Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

quae in vera tuenda ac propugnanda religione, suorum majorum gloriam consequatur : cui qui obsunt, ct contaminant patriae suae decus, ad bonam eos mentem convertat Deus . Tua in psalmum meum annotationes mihi grati simae. Itaque cogito magnam partem illorum mendorum tollere: nam aliqua sunt , quas auctoribus optimis nituntur. De me, mi Era

me, sic tibi persuadeas volo : quamquam ego tenuis sum , ct magnis a fortuna detrimentis mulctatus; nihil me tamen habere, quod non tuum aeque velim esse ac meum . Neque in hoc solum , sed In omni tua dignitate atque fama conservanda hoc sum animo ut sponte per me ipse & abs te monitus , su irimam tibi fidem in amicitia ac benevolentia semper sim praestaturus. Uale . XIV. Calend. Octobris M. D. XXX. Carpentoracti.

422쪽

IACOBO SADOLETO EPISCOPO Germanus Brixius S. D. Hus eum Sadoleto se Bemio veteri amicitia commemorato , prolatisque utriusque Iaud

bus , θνη det se quamprimuin Carpentoracte

ut cum eo sermones conferat, venturum .

GAditanum quendam memoriae proditum

est , Titi Li. ii nomine ac gloria commotum , ad eum videndum , ab ultimo terrarum orbe , Romam usque profectum fuisse , atque eo viso abiisse: eandem prope mentem , eun animum virtus m Ihi tua , Sadolete doctissime identidem inspiravit, non quidem ut a Gadi hus Romam , sed ut a Celtica hac nostra in Galliam provinciam istam vestram ad te non tam videndum , quam ct salutandu', ct cou- veniendum me conferrem. Nam qui te olim Romae vidi tantum , non etiam te eum sermone S contuli , quo tempore tu apud Neapolita-

ca) Fuit Brixius hie natione Gallus , patria Altissi

do ren sis, c est autem Altissiodorum auxerie urbs ampla diculta GaIliae Celti eae in ducatu Burgundiae xI. leueis a Lutetia distans in meridiem atq. inter eruditos sui temporia viros locum obtinet , ut ex nonnullis eius ad Erasmum s& Erasmi vieissim ad ipsum litteris patet . Si multates liquas exereuit eum Thoma Moro Anglo homine cum pietate, tum rerum scientia spectatissimo , contra quem opus quoddam scripsit , cui tit. Antimortis . Nonnuli ak eum extant inserius Sadoleti litterae .

423쪽

litanum ego apud Albiensem Cardina

lem b agerem c longi temporis tibi memoriam suggero ) sed qui te per eos dies Romae

vidi , iam tum ad Romanae Academiae principatum dextro Apolline , magno candidatorum applausu anhelantem ; equidem verbis vix assequi possim , posteaquam te eo usque dignitatis sine cujusquam controversia , diis hominibusque approbantibus pervenisse cognovi, quanta cupiditate incensus , quanto studio inflammatus fuerim , ut vel Romam usque recurrerem , tibi tum principatum eundem gratulaturus , tum vero docti Gmorum istorum colloquiorum ad dies aliquot usuram aliquam capturus, S, si per te Iiceret , sub te etiam principe nomen intercandidatos illos daturus . Quam etiam cupiditatem auctiorem reddebat contracta iam

ante id , quod dixi tempus, Venetiis cum Petro Bembo clarissimo viro , ct ipso tanquam tuo in eo principatu collega , familiaritas:

quem quidem audiebam tanta tecum S studiorum , ct fortunarum etiam societate conjunctum , ut quum vos ambos voluntas una connecteret, vos ambos consensus unus copula ret , omnia essent inter vos ea , quam Pythagoras in amicitia sanxit, lege communia . Hae enim ex re in spem ego certissimam ingrediebar, fore, ut me statim pro mutua i ila inter

ca Olive rium Caratam Neapolitanum Cardinalem intelligit, a quo Sadoletus quum primum an . I Io 3 . Ale- Nandro VI. Pont. Max. Romam venit in fidem & eontubernium receptus est. Vide notas ad Sadoleti vitam Pag. v I. & v II. b Antonium se . a Prato Franeiae Cancellar inm A rischiep. Senonen. & Epis. Albiensem , de quo infra redibit

sermo a Di iiipso by Cooste

424쪽

vos necessitudine in fidem , amicitiamque tuam reciperest se remque tibi aeque ae Bembo ipsi familiaris , atque amicus . Siquidem juxta Theophrasti dieium conveniat vel maxime ,

ut ceterarum rerum , ita amicorum communionem inter amicos existere. Sed cum meae vitae rationes , tam Italiae vestrae bellis ex eo propemodum continuis divexatae , tur hulenta fata annos permultos propositum hoc meum retardarunt magis , quam eripue runt. Nunc quum factum videam , ut tu Roma derelicta , istam quam dixi , Galliam inhabitare coeperis, sisque quodammodo quod S tibi & nobis felix faustumque sit a iam Gaulica civitate donatus , in qua etiam Pontificatus insignia gestes ; factum , inquam , quum videam , ut nostra ad te pro laesio non ita multum longa , ac molesta futura sit , profecto mihi vitam acerbam tantisper putabo , donec in hoc Ipso colloquii tecum conferendi desiderio, quod graviter sero versari cogar. Sic enim habeas velim , me amicitiae cum tua amplitudine ineundae sic cupidum ambitiosumque esse , ut qui maxime usquam esse possit . Quae quanquam per utriusque ab altero absentiam coire, literisque ultro citroque missitandis coalescere potest , tamen nescio quo pacto plus praesentia , ct ut dicitur, viva

vox assiciet. Certe quod ad me attinet amoris erga te mei notas ex meo praesentis non seris mone solum , sed gestu , vultu , ore , fronte , oculis vivacius atque expressius , quam e meis absentis ad te literis repraesentari posse puto ' ut qui non eo usque eloquentiae aspiraverim , ut ea absentem me oratione assequi

posse confidam, quae mihi ab adminiculis iis, quae

425쪽

quae dixi, subministrari praesenti velim . Itaque nihil non pertentabo , nihil non experiar , denique quod ajunt λn ον κ σν, ut ad te non ita multo post tempore ad eam , tuisque doctissimis colloquiis ad dies aliquot perfruar . Nam praeter quam quod viden di , conveniendique tui sum cupidissimus , magnae item voluptati mihi erit , ad Claro- montanum Cardinalem , istius Galliae Propontificem summum , cujus patrocinio jam pridem ornatus sum , salutandum accedere :quem si videris , meis interim verbis , nisi grave est salutabis . Vale decimo Calendas Ia

Uarurax artium studia vehetaeatius excolenda excitat .

A Mabam eqssidem te antea Paulle e nam &quod Iacobi Sadoleat fratris filius es , ScS quod optimis studiis te tradidisti, puta ham me meam tibi henevolentiam praestare debere . Idque apprime faciebam quod quidem

426쪽

dem cognoscere ann/a superiore potuist I, cum domum rediisses , literasque ad me vernaculo sermone scriptas misisses ; ad quas tibi stati n rescripsi cet) lepore tuo captus . Hoc vero tempore , cum alteras abs te latinas literas acceperim bellas me hercule , S pereleganteis, valde gaudeo, teque facto , uti debeo , plurimi θ' . Quanquam accendi iti tu me quidem ad te omnibus animi mei sensibus amplectendum , etiam ea opera, quam te scribis ponere

in mes legendis libris . Qui quidem libri si

tibi animum addiderunt , ut a firmas , ad progrediendum in eam scribendi rationem , qua patruum tuum , quaque me uti vides, cur te non amem infinitum jam in modum λaut cur non sua vier istam ipsam voluntatem tuam λ Itaque sic existimes velim , te mihi esse plane charissimum . Spero autem fore , ut cum te per aetatem confirmaris , nihil sint

docti homines in te desideraturi , si se ardor iste tuus c quo es ad bonas arte is capessendas inflammatus ) nihil remiserit , neque tuae elanguescet indusiuria . Cave enim putes quicquam esse in literarum studiis , quod adolescentes tam provehat ad summam laudem , gloriamque promerendam , quam assidua, ct , diligens laboris , ct industriae perfunctio, atque constantia . Sed haec tu omnia de patruo tuo melius, quam ex me. De reliqua epistolae tuae parte , qua me in coelum fers , quaque

r mihi

ca', Has Bembi ad Paulum Sadoletum literas habea

superius pag. et '' . . .

cb) Ηxe Pauli ad .Bembum Epistola haud quaquam

427쪽

mlh I gratularis, quid tibi ego respondeam pIn eo si non falleris, laetor judicio tuo : si a

de eptus es , amore benevolentiaque delector . Vale. Q iarto decimo Calendas Februa rias M. D. XXXI. Venetiis . ,

EPISTOLA CXXV.

IAC. SADOLETUS EPIS C. CARPENTOR AC T. Herculi Gongagae S. R. E. Cardinali S. P. D. ca) Romam , De propensa ejus in optimos arteis voluntate gaudet , hominewque ad Aristotelis de moribus 9 de Republica libros legendos h)rtatur , deque nonnullis suis operibus Ier

monem labet.

SUperioribus proximis diebus , cum tibi

lucubrationem quandam meam misissem , neque ipse tune propter valetudinem scribere potuissem ; monui meos , ut me tibi excusarent, Perpetuamque meam in tua amplitudine omnibus meis ossiciis colenda , tibi declararent voluntatem , qui se id diligenter feci se , teque in optimam partem omnia accepi se, mihi rescripserunt: in superque te eis praecepisse, ut scriberent ad me: si quid habe rem in praesentia elucubrati, aut quandocunque aliquid haberem , id ne gravarer communicare tecum et ne si secus agerem , gravior

428쪽

fieret a me amicitiae nostrae & veteri inter nos conjunctioni injuria. Quo ego nuncio dupli in citer dele elatus sum . Nam ct tui de me animi iudicium , ct egregiam tuam cognovi ad optimas artes amplectendas voluntatem: quae mihi semper in te omni digna honore, S laude visa est , hoc etiam magis, quod in tanta raritate S penuria eorum , qui nobilitatem

cum virtute habeant conjunctam , tu unus excellis : qui utrunque ita adeptus sis , ut iutuis plurimis maximisque ornamentis, major tamen inulto virtuti tuae , quam fortunae gratia habenda sit . Itaque recordor jam inde ab tua ineunte adolescentia , me semper indica se, te fore unum , aut certe praecipuum inter caeteros , in quo his temporibus perditis lumen ve ae dignitatis illucesceret: qui omnibus& naturae & fortunae bonis instructus, nobilitatem & potentiam , non arma injuriae , sed instrumenta bonitatis esses habiturus . Postea vero quam ego in has sane longinquas regio nes me contulissem : tuque ad urbem accessi ses , domiciliumque in ea fortunarum ac dignitatis tuae constituisses, nunquam mihi inauditus fuit splendor tuus , ct singularis in omni

genere morum elegantia, ct comitas . Quaecum una ct constanti omnium voce laudaretur ,

non dici potest qua laetitia assiciebar: cum intelligerem , caeterorum quoque hominum judiciis consentire . Atque haec quae nobilitati S generi , ct tuae majorumque tuorum dignitati debita erant, illustrius tamen abs te gerebantur, quam reliquorum usus ferat . Quid λIlla quae jam tua sunt & propria, quae pauci isto I oco attingunt , quanti tandem facienda

sunt λ quod boaas liter as , quod optimas arte sa

429쪽

tes , Omniaque honestissima studia ita eonlectaris , ut in honore ipso , non insignibus honoris , quibus solis plerique nituntur , statu in tuae dignitatis positum putes . Atqui ab hialaitiis viri illi oriuntur , quorum nunc consiliis maxime eget Respublica , quae, nisi me fallit , adducta est iii id discrimen , ut vehementer nobis sit de communibus fortunis ex iis mescendum . Sed qui in secundis rebus comparant sese , ut possint a deersas & dubias , si

quando inciderint, consilio regere , & virtute sustinere ς hi omnia in se obtinent beatae vitae praesidia : ad quae tute eximie paratus es . Facile enim S prvidentiam in capiundis consiliis, S in dandis fidem , autoritatem in sententia dicenda, in omni vita constantiam ct gravitatem , ista ibi optimorum autorum lectio suppeditabit , accedente praesertim usu atque aetate . Quorum quidem princeps Aristoteles , cuius libros , eos qui de moribus & de Republἐca sunt. habere te in manibus, ct egis confido , ct imprimis plane expedit : Omnes enim. In illis S prudentiae , ct doctrinae scatent λα- tes . Sed ego fortasse ineptus , qui haec ad te scribam, quae tu melius scis , quam ipse qui

scribo. Facit autem amor, non temeritas mea,

me loquaciorem . Quapropter de his hactenus. Quod ad meas autem lucubrationes attinet ἰego illas orationes, quas requiris , neque confeci , neque adeo amplius mihi consciendas puto : alienae enim videntur hac jam aetate , Rhoc genere vitae quod profitemur . Unam sarum quam perscripseram , ni isi siem tibi, nive ritus essem , ne quorundam offenderem animos , qui mihi necessario in illa oratione nomisandi sunt. Sed loco illarum mittam tibi

430쪽

fium prImum probare cepero , dialogum de optimo genere instituendae adolescentiae ca) , quem aestate proxima consectet in quo multa , S magna complecti conatus sum : hoc labore majore , operaque dissiciliore , quod neminem habui veterum, qui me adjuvaret. Unus omnium antiquorum c quod sciam J de hac eadem re Plutarchus scripsit et sed non in eum modum, ut mihi magnopere imitandus esse videretur . Nunc habeo in manibus de Philosophia librum , in quo illa a me defendenda est, graviter vituperata a Τ. Phaedro: etenim paries illas ei dedi , amico homini jam mortuo , per quas S ingenium illius , quod erat in eo summum, & natura prompta ad accusandum lacessendumque commendaretur posteritati. Sed est opus arduum admodum, & perdifficile b) . Nam cum de rebus altissimis ,& maxime remotis a communi hominum sensu , disserendum est 3 tum obscurissimae res illustribus verbis & sententiis explicandae. Iaquo alter est cogitandi S concipiendi labor ,

alter non minor, cogitata exponendi . Spero tamen fore , si ad calcem pervenero , ut maximis utilitatibus , quae e Philosophia sunt, intellectis , & tota vi praestantissimae disciplinae cognita , multum posthac luminis dubiis hominum mentibus afferatur . Sed de his quoques,' Vide quae de hoe Sadoleti de liberis reae insti . t ndis libro chic est enim dialogi titulus diximus in

iis ad eius vita Phg-πη φ .cba De alio hoc .pere & multa dicta a nobis sunt in notis ad Sadoleti vatam pag.xxx. & seq. 9 alia saepe in serius dicentur in animadversionibus ad sequentes Epiis

SEARCH

MENU NAVIGATION