장음표시 사용
471쪽
Sanctitati vestrae , ut in eis rebus quas postulabit, quae cum honestate &justitia, & cum vestrae Sanctitatis dignitate conjunctae fuerint, velit ei suam humanitatem , gratiam , benignitatem , libenter impertire , in quo, & suae optimae clementissimaeque naturae rem consentaneam faciet , & mihi valde gratam : qui Deum continue rogo, ut vestrae Sanctitati omnia prospera feliciaque concedat ; cujus sanctissimis pedibus me humillime commendo . Carpentor acti VIII. Octobris Μ. D. XXX i. Devotissimus servus Iacobus Sadoletus.
IACOBus SADOLETUS ERIS C. CARPENT. Antonio Puccio Cardinali cadS. P. D. De obitu Laurentii patrui dolat, gaudetque simul de amplificatione dignitatis ejus. CUM eognovissem ex literis meorum, Laurentium Puccium patruum tuum, virum
amplissima dignitate & omni virtutis gloria
Magnum tu Antonio Pueeio Florentino & ad utriusque Philosophiae studia & ad omnes bonas artes capessendas extitit ingenium . Etenim eum summa Theo ligieae rei scientia , tum egregia elequeatiae cognitione praestitit , ut patet ex eius quatuordecim Homitiis , quas post illius obitum M. Ant. Georgius emisit in manus ho
472쪽
florentem, cessisse a rebus humanis , teque ita ejus locum esse suffectum , qui eundem, quem ille , honoris & autoritatis gradum obtineres Isane & dolui animo vehementer , & laetatus sum . Nam & illius amissi, quem in parentis loco semper habuissem , desiderio commovehar : & tuae amplificatione dignitatis mirum in modum gaudebam . Q ia in disceptationa 'doloris atque laetitiae aliquandiu cum fuissem:
rationibus utrinque perpensis atque examina
tis , tandem judicavi sequius esse multo , tibi& dignitati tuae gratulari, quam illius obitum decessionemque lugere e praesertim cum hoc a me erga te officium amicitia vetus nostra
requirat : illi autem nihil omnino mali contigerit , quod sit luctu & lamentatione dignum . Nam si vitam illam cogitamus beatam S immortalem , quae in coelo his qui cum si de S pietate hic vixerunt , po fh mortem RDeo est proposita: nihil omnino earum rerum, quiminum . Poesim quoque attigit , videt ieet ne illius erit expers suavitatis , scripsitque nonnullos rithmoa octonarios elegantissime . Ceterum egregius Laurentii Pueei praestantissimi Cardinalis eius patrui fuit imitator. Ab eo enim Romam accersitus , interque familiares suos a Leone X. receptus , quum pietate , prudentia , eruditio ne , omniumque virtutum ornamentis floreret , primum Apostolieae Cametae Clericus, postea Episcopus Pisto riensis ab eodem Pon i fiee factus est , quo imperante luinculentam habuit orationem in Synodo Lateranensi . Taudem amplissimis ae di meillimis summa nominis sui laude
per lanctus muneribus,anno M. D. xxxx. die X v. Septem
bris Cardinalis est renunciatus . Obiit prid. Idus Oct brisan. M. D. TI. rv. sepultusque est in Templo S. Μ
viae supra Minervam . Vide Cicconium tom. col.
473쪽
quἰbus illa comparatur, praetermisi Laurentius. Mitto nunc bonitatem , mitto liberalit tem , mitto innumerabiles ab eo,ct prope infinitos aiasidue pro Republica susceptos labores,humanitatem etiam, facilitatemque praetermitto, qua
ille ad se adeuntibus , ct ipsius ope ac consilio uti volentibus, expositus semper fuit. Quid illa vel pietate S religione potuit esse illustrius , qua ipse erga Deum illius honoris studio incensus ferebatur et vel charitate , qua erga homines λ cum nec monere errantes , nec erigere lapsos, nec solari desperantes ullo unquam tempore desisteret : omniaque sua cogitata , consilia, acta, eo potissimum conferret, tizsanciae ecclesiae honos apud omnes , & autoritas magna haberetur. Quod si illa etiam spe eiantur , quae in hac vita nobis , qui superstites adhuc sumus , allevamenta doloris sunt: nullius unquam nomen nec clarius , nec frequentius , quam Laurentii toto orbe terrarum
pervagatum est . Ille curiam regebat, ille Sccivibus & exteris lumen praeferebat sapientiae suae e erga pauperes comis , potentibus non infensus, bonis omnibus fautor: nulli unquam acerbus, maximis porro Pontificibus S consilio semper .& opera S omni fide atque amore coniunctus S consentiens . Itaque non dubito ,
quin ista tanta urbs , S ista curia talis viri tam benefici, S tam salutaris , morte sibi tota squallens , S pene ornamentis omnibus spoliata es e videatur . Ego vero , in quem plurima illius beneficia extiterunt , qui me in filii loco dilexerat, in quo ego patriam mihi sanctitatem & venerationem constitutam habe-baem , facere equidem non possum , quin gravies in-
474쪽
& intolerando moerore urgear . Sed tamen ma- 'gnum mihi affert solati um, quod intueor te, quem fraterno amore semper sum complexus , cujus patrui tui virtutes egregie imitatus es ,
ejusdem factum esse honorum Sc dignitatis hae redem . Quod & ex animo laetor, & tibi ac generi tuo Reique pubi icae Christianae bene id aefeliciter evenire cupio. Videor enim sperare debere , te talem patriae ct amicis futurum , ut eximias virtutes tuas ingenii, integritatis , doctrinae, cum magno suo commodo Christiana imprimis religio experiatur: nosque, qui tibi amicissimi semper fuimus , tuorum ornamentorum, & laudum participes etiam simus. Ego quod ad me attinet, quem amorem & observantiam perpetuo erga te habui, S aucturus etiam magis , & conservaturus sum, sicut S mea natura , ct tua praestans dignitas virtusque postulat e tu ut me ope Sc patrocinio tuo, ubi usus veniat, defendas ac tueare, magnopere te rogo. Vale, Carpentoracti.
475쪽
EpnTOLT FAMILIARES. 43 et EPISTOLA CXXXVI.
IAC. SADOLETUS EPIS C. CARPENTO RACTEN. Benedicto Accollo S. R. E. Cardinati s a S. P. D.
Pro collatis Di bex elis gratias agit. NON reperio verba , quibus tibi agam pro
tua eximia ac praestanti erga me voluntate gratias , quam tuis disertissimis literis praeclare declarasti , Voluntate autem dico ρ quis unquam illustrius , S eertioribus factis ostendit, alterius honorem sibi cordi, quam tua erga me non dicam facta , sed merita jam complura sunt . Nam quod fidem amicitiae mihi absenti praestas eandem , quam praesenti olim ossiciis omnibus praestitisti : neque ossicit animi tui quasi luminibus , altitudo ct fortunae , ct dignitatis tuae , quo minus me respi- Cias , in eodemque habeas loco, quo antea hahere eras solitus e sit hoc virtutis, si constantiae , S animi magnitudinis tui . Quae vero in ipsum me contulisti multa &magna non amoris solum indicta , sed summae etiam liberalitatis , quibusnam ipse verbis , aut quo dicendi genere satis exprimere possim p Quod nu sti mihi videlicet ex animo semper : quod mei absentis famam ct nomen adversus malevor
Vide quae de Aeeolio diximul in notis ad Epistolam KCVI. Pas. 381.
476쪽
hom Ines & alienae laudi libenter obtrectantes, studiose tutatus es, quod meis , ct meorum amicorum, affinium , familiariumque negotiis, nunquam tuum patrocinium & autoritate In deesse passus es , nemoque apud principem prome aut saepius intercessit , aut vehementius: quaeso , ista omnia quanti λ praesertim a tanto
viro, tanta autoritate, tanta eloquentia, tantis ornamentis honoris, fortunae, Ingeniique praedito λ Quibus tamen contenta temeritas mea non fuit: ausus enim praeterea sum cquid enim mihi non daret audaciae bonitatis tuae fiducia , & opinio tui erga me amoris ausus
sum , inquam , cum hominem unum ex meis Romam mitterem , qui mea ibidem negotia gereret, collocare eum domi tuae, & tanquam in eo jure velle, ut is tuo sumptu atque impendio meis rebus deserviret . Quam quidem meam temeritatem in eum modum tua liberalitas excepit, ut quod audacter feceram , sapienter feci se visus sim . Nec solum tu opibus tuis difficultates meas levaveris , sed etiam. virtutibus vitia obscuraris . Atque haec cum ita mit, scribis tamen ad me amicitiam nostram summis a me officiis cultam , a te solum grato animo observatam fuisse . In quo admiratus valde sum novam in te quandam atque inauditam vim humanitatis , qui isto animo in amicitia colenda sis, ut cum beneficia tribuis , accipere te arbitrere . At ego hoc solum mihi reservaveram ex omnibus officiis , quae sunt amicitiae debita , ut cum tu me autor it te S patrocinio tuo , cum opera S gratia, Opi hus etiam tuis foveres & sustentares : ego qui
in caeteris tibi par esse non possem, ista ipsai de te
477쪽
de te praedicans , ct magnum obligation Is vinculum, quo tibi teneor ait rictus , ingenue confitens aliquam partem gratiae referre tibi vid rer . Quam si tu quoque laudem ad partes tuas rapis , ct commutatis nominibus rerum, bene mereri de altero , in te vis esse idem ac alteri debere e amabo te mi Accolle optime atque humanissime, quam nobis partem reliquam
in officii laude facis 3 Sed ego ne sim salvus ,s non contendero omni mea ope, atque elaborabo , ut mea quoque officia & studia erga amplitudinem tuam, etiamsi minus propter Ratus nostri mediocritatem , eximia magnaque fuerit a ab animo tamen amicissimo , Ω gratissima voluntate profecta videantur . Et si hoc ipsum quoque , ut mihi majus esset ac di scilius Ra inerius meus fecit, qui nuper abs te reversus, non destitit adhuc praedicare, nullum genus humanitatis liberalitatisque fuisse, quo tu non illum uberrime atque amantissime prosecutus sis. Quod ego totum mihi in illo abs te tributum esse sentio , agoque tibi propterea maximas gratias . Sed quae ille ad metuis verbis detulit de studio tuo & cura augendae dignitatis meae , id est ejusmodi, ut ista rua voluntate & in me benevolentia nihil mihi quidem possit esse jucundius: rem autem ipsam
cum aetas nostra iam ingravescens, tum studium artium optimarum , in quibus omni tempore versor , facile patitur ad alios potius accedere , quibus ista magis cordi sunt, quam ad me, qui hisce rebus satis perfunctus sum , S nunc aliud quoddam genus vitae consectorc ut ego quidem statuod aliquanto beatius .
Ego in omni officio atque amore , tuaeque amplitudinis observantia , ea in tibi amicitiae ve-
478쪽
434 IACOBI SADOLETI xitatem , S id studiui animi grati polliceor ;
4uod cum tua excellens virtus ac dignitas, misitaque erga me plurima ac maxima , tum tum autem fides inprimis mea & natura pQ sulat. V te, Carpentoracti . .
Benedicto Accollo S. R. E. Cardinali
Aeeolii EpistoIarum nitoreis, Megantiam , σέ puIchritudinem commendotes,' quodque o t tum eloquentiae laudem pervenerit,grotu Iat. r; postea de Reipublieae miseriis, dequς suo statu nonnum foribit P
re Ardius mihi redditae fuerunt literae tuae τIU eas ehim X. Calendas Septembris datas, ego circiter Nonas Octobr. accepi. Sectorum Iemcne mirifica, incredibile est quanta aut svolvat te fuerim affectus . Quanquam quid primum de illis dicam, aut quid collaudem potissimam, nescio . Illud dico , nihil leporis esse, nihil venustatis , nihil omnino humani tatis , nihiφ benevolentiae, quod non in illis literis praeclah. eximieque lueeat: & cum sin gularem tuamst ingenii ae eloquentiae laudem, tu in aciorem t m erga me perspicuum
479쪽
ponat ante oculos. Sed horum utro magIs sim delectatus, satis adhuc constituere non possum . Iucundior fortassis est amoris & volun istatis illa significatior sed tua in scribendo subtilitas atque elegantia multo certe admirabilior . In qua tantum te profecisse , ni ad summam laudem perveneris, nec jam cum nostri
temporis hominibus, sed cum antiquitate ipsa Contendas ; gratulor tua quidem mehercule imprimis, sed nonnihil etiam nostra causa. Facile enim prospicio , cum extare iam incipiat, quis tu homo, quanti me facias , fore, ut hoc tuum de me judicium magno mihi ornamento apud omne is sit . In summa tibi hoe persuasum esse volo , nunquam quicquam me egisse his literis tuis, quas proxime accepi , castius, purius, liberalius. Itaque te iam ne hortor quidem , ut omnia summa tibi proponas , atque ita statuas , dignitatem tuam , quam ego intelligo esse maximam , non minus ex his optimis S praeesarissimis artibus , quam in omni honore S praemiis fortunae existere . Tua enim excellens S eximia virtus hortatione non indiget. Sed ego, quod proprium mei amoris in te fuit, ct optavi semper te Intueritatem , qualem nunc aspicio , ct mei optati ac voti compos factus, iure nunc triumpho atque laetor. Habeo enim id quot maxime optandum homini est, amicissimum meum omnibus S fortunae ct ingenii bonis ornatissimum. Verum haec hactenus . Nam nec pluribus agere verbis de eis necesse est, ct tantum quantum in re est , non potest tamen explicari. Quod
acceptorum beneficiorum commemorationes ,
480쪽
amicitiae verecundioris officia , auferri iubes ex literis nostris , libereque inter nos S peria miliariter agi; agnosco magnitudinem animi tuam, qui fructum liberalitatis tuae in ipsa liberalitate constituas . Nam si scriptioni &Dpurae parcendum sit, mihi consulitur uni. Meae enim illae erant partes agendarum gratiarum : meum munus , in quo nec par quidem tibi esse poteram : cum tu de me bene merendo , ego tibi gratias agendo, quotidie inter nos quasi certaremus . Sed ut tunc liberalitati S benignitati tuae , sic nunc voluntati bonitatiuue concedo: patiorque ea a me silentio praeteriri , quae alioquin praetereunda non esset :nisi hoc mihi tu pollicerere , quod tam ea pol liceris, te animum meum gratum & memorem non secus habiturum. De publicis rebus utinam aut tu mihi nunciares laetiora , alit ego
his quae gravia impendent, aliquid opis ferro atque auxilii possem . Voluntas certe mihi non deesset, neque adeo etiam tibi. Nec vero tantum ullum esset periculum, tantus labor, quod nos pro salute & statu Christianae Rei' publicae defugere vellemus. Sed cum neutrius nostrum sit potestas , cum res eo dedueta sit, ut omni cogitatione dignitatis jam dimissa , reliquae salutis spem non in consiliis nostris , sed in incertis eventibus rerum totam repo fuerimus ; quid attinet solicitudinem capere velle de his , quae nec provideri a nobis possunt ne accidanis nec cum acciderint vitari λUna est ratio opitulandi reliqua, quae solae mederi iis incommodis queat: quam tu sanctissime, ct prudentissime commemoras et si forte Deum nostri misertum sit. Et si de eo quidem
