualet ingenio multum. Est etiam ut adolescens Rprudens S gravis S plane bonus. Itaque patrem omnibus numeris anteisse mihi quidem vide tur, amaturque a nobis majorem in modum . Cola meus vel potius noster tibi gratias agit, quod de se tam honorifice sentias . Ego quidem eo sic utor , tanquam Oculis aut manibus : sic hominem diligo , ut nihil mihi sit in vita, neque charius neque jucundius . Itaque videor mihi rex esse , qui illum habeam , cum ejus fidem atque in me amando constantiam , cum tuendis rebus meis diligentiam , cum virtutem, ingenium , judicium , studia , literasque ipsas castiores mundi Oresque intueor . Ab eo te salvere jubeo plurimum , itemque a Marco Antonio Michaele , qui te unum pluris facit, quam omnes homines . Is est nunc quidem paterfamilias et habet enim δuxorem eleganti sane forma l & liberos , remque ipsam familiarem satis amplam atque commodam . De Hortensio tuo , si quid confecisti , fac ut sciam . Vale . Quarto dicimo Cal. Februarii M. D. xxx I. Patavio . cc Cola Brunus hie est , ad quem extant Bembi litis

terae lib. VI.

b) Vide Epistolam Nigri ad Sadoletum , quae est ,

cio His litteris respondet Sadoletus Epistola quae est

404쪽

S. P. D. co Eius litteris rescribit, deque suis studiis eum

certiorem facit. SUmma voluptate affecerunt me literae tuae erecognovi enim in illis tuam pristinam

virtutem conjunctam singulari erga me benevolentia et quarum alteram semper in te colui, atque admiratus sum : altera cum me antea delectavit , tum vero praecipue in hoc tempore delectat, quo ego absens liquidius pota sum de uniuscujusque studio atque amore erga me , ct de amia itiae fide iudicare . Quam quod in te egregiam esse conspici O, ct caeterarum similem virtutum , cumque tu is vir sy; , ut tuum de quoque homine judicium maximo illi ornamento sit, quem diligas : merito fit a me , ut ego omnium rerum charissim uni habeam hoc testimonium tuae erga me

voluntatis . Quamobrem scito Iterandum est enim J nihil mihi potuisse accidere literis tuis optatius. Quod autem scribis perhumane atque amanter , te non parum mea tui memoria laetari, eosque reprehendis , qui tanquam expertes omnis humani sensus, hisa mi ca) Extat Ioan. Francisci Piei EpistoIa ad Petrum Bembion de imitatione; cuia Bembi ad eam responsone .

405쪽

am Icorum benevolentiae signis atque iudiciis non moveantur; facis jure tu quidem . Quid enim magis est hominis, quam amare Velle satque amari 3 Aut qui omnino fructus communis vitae est dulcior, quam convictus Sconsuetudo cum praesentibus amicis , inter absentes mutua recordatio λ Sεd ego memoriam tui, ne si velim quidem, dimittere ullo modo possum . Non enim leviter fuit im- Pressa : nec tu is es , in quo quid non insigne sit ad recordandum . Sed cum S velle Oblivisti amici sit nefas ; S tu inaudito quodam , ct singulari genere virtutis communem laudem & usitatam multum antecesseris, non in memoria solum nostra , sed in ore i oculis , ct in intimis sensibus assiduus haeres.

Cuperem nunc hic commemorare , quae res

me impulerunt in admirationem tui, O quam gravibus de causis sim tibi deditus . Sed quoniam tu homo sanctus S severus haec ipsa contemnis , moderabor ipse mihi , nec tibi oneri ero . Tantum dicam , hac nostra aetate, his hominum moribus adhuc nusquam vidisse me in iis, qui populis S coetibus hominum cum

imperio praesunt, vim cum jure , p itestatem cum modestia , religionem cum armis , summam rerum atque artium optimarum scientiam cum gubernand labore atque cura , nisi in te uno esse conjunctam e ut qui te semel noverit, idem si fiat postea tui immemor , facile etiam probare possit, esse se oblitum sui. Uerum pauca haec hactenus , quae tamen Uereor ,

ne tibi nimium multa esse videantur . De Commentario meo incredibiliter gaudeo , Scoperam ct studium meum tibi probari . Q aa-Propter ego , et si sponte mea satis in id stu-

