장음표시 사용
451쪽
ΕPIsTOLIE FAMILIARES. 4o EPISTOLA CXXX.
Ioanni Nicolao Aptae Iuliae Episcopo S. P. D. γ)Suod una eum Legato aliisque Collegis statuerit , ut S. Pauli Distolae publice explanarentur , Mognopere Ioudet, optatque titidem Legatus Iuris dicundi tuendique munera rectius administrari curet.
VEllem tantum dari mihi ad scribendum
facultatis , ut exprimere possem eam , quam concepi animo incredibilem laetitiam , posteaquam audivi tua , & cae te rorum Epita coporum , qui istic sedes & domicilia habetis, opera, autore S principe amplissimo legato, facili in esse , ut divinum illud Pauli epistola rum volumen publice explanaretur z vosque una cum aliis multis , flagrantes studio sacrarum lectionum, in illud adjutorium conveniretis frequentes . Certe enim si Christianus sum , charamque imprimis habeo omnipoten- ais
ca Hie Ioanni de Montaigu an .rsa 4. in Aptensi Epiis scopatu successit: est autem Apta Iulia urbs Galliae Narbonensis ab Aquis sextiis sua Metropoli & sede Par lamen isti versus occasum & Avenione verius Ortum medio itiis nere sita inter Druantiam & Rhodanum J . Breviarium peetiliare illius Ecclesiae ad meliorem formam reduxit is Ubiit motis. Martio au. Isai. Vide Sammarthasios in Gallia chri itian.
452쪽
tis Dei gloriam c quemadmodum quidem habeo vita ipsa mea longe chariorem hoc nomine maxime laeter necesse est. Non enim aliare magis illa illustratur, neque ipsius Dei majestas , infinitaque bonitas melius ostenditur , quam cum illius beneficia erga nos memorantur: plurima illa quidem passim & maxima , quae Omni humano generi ab eo tributa sunt. Sed quod ad fidem Christi, S adoptionem nostram in genus sumini Dei pertinet, qua nos tanquam filii in haereditatem regni coelestis vocati sumus , tale atque tantum , ut vix hu mana ulla cogitatione magnitudo illius beneficii possit concipi, cujus in uno Paulo sunt explicata mysteria : si vero legati sumesi viri laudi faveo ; ejusque dignitatem cupio esse quam amplissimam : sicuti profecto omni cumbeo evolentia facio quid illo dignius λ quid
honori , nobilitati , nominique ejus conve nientius , quam autorem esse tanti boni suis populis λ suamque tantam & tam beneficam in omne is homines os endere voluntatem : ut quos patrocinio regit, consilio gubernat, im perio & autoritate in pace & ossicio continet , eos etiam studeat non solum terrenis bonis, verum etiam coelestibus florentes sua operae
fieri , ac beatos 3 Magna ista laus , S princi pe magno digna . Hoc ille nimirum suo facio, hac providentia, hoc onsigni praestantique beneficio plane aperit animi sui naturaeque magnificentiam : & dignissimum se demonstrat,
in quem tam multa dona sint ornamentaque fortunae a Deo dominibusque collata . Te vero, mi optime ac jucundissime Nicolae, quibus efferam laudibus p cuperem de te omnia pro serre quae sentio. Novi tuam bonitatem, justitia mi
453쪽
stitiam , integritatem , sensus tuos novi plenissimos pietatis , animum quoque optimis semper deditum S artibus & literis , quod saepe miratus sum . Atque eo magis , quod te ex maximis curis & occupationibus, quibus distinebare , aliquid semper videbam surripientem temporis , quod verioribus studiis
impartires . Cuperem , inquam, haec de te loqui , ct enucleatius commemorare omnia . Sed vincit tua virtus studium meum , neque est nostra tuis laudibus facultas ullo pacto par . Ueruntamen etsi tu neque nunc primum , nec unquam mediocriter, sed diu ante totus in
optimis studiis fuisti : hoc tamen recente tuo facio, quod summi doctoris S praeconis magni Dei lectionem provehere , atque illustrare
pro tua parte conatus es, sic me tibi devinxi si , ut in vetere nostra mutuaque benevolenti R , meus in te amor quasi novo igne inflammatior factus ese videatur. Itaque cum te magis magisque quotidie amo ; tum vero fr3- tres illos nostros , qui tibi honore pares , me autem ipλ omni dignitate superiores multo sunt, ct colo nunc demum & veneror , qua umtum equidem possum , non quantum illi meriti sunt: qui tecum in tam praeclari operis so-ςietate consenserunt: qui ea quae se digna sunt S fovent, ct sectantur. Ex quibus ipsi quantum in animo suo laetitiae ac verae voluptatis , quantum apud homines bonae existimationis comparaturi sint, ipsa re , si perseveraverint,
experientur . Urbi etiam isti Aventonensi gratulor : in qua si haec vigere studia , S germinascere incipient, tantorum praesertim adiuta autoritate virorum , maximum illi civitati
non modo ornamentum, sed etiam commo-
454쪽
dum accessurum est . Aperietur enim animis ingenuis , S altius quam pro vulgi captu sese attollentibus, via, qua non δ terra senatos neque in terram versos esse intelligant, sed coeli dominos sese ct coelestium rerum intuean tur : non in litibus conterant aetates ; sed ipsi caeterorum Iitibus & controversiis apponant modum: non ignavis , Sabjectis, S vilibus curis , solicitudinibusque rerum, S opum terrenarum tantopere deprimantur, quae hominem cogunt sui oblivisci, & a se ipso deficere,
atque in turpem quandam S pene monstruo Tam degenerare naturam a sed celsi , ct erecti , ac veris divitiis opibusque fidentes, incolumem statum retineant dignitatis suae . Atque haec ego confirmo hominnm naturis S animis agnasci ex his literis , & ex hac tanti doctoris Iectione praeclara . Non de ieiuniis , nec devigiliis , aut assiduitate orandi, aut paupertate profitenda nunc loquor : haec fenim quanquam sancta sunt, ct coeleste praemium prome Tentur ; tamen in alio quodam virtutis genere sunt spectanda . De illa vita dico, quae posita in honoribus , referta divitiis, in magistrati-hus collocata , animum secum affert ad ista
omnia longe plus suis S propriis bonis, quam
his , quae sunt fortunae dona confidentem e quae In negotiis A conventibus hominum , in aulis, in conviviis , in omni sermone & familiaritate convivendi, Ita voluptatem di laetitiam consectatur ut a decore quodam suo, & specie praenantis viri non discedati plena illa semper gaudii ac jueunditatis: nihil unquam fere molestiae in se ac perturbationis admittens : Cum .hi, qui terrenis istis cupiditatibus rapiuntur , Romnia in pecunia posita putant, nunquam
455쪽
vere, nec ex animo laetentur et sed habeant vitam solicitudinibus , scrupulis, aviditate, poenitentiaque perpetuo infestam . Ad haec tanta commoda , atque bona , quando inspirante summo Deo maximi S clarissimi legati nostri sapientia ae liberalitate, vobis illius exemplum autoritatemque sequentibus , aditus iam in ista civitate patela eius est : & gratiae a nobis Deo agendae sunt, Aipse multum seduloque orandus, ut nobis omnibus, quibus haec legati providentia ac benignitas uberrimos fructus verissimorum bonorum allatura est , felix S faustum hoc principium facere dignetur : ut bonis initiis meliores quotidie succedant exitus , ct quae bene incepta sunt, studiosius perficiantur . Sperandum enim est, hoc egregio opere perfecto , ct coelestis do Arinae lectione inducta ac confirmata , adjecturum animum eundem ipsum legatum ad hanc tollendam confusionem , quae in administrando iure, nullum ferme jam vestigium veritati ac justitiae reliquum fecit: ut non sedandarum discordiarum causa , Sut jus suum unicuique tribuatur, sed malitiae, perfidiae, avaritiaeque exer cendae gratia in forum atque usum adducta videatur . Ex qua , magna cum clade detrimentoque multorum , neque hominum solum, ve-Tum etiam populorum , certum qu0ddam ge nus unum depascitur , quod est ad aliorum consumendos labores prava iam consuetudine inveteratum . Hoc restat adhuc , hoc in expectatione est , quod ab optimi praesidis prudentia ac virtute postuletur : hujus est muneris functio , ct administratio reliqua : in qua tra ctanda , ordineque constituenda, quantum illi laudis ab omnium sermonibus perventurum R
456쪽
commendationis sit, ex finitimo provinciali exemplo possumus intelligere . Atque ego , qui amplissimi legati honorem & dignitatem praecipue expeto , ipsumque incredibili amore
observantiaque complector, non sum quietum animum habiturus, donec eum videro hanc sibi etiam laudem , hoc apud homines clarum S celebre nomen comparare : praesertim cum si ipse tantae adipiscendae gloriae occasionem
praetermiserit, alius qui successerit cita enim credibile est) libenter eam sit arrepturus. