장음표시 사용
461쪽
honestissima in e sse, & tibi placere video, ct soni
ipse ad communes utilitates propensior , investigando mentem & cogitationes meas figam. Nira est paucitas horum hominum quod te fugere non arbitror et in ea tamen studium extabit nostrum . De Hortensio cave ne longiustam praeclarum opus ducas ca), quam in dialogo de educatione puerorum promisisti. Turpe aliis, datam fidem non praestare : episcopo vero, & Sadoleto quidem episcopo , turpissimum: praesertim cum sis habiturus hujus mendacii nostram ipsorum memoriam , atque adeo posteritatem testem . Uide quanta cupiditate ardeam , qui timeam ea quae ne suspicari quidem de te possum . Ignosces autem mihi, tum prope gloriae faventi magis , quam meae . Hic de bonis literis bene mereri non desino : ct in eo me plane navasse operam intelligo , quod undique concurritur. In hoc numero si quis erit
idoneus, ct impetrari id poterit quod tamen
dissi ei Ie judico) eum ad te mittam. Vale. Paulo nostro plurimam salutem adscribimus . Patavii , XIII. Calend. Sextilis Μ. D. LXXI.
Vide quae de hoc opere diximus in notis ad Sadoleti vitam pag. xxx I v. λ seqq.
462쪽
PAter Sanctissime ac Beatissime post pedum
devota oscula beatorum. Uenit ad has regiones Sane itatis vestrae commmis artus
D. Ioannes de PiscIa homo peritus & prudensae mihi jamdiu amicitia conjunctus b , qui
tres commissiones attulit ; ex quarum una , quae maximi momenti est , S adversus ossiciales ius male administrantes instituta est , & in qua Sanctitas vestra me quoque nominatum esse voluit, facile cognovi id, quod mihi maximae laetitiae est, meam illi fidem, S servi tutem satis esse probatam , pro quo ago semper eidem Sanctitati vestrae maximas gratias.
Sed quod ad gelum pertinet justitiar qui semper in Sanei ita te vestra fuit singularis Sc ad
illam summam integritatem ac prudentiam , qua Sanctitas vestra S Dei munere , ct sua voluntate , ac virtute in primis est praedita, visum est mihi eam de toto statu hujus suae provinciae per litteras facere certiorem , ut re plenec 3 Extat Miscellan. to m. I. pag. 762.cb) Huius mentio habetur in Epist. Itali ea ad Frane. Binium data a Gy.di Nov. an. I s 3 3. Nescio an ille sit,de multia aait Florebellus in vita a P.xxx I. ad xxxv I.
463쪽
ne cognita, possit ipsa deinceps iis , qui querelas Ed sanctam Sedem deferent, ea reddere responsa, quae ipsius sum in se dignitati , ct sapientiae erunt convenientia . Ac primuin Pater
Sanctissime, non possum hoc affirmare, nullos unquam errores ab officialibus his committi , cum ut Sanctitas vestra optime scit, in magna copia eorum , qui juri reddendo praefecti sunt, aliqui, interdum quidem etiam malitia , sed saepius negligentia , aut etiam ignorantia po sint peccare . Sed quod ad Reverendissimum D. Legatum pertinet cego enim Pater Saacte , dabo fidele veritati testimonium , neque hominibus odio, aut amore ero affectus ,
sed res ipsa & facta cujusque, cujusmodi ipsa
fuerint, integro animo sinceraque fide , aut
laudabo aut reprehendam ) quod igitur ad Dominum Legatum pertinet , sciat , ct te ne at Sanctitas vestra , nihil illo fieri posse ad gubernandum populos sibi creditos , aut justius hoc tempore, aut providentius . Et quo niam laus a verbis communibus ducta, parum
videtur habere soliditatis , narrabo ipsa facta, ut Sanctitas vestra intelligat, utrum habeamus , necne , Omnes qui in his locis degimus
justam , ct agendi gratias Deo, & gloriae vestrae Sanctitatis , ac honori sanctae istius Sed is