406쪽

dium animatus, tua tamen cohortat Ioue , ct monitis factus ardentior , enitar posthac, ut plura praestare possim . In quam e vestigio curam ct cogitationem incumberem , ni haberem in manibus veteres quasdam lucubratiun culas meas, quas perficere constitui, ne omnis anteactae vitae labor intereat. His quidem

absolutis , quod brevi fore confido , omnis mihi opera in sacris S rebus , S liter Is insumetur , Deus modo propitius sit , conaboressi cere aliquid , quod si non propter doctrinam , quae in me perexigua est , neque propter vitae & morum sanctitatem,a qua ego longissime absum : at propter amorem S studium Christianae religionis quo ego sum majorem in modum incensus, afferre nonnihil luminis ad communem vitam ct utilitatis possit . Sed haec Deus direxerit, is qui omnia unus potest . Ego te mihi charissime , ac doctissime Pice , ct amo coloque, tantum scilicet, qua

tum cum mea fides, tum tua eximia virtus postulat, ct me abs te amari vehementer gaudeo ; habeoqne Gregorio Lilio nostro gratiam , qui occasionem hanc praebuerit, ct tibi ut scriberes ad me, S mihi tibi rescribendi . Quem quod foves & sustentas in ejus afflictis rebus, facis quidem quod te decet: neque ego habeo exemplum aliud quid deceat, qua nave ipsum praestantius . Sed & mihi facis gratissimum , qui illum non mediocriter diligo. Erit igitur hoc quoque in numero tuorum optime sanctissimeque factorum. Paulus meus, ct idem tuus c te enim semper fere habet ita ore mirifice literis bonis deditus est: quas

etiam sequuntur mores boni . Itaque tantos

progressus facit, ut mihi ipsi magistro judicium

407쪽

cium eius in meis scriptis, non modo exquirendum , verum etiam extimescendum esse videatur . Eum ego confido Deus ita conata adjuvet & meae , ct vestrum , qui illum amatis , expectacioni cumulate satis tacturum esse , atque in eam partem maxime, quam tu

Pice recte probas . Is tibi refert plurimam salutem . Vale , ct nos dilige. Ex suburbano nostro Carpentoracti , I x. Calend. Augusti

M. D. XXX.

Xot onem tradit, qua tutius ejus liber ad se perseratur , deque suis studiis, conse erisque a se in duos Valmos meditationibus eum certiorem facit. inam vellem mutua tibi amicitiae nostrae ossicia ex meis studiis praeitare posse : Rie quam simillimo munere remunerari . Sed quando pares tibi referre gratias minime possumus , eo majores habebimus . Quapropter hunc ad te ex nothris contubernalibus nuntium destinavi, ut esset cui tuto, ac sine utriusque nostrum solicitudine liber tuus com4 mitteretur , ct ad nos quam celerrime praeferretur . Mira enim aviditate teneor tuorum scriptorum , dum ea non lego, S dum lego Oliaptate . Gratum tamen mihi admodum

408쪽

ρε IACOBI SADOLETI

fecisses , si superioribqs tuis literis libri arguis

mentum significasses . Sed hoc te puto facere voluisse , ut una tantum , sed ea majore laetitia perfunderemur . Τuae autem prudentiae erit sic librum involvere , ct operimentis munire , ut a pluviarum injuria integer atque incolumis nobis reddi possit. Eum cum perlegero, sententiam de eo meam , atque iudicium diligenter perscribam et ut ex me cognoscere pos-ss , quam in tua scripta atque in te ipsum iniquus sis judex . Nemo enim est mihi crede j a quo ea probari malle debeas , quam a

te ipso: nec gravius judicium ad ea examinanda afferri potest , quam quo in scribendo fuerint meditata . Scripseram ego quoque his diebus meditationes quasdam in duos Psalmos quam brevissimos , in CXXX. & CXLV. ferventi sane animi affectu , sed frigido atque inerti stylo: meo scilicet; quas ad te olim mi si siem , nisi & eadem librariorum penuria ac tu , hic laboraremus . Et cui verum fatear acrimoniam ingenii atque judicii tui

