장음표시 사용
431쪽
que satis .. Extremum est, ut te orem, Ut metui amantissimi im studiosissimumque S diligas absentem , ct tuo patrocinio protegas , ac tueare . Vale. Carpentor acti, VI. Calend. Fe hruarii Μ. D. XXXI.
IACOB Us SADOLETUS EPIsC. CARPENT. Ioanni Salviato S. R. E. Cardinali S. P. D. co Romam . Paulum Saeratum Sororis 'ium ei etiam atque etiam eois Mendat, ut illum canonicorum FerrarieUum collegio adscribat.
Cognovi ex literis meorum , id quod mihi
magnae voluptati fuit, te salvum ad urbem , S ad Pontificem Maximum revertisseratque utinam ut virtus tua mihi plane perspecta & probata semper fuit , sic habeat locum his duris temporibus , quo Reipublicae S Eccletia ilicae autoritati possit esse adiumento rquod tamen confido fore, fretus prudentia tua, ct optimi Pontificis sapientia atque consilio. Ego cum tu etiamnum in Gallia esses , memoria teneo, me tibi scripsisse, excudi a me nescio quid in sacris literis, quod simulacabsolvissem , continuo tibi missurus essem . Id nunc mitto , commentarios videlicet in Psalmum XCIII. aliquanto serius , quam volebam et quod expediatio mea quoad scirem R 2 ubi-
432쪽
ubinam locorum constitisses , studium m It tendi meum retardavit . Nam quin tibi in omni laude doctrinae ac literarum plurimum tribuam , ne tu quidem dubitare quicquam potes . Nosti enim jam diu animum meum erga te, & perpetuum judicium , quod ego cum de ingenio tuo , tum de praestantissimis virtutibus , omnique tua integritate S modestia
semper feci . Quae hoc majora ornamenta putanda sunt, ouo rariora in hoc tempore cernuntur . Itaque gratum quidem mihi fuerit
tibi probati lucubrationem meam , si tamen probanda sit . Verum illud quoque gratius , me abs te admoneri , si quid in erit quod reprehensione dignum esse videatur. Tendenti enim mihi ad similia alia, admonitio tua praecepti in posterum, & doctrinae apud me locum obtinebit. Sed de hoc satis . Reliquum est , quod ego nescio quamobrem haesitem peterea te , cum a tali viro , eodemque patrono ac defensore tum meo, tum meorum omnium,
si qua opus sunt, audacter postulanda sinit neque tamen cut ego arbitror ) meae modestiae in petendo fines transiliam . Habeo sororis filium de tuo Ferrariensi populo , Paulum Sacratum ca) , bene ac liberaliter eductum ,
riens , & Margat ita Sadoleta Iacobi nostri sorore natus , is est qui Canonicus postea Ferrariensa factus spraeclaria editis ingenii monumentis , tantum sibi ,
familiae ae Patriae lumen attulit atque ornamentum a Praeter Commentarios in Psalm.Cxum. & in Princi
pium Genestos , multas seripsi ediditque Epistolas mira
433쪽
ioptimisque institutum & moribus, ct i Iteris: qui mihi cordi vehementer est , ct propter necessitatem sanguinis , S multo magis, quod ex indole bona virtutis ac ingenii spe in de se
maximam omnibus nobis affert . Is ecclesiasticam sectam secutus , dedit in sacram militiam nomen, S a me iampridem sacerdotio quodam donatus fuit γ) . Verum pater ejus Ioannes Baptista , cujus tibi virtus , pudor integritas, nota est, tam multorum libero rum onere praemitur ch), ut nequaquam id illi subsidii satis sit. inare cum ipsius Pauli egregia indoles, ct optimarum artium ac litera-Tum studium , tum domus illius ac familia nobilitas digna est, quam tu tua humanitate ac liberalitate complectaris . Feceris igiturrem tua virtute vehementer dignam , si sacerdotio alio quodam in ipsius patria illi deferendo eum juveris, quo &studiosius colere
mira quadam Iatini sermonis elegantia ae suavitate eonis seriptas quae omnium manibus circumferuntur, ut sa-
eile ex illis appareat , eum ex Sadoleti patrui disciplina ae institutione prodi i sse . Sed de eo iam satis egimus in notis ad Sadoleti vitam pag. xeum. ca Transtulit nimirum in illum Sadoletus pensio nem quamdam, quam Clemens VII. quum Ioan . Matthaeum Gibertum veronensi Eeelesiae prae eit , eidem Iacobo dedit, cum saeuitate in stat rum sororumve Mlios illam transferendi .cbJ Nam praeter Paulum hune, alios liberos habebat , Philippum sei licet & Iaeobum . Hie autem Iaco bus is est , qui in Epistopatu Carpentoracte usi Paullo Sadoleto patrueli fratri suo suecessit , quique etiam Comitatus Venaisini Rector extitit . Vid. Sammariti. in Gallia Christiana.
434쪽
bonas arte is , ct patris fratrumque onera, quaa multa S magna sunt, queat sublevare . Quoaego a tua amplitudine ut efficiam summopere contendo, atque imprimis , si tibi videatur , ut eum in illius Ferrariensis Ecclesiae Canonicorum , quos vocant , Collegium ascribas Erit hoc mihi ex multis tuae erga me benevolentiae iudiciis maxime gratum , prorsusquo honorificum.. Tu vero cum illam familiam honestaris, in bonoque stata collocaveris :tam egregiam illam, quae de te est, dc de tua sagulari, sapientia ac religione, confirmari Ropinionem : tanquam sic statuat, sacerdotia , non ad temeritaetem & arbitrium effiagitantium , sed ad ornacidos homines idoneos , Se ad boaorum mentes studio virtutis ac doctrinae accendendas , dispensari oportere . Ego se hoc ut spero impetraro, maximo ine abs t affectam beneficio, S perpetua debuione gratiae tibi devinctum esse arbitrabor . Vale mi Patrone , ct patrem tuum clarissimum virum meis verbis salvere jabe quam plurimum . Carpentoracii.
435쪽
S. P. D. Romais 2 De optima ejus erga fr-Paulum Jo ostis 'liuis voluntate gratias uit , suoruMque populorum causam ei iterum commendat, deque inito a se in Ecclesia Iua perissaendi ratione , multis tractaι SEpius mihi iam contῖgit, ut ad te scriberem , aliquos tibi commendans: quod scdudum in sororis meae filio feci, cum petii absee , ut quoad commodo tuo fieri posset , aliquo eum sacerdotio in patria sua honestares ;& proxime his literqs , quibus commendavi
tibi causam meorum populorum , quorum es hmilii salus , Si meae fidei potissirnuin ab Deo credita . Sed ore hoc loquar , tuum in me studium , S praestans in omni genere humanitas , longe vicit expectationem meam . Sic enim ex meorum literis intelligo , nullum tibIdari locum declarandi amoris tui erga me , quin id ita aperte prolixeque efiicias, ut fac ile appareat , tibi esse cordi Sc voluntatem, S commendationem meam . De quo gratias tibi ago quantas possum maximas, atque ut I-uam referre possem: eundem me re ipsa esse. R 4 erga ca Vide notas in Epist. LxxvIH. 233. a II.
436쪽
erga te experirere , quem oratione prae me sero . Sed erede mihi, si amor , si cultus , si ob servantia, si tuarum plurimarum earundemque praestantissimarum virtutum praedicatio , aliquam partem obtinet referenda gratiae , te nullum meum officium desideraturum , quod
proficisci ab homine gratissimo possit ; daturumque me operam , quantum in me erit , ut quae tua sit integritas , quod ingenium , quae virtus , ct in conservandis ac tuendis cliente-IIs , etiam absentium , ct veterum amicorum
fides , non praesens solum aetas, sed etiam Mintura intel Iigat. Non enim parva laus, sed meo quidem judicio omnium prope maxima homini potenti, & maximis opibus praedito, cha ram praecipue esse & humanitatem in omni agenda vita , ct in tuendis amicitiis fidem :atque hoc maejor, quo rarior . Verum hactenuade his: uberiorem enim ea orationem desiderant. Quod ad sororis filium attinet, accipio excusation nem tuam, S in servandis promissis virtutem animi , constantiamque collaudo. Cum autem poteris, cum erit tibi commodum, tunc de eo cogitabis , si voles, ct si tibi proliberalitate tua , amplectenda probitas adolescentis , S ad optimas artes ad quas propensa est , adjuvanda esse videbitur. De meis quidem populis te rogo atque obtestor, ut cogitationem aliquam suscipias . Incredibile dictu est, quantopere eos diligam : in quo mihi ab allis refertur gratia . Non enim suam pene salute in mea ipsi salute habent chariorem . Sed tamen multis jamdudum incommodis affecti,
S inter nationes exteras quasi exemplum
437쪽
& ditione Romanae Ecclesiae vivere; digni suae,
quibus majore cum indulgentia imperetur . Itaque ego nec tot procuratorum ac judicummiisionem , nec minas formidinesque probo , quibus hominum mentes a voluntate obtemperandi potius abducuntur. Ecclesialtica mansuetudine agendum cum illis est r. id quos etiam magis puto profuturum . De quo si tibi videbitur , ut cum summo Pontifice loquaere , aliquidque ad me quam primum rescribendum cures, magnopere a te peto . De meo ad Urbem reditu , quem tu jampridem exoptare videris , agnosco equidem benevolentiam tuam . Veruntamen confirmo tibi, si quis uspiam est, quem sui status minime poeniteat, me eum esse . Nulla in enim rem possum optare de eis rebus , quae ad sedandum animum pertineant quam non mihi pene ultro divina bonitas ob tulerit . Absunt opes a me , ct eximii illi honores, ct concursus hominum negotiorumque: quibus ego in rebus nullam unquam partemheatae vitae repositam esse putavi . At multa. adsunt, quae ego statuo esse potiora et pax animi ct tranquillitast, ct mens medioeribus contenta rebus , tum amor cunctorum qui circum me sunt: imprimis vero studiorum , S literarum voluptas ac delectatio , quae Si maxima est , ct latam & rectam ad immortalitatem munit viam . Denique si mihi vitae ratio esset ex omnibus una eligenda , ea qua maxime faceret ad felicitatem et non videor aliam fuisse electurus , quam hanc quae mihi singulari Dei beneficio nec opinanti tributa est . Quamobrem redeundi istac quidem mineum nullum consilium est. Sed mens cer-
438쪽
te & voluntas lummo Pontifici & Sancta istius sedis honori & autoritati vehementer dedita , tuique imprimis. peramans et quem ego patremque una tuum virum clarissimum , atque universam familiam vestram , omni semper studio & observantia sum prosecutus . Qua in sententia etiam quoad vivam permanebo : nec ullo unquam loco, aut sedes a me apostoliea boni Episcopi, aut vos amicissimi ac benevolentissimi hominis offi-' erum requiretis . Vale , VI. Calend. Μar- 'otias M. D. XXXIo.
439쪽
IACOSADOLETUS EPISC- CARPENTO RACTEN. . Hieronymo Nigro S. P. D. Hus in adversis fortiter ferendis constantiaruotque is litteras aisorem laudat . De Leonici morte dolet . Laetorum Bova inicuri commendat , dcque suis studita sermonem babet iaNON mediocriter delectaverunt me litera: tuae Idibus Aprilis datae , quas ego ad XI. Calend.duuii accepi Nam ct amori tui erga me , usitatum illud quidem, sed tamen semper optatum , A militi jucundum te stimonium attulerunt: S multa ut scirem e fecerunt , de quibus audire antea avebam . Imprimisque de statu tuo , de quo, quod animo parato ad a inplectendum otium es, ct tibi valde gratulor , ct agnosco moderationem , t .am : qui in illis fluctibus; sic jactaris , ut fortunae quidem nunc cedas , vel obsecundes potius, quando in altum dudum provectus es et . idque non tam judicio tuo ab initio , quam, vi quadam ct tempestate veru utamen partum: semper ex illis speciet , ct tutanti md Li4. R ιε R 6i Quem ν,
a , Contale, quae de: Nigro diximus' in notis ad Epistolam, xxx. pag. I 89- 2 ad. Epist 4M LX II. .
440쪽
nuem , qu m periculis copiisque conjunctam sedem iampridem expetas fortunarum tuarum : nihilque tantopere cupias , quam toto animo vacare studiis honestissimis. Quae voluntas docto S libero homine digna , si semper laudi fuit optimis etiam temporibus, quid censes perditis λ neque eo dico , quod eam in
qua nunc versaris , vitae rationem esse improhandam purem : sed ut hanc illi multo anteponam,quatenus ea salvo ossicio possit suscipi. Sed ut liberae virtutis diligere id quod est
Optimum , ita occupatae atque constriciae coa- solari se spe bona. Quod tu cum facis , non parvam iam nunc obtines ejus tranquillitatis partem, ad quam totus propensus es . A Bem ho meo acceperam literas paulo ante quam ad me ement allatae tuae ci0. In his de illo senatusconsulto , ct de suscepto onere conscriben-cti res Venetorum gestas multa mentio. Sed ut ipse rem arbitretur fore magni laboris , ut quae delata inopinanti sit, neque unquam antea in illa meditatione curaque versato: gaudeo factum esse judicium' sane honorificum ipsius dignῖtatis eximiaeque virtutis . Nu quam enim profecto civitas illa aeternam suorum monumentorum memoriam illi commendasset, nisi summi viri ingenio , atque eloquentiis , suas quoque laudes il histriores fui. turas iudicavisset. De Leonico male factum . optῖmum virum S doctissimum amisimus ch),
quem c. Vide Epistolam Exum. pag. 334. Ex his eorrigendus Nie. Papado polus qui in His .