gratulandi rationem . Primum annus est, ct eo plus , quod nos qui de Comitatu sumus, cum aliquot capita juris viderentur nobis ab Ois cialibus administrari aliquanto secus , quam statuta Patrim , ct nostra utilitas ferret , adi vimus D. Legatum , & ad eum causam totam, postulationesque nostras detulimus; qui convocato Consilio , rebusque coram nam, Sego adfui praesens examinatis, ac discussis ,
464쪽
nihil nobis denegavit eorum , quae honeste, & juridice petebantur et atque id ita prompto, Scliberali animo fecit , ut in quibus ratio etiam
iuris non ita erat certa ac liquida , maluerit tamen pro sua benignitate nostrae voluntatimorem gerere , quam aliquid suae potestati Te servare . Itaque earum postulationum, Scconcessionum decem circiter, aut duodecim capitula confecimus , quae universae Patriae gratissima , opportunissimaque sunt, ct nobis summa cum fide observantur . Secuta est pestile ii-tia paulo post , quae nos omnes in varia loca disjecit: annus deinde , ct a principio sterilis, ct extremis tribus mensibus , omnibus his vestrae Sanelitatis populis ferme perniciosus; quo tempore , asperrima fame in crudescente , hominibus tanquam feris per agros , ct nemora victum sibi ex ramis herbisque quaerentibus peum D. Legatus ab urbe Avenione abesset, facileque posset, si vellet, causam probabilem suae absentiae reddere , ni hil ejusmodi fuit, seclvenit ultro in civitatem , Si semetipsum obtu- Iit: multisque laboribus atque omni diligentia, missis circum quaque hominibus , S pro- ιspexit quantum fieri potuit publicae indigentiae , Sc privatim ipse , magnifico, & memoribili opere, pauperum turbam, S numerum ingentem, ferme ad duo hominum millia, duorum mensum spatio amplius , privatim aluit, Pane singulis , ct pulte quotidiana praebita dicujus praeclari facti exemplum , atque imitatio ita animavit incenditque ceteros , ut plurimi, qui domesticis copiis instructiores erant, domum suam indigentibus aperuerint, nec unquam , ut ego arbitror , ulla in gente tantum miseri eordiae Sc charitatis fuerit aut expe-
465쪽
elatum , aut visum , quantum in populis vestrae Sanctitatis re ipsa, & Opere fuit expertum, S cognitum : quae res , quantum ad decorandum , Sc celebrandum S. Sedis Apostolicae nomen inter has gentes valuerit, Sanctitas vestra optime potest existimare . Constat quidem certe , nisi haec Domini Legati virtus , Scmagnificentia lumen salutis pauperibus osten de re coepisset , multique exemplum pietatis secuti fuissent, non pauca hominum millia fame interitura fuisse . Τransiit ista nox fami , Et tenebrarum ; & cum ubertatem frugum, non solum terra monstrare , sed effundere etiam
coepisset ; ipsaque spe propinquae saturitatis facile homines per se suae saluti subvenire inciperent , Dominus Legatus interea , accersito homine doctissimo, & Religioso peritissimo, qui natione Italus, patria Vicentinus regulam Fratrum Praedicantium profitetur, rem novam , ct inauditam in his regionibus , maximeque sanctam , ct salutarem instituit , ut
beati Apostoli Pauli epistolae publice legantur. Nam hae gentes , Pater Sanctissime , sua quidem sponte , ct christianissimae, Sc devotissimae sunt; sed praeter fidem illam simplicem, & illa
prima Religionis rudimenta , nihiι unquam , Neque legerunt, neque audiverunt , quod ad altiora fidei Christianae mysteria intelligenda pertineat; una est illis litterarum cognitio injure, Sc canonibus , in quo genere doctrinae , multi sane versantur; ceteras quidem artes . Et disciplinas liberales , Se praesertim eas , quae ad cognitionem Dei, & sui unicuique sunt necessariae , nemo ferme in his terris cognoscit. Quod videns D. Legatus Sc bonitate quadam ,
ac ut coelestis scientiae semina in his populis
466쪽
sereret, providentia erga suos addictus , hominem istum conduxit, non publico civitatis,
sed suo privato sumptu atque impendio , qui sanctissimi, ct sapientissimi, Deo que dilectis- soli Apostoli mysteria fidei, ac praecepta hominibus aperiret. Itaque tanta est ex hac lectione , facta Aventonensibus animorum concitatio , ut concursus ad audiendum in agni
fiant; sperandumque sit, Deo sanctum opus dirigente, maximas ex hoc utilitates, S quidem coelestes potius, quam terrenas in his populis esse proventuras . Mitto nunc Μonasteriorum reformationes , in quibus seminae Deo sacrae versantur , quae cum nomen quidem Religionis haberent, parum aute in prospera essent pudicitiae fama , ipsius D. Legati cura, ct
attentissima diligentia, restrictae , ct correcta supt: mitto particulares aliquas Curiarum , S Tribunalium emendationes . Ad maximum enim S pulcherrimum D. Leeati factum felliis nat animus; qui, jam menses aliquot sunt,
sum videns judicia , ct iurisdictionem in populis hujus Provinciae, longo abusu , ct malitia multorum, depravata non minimum , Scorrupta esse ; litesque perpetuas, fugas , Se fraudes cavillantium esse infinitas, adjecit an iis mam ad universalem totius iustitiae correehionem , vocatisque peritis , ct consilio eum illis communicato , plurima decreta , statutaque confecit; quae licet nondum plane perfecta sint, ad fiuφm tamen, ct exitum sunt propinqua: quae si in usum venient, ct in jure dicendo observabuntur ; cred/t mihi hos affirmanti San- Oitas vestra , maximas a populis suis incommoditates , ct consumptiones bonorum ac fortunarum , ct privatim, pqblise fore amotas
467쪽
Haec ego cernens , gaudebam animo, ct trium Pnabam laetitia, sperans propediem me visu rum lumen Domini in his terris, S ut sanctae Sedis Apollo licae nomen in antiquam dignitatem , auctoritatemque restitueretur z quod eo etiam mihi erat jucundius, quod Sanctitate vestra Seclem illam sanctam obtinente , videbam
hujus rei gloriam ad ipsius praecipue laudem
S decus redundaturam esse , cui ego toto corde & animo sum assectus . Sed interim , Pater Sancte , quod cum dolore aliquo loquor , haec intervenit nova commissio , quae aliquantum de honore, & fama D. Legati detrahens , apta sit animum ipsius potius retardare ab his actionibus praeclaris , quam intendere , nec dubito , quin illa ab optimo animo, ct sapiente consilio Sanctitatis vestrae profecta sit et novi enim ejus pietatem , prudentiam , religionem , atque in primis gelum justitiae , quo praedita est . Sed accidit, ut puto, maligni hos is consilio, qui semper ad disturbandas pias actiones paratus est, ut aliquorum apud Sedem Apostolicam querelae hoc tempore plus valuerint, quam fortasse valere debeant . Quamquam
qui sint isti , ct quam querendi causam habeant , postquam ita placuit Sanctitati vestrae;
ego cum Commissario simul agnoscam . In ceteris vero, ut inquiramus contra Ossiciales, ct salvos condu eius praebeamus I hoc putaremita novo Brevi esse moderandum , ut si quid sit , quod reprehendendum , ct corrigendum esse videatur , de eo ocis non iudicemus , nec salvos conductus praebeamus , sed ad D. Legatum deferamus : qui non sum dubius , si qua constabunt ossicialium errata , quod emenda-
468쪽
bit illa & corriget . Atque ad has fortasse non dum intellectas Sanctitati vestrae D. Legati actiones, egregiae ipsius voluntatis, S optimi
animi testes , cum accedat ejus potentia , n men , auctoritas , quae in his nationibus permagna est , & maximis opibus , cIientelis, cognationibusque munita , si licitum mihi est infimae Sanctitatis vestrae creaturae loqui coram ea libere quod sentio , auderem rogare eam , quam etiam rogo atque omnibus precibus obtestor, ut mutata ratiaene scribendi, ipsi D. Legato de his rebus, ct factis potius gratuletur peumque in hac praeclara voluntate confirmet; commendet, ct approbet quae gesta sunt; ad cetera quae supersunt gerenda adhortetur . Hoc enim Sanctitas vestra si essiciet, maximum certe bonum suis fidelissimis populis procurahit, ct insigne , atque eximium suae sapientiae , iustitiaeque lumen his gentibus ostendet . Altera commissio est de seu dis , S iuribus Camerae , si qua usurpata sint, recuperandis I quae cum justa &honesta sit, caute tamen & prudenter est tractanda : de qua re tota cum ipso Commissario locutus sum . Τertia contra Lu- thera nos, ct alios Haereticos intenta est ; quam sanctissimam esse nemo potest negare . Sed tamen Pater Sancte , in hac Ecclesiastica Provincia , Lutherani seminis nulla suspicio est ,&Haereticorum nomen incognitum . Est quaedam natio , quae in hanc suspicionem apud aures vestrae Sanelitatis adducta forte est : non enim ignoro sensus , ct voluntates h irum hominum , ac quorundam inter se aemulationes . Nam per haec calamitosa omnibus fere locintempora , multi multis ex locis mercatores
469쪽
Avenionem se receperunt, factaque est ob hanc causam haec civitas opulentior; quod omnes ita existimabant, si in hanc urbem se contulissent, portum in ea pacis , ct tranquillitatisse reperturos ; quibus si isti nunc terrores , &formidines ostendantur ; video Pater Sancte , cum parvo istius S. Sed is , aut nullo potius
commodo , magnam commutationem rerum
futuram esse, ut demigrent in alia loca qui hic sedes constitutas habeant; quorum tamen species , ct forma tanquam bonorum virorum est, nec unquam de illorum impietate ulla extitit suscipio. Itaque ego fretus vestrae Sanctitatis justitia , dixi Commissario, ut, si quid
per testes probatos intelligeret , severisii ineexequeretur; ab ignominia autem & dedecore ne inciperet, cum hujus peccati infamia gravibus viris ipsa morte sit durior, nec illis aures , qui odio simulta teque feruntur , praebendas esse duceret: quos ego novi, Pater Sancte , qui sint, ct quemadmodum sese habeat
res tota , optime intelligo . Sed quod magis pertinet ad honorem Sedis Apostolicae , ct non mediocrem etiam utilitatem , aperta est via ipsi Commissario , ab ipso etiam Reverendissimo D. Legato , per quam cum summa justitia , ct aequitate , commodis Camerae poterit consuli ; de quo Commissarius eamdem Sanctitatem vestram plenius est informaturus. Ego Sanctitatem vestram humiliter deprecor, ut haec omnia quae scripsi in optimam partem accipiat , atque ita reputet , me fidelissimo animo, & summa cum fide omnia scripsisse:
non quin possin judicio falli; sed certe, quod mihi ipsu in persuasum est , rectum S aequum
470쪽
esse, Id Sanctitati vestrae statui esse per me exponendum ; quae solita sua cum sapientia omiani a S gubernabit, S diriget: quam Dominus Deus noster omni felicitate, & gratia augere semper dignetur , ct cujus sanctissimis pedibus
me commendatum esse S cupio, & rogo. Carpentor acti, XXUmdulii M. D. XXXI. S. V. Humillim. servus Iacobus Sadoletus .
PAter Sanctissime ac Beatissime, post pedum
devota oscula beatorum . Cum Gaspae de Branc aliis , praesentium lator Romam accederet , petiit a me , ut eum Sanctitati vestrae litteris meis commendarem ἰ quod ego libenter feci, non tam meis litteris , quam Sanctitatis vestrae benignitate & clementia fretus. Cum autem sit juvenis Optima indole , ac egregiis moribus praeditus , tum autem ex nobili familia S genere , cuius pater Dominus de Caesarista , inter primos hujus provinciae , existimatione , ct fortunis ornatus est, mihique amicissimus, commendo hunc juvenem ,