subveritus essem , ne tu ab aliis exigeres, quod praestare solus potes . Illudque veniebat in mentem , huic quid mihi cum tam severo judice , qui cum sua scripta caeteris probentur omnibus, ac permagni aestimantur , solus ipse non probat ac rejicit . Sed si aequiorem fore te

in me judicem , quam in te ipsum sis , pollicitus fueris, fortasse mittam , ct aliqua ratione eas describendas curabo : ea etiam conditione addita , ut nulli omnino eas legendas Concedas , nisi plane Intimus amicu& tuus sit , ac prope domesticus: ne antequam adhortationibus tuis de atterendis Tullianis codicibus obtemperare coepero, inertiae ac tarditatia

409쪽

tatis infamiam iubeam . Misi eas tamen Ludovico Bajucensi Episcopo , cujus judicium non adeo reformido . In quibus eum utinam assectum deprehendere posses, quo scriptae fuerunt: in inus enim essent ineptae: attamen aliquantulam in sacris literis exercitationem agnOsces . Sed de his nimis multa . Profectionem meam in Italiam ex primo vere in ultimam aestatem rejeci. Quid etiam tunc facturus sim, mihi nondum plane compertum est, ita omnia mea consilia incerta atque implicata reddidere eae calamitates , quae ex Italia nuntiantur Quicquid autem statuero , quam primum ut scias curabo. Illo enim suavi amicorum no strorum convictu atque consuetudine , ex quae summam voluptatem percipere solebam , vix tam diu careo , vitamque meam eo nomine acerbissimam puto . Hic vero novos parare,

qui loco illoruin substitui possint, quos vel mors eripuit, vel fortuna disjunxit , mihi sane est impossibile, his praesertim temporibus , his regionibus, his moribus . Fac ut valeas , ct amicitiam nostram , ut literis mandas, Ita etiam memoria conserves . Paulo vero nostro multam salutem . Divione, pridio

Non. Februarii ciet .

ω Annus quo haec Epistola seripta sit, omnino tu

aerius . Non enim reperitur Sadoleti ad eam respouissum , ex quo aliquod lumen possemus accipere. At tamen si coniecturia loeus dandus est , eam ad annum potius IIa ρ. reiiciendam putarem, quo anno in Italiam Fregosius est profectus , ut patet eT Epist.CI. p. 2 96. R CII. p. 299. Has autem litteras redditas SadoIeto noti

fuisse dicendum est , si ad ea quae idera Rribit Ep. cur, P. 389. almum adiiciam a .

410쪽

OsIA C. SADOLETus EPIs C. CARPENTO RACTEN. Federico Fregosio Archiepiscopo Salerni S. P. D. Bononiam . Hus literis respondens, de beneficiis sibi ab eo collatis agit excusatque tarditate is li

terarum ,

ET si quotiescunque literas tuas Iego, tot Iessentio me nova quadam laetitia assici, ut nihil esse mihi possit earum lectione iucundius ztamen proximae literae tuae , quas ego Nonis Iulii abs te datas, tertio Nonas Septembris accepi mihi molestiae aliquantum plus, quδ voluptatis attulerunt. Nihil enim gravius accidere mihi potuῖt, nec quod minus ferre pota sent sensus animi mei, quam intelligere , te insoleari, aliquid mihi accidisse abs te, ex quo animuς aesus in te esset offensior : cum praesertim id agas tam multis verbis , ut vere de me nescio quid dubitasse videare . Ast ego contra , primum hoc dico, nihil me unquam esse in te conspicatum, quod vel proprium

esset tuum , ve I mecum tibi in nostra amicitia commune , in quo non admirabilis mihi tua virtus, & benevolentia erga me , eximia visa fuerit . Et in utroque quidem multa mea extant , neque ea obscura , de tua virtute humanitateque testimonia . Sed non sumam mihi in praesentia , cuncta ut commemorem . Illa perstringam brevi , quae tui amoris erga me

propria sunt , quorum nunquam me queem

SEARCH

MENU NAVIGATION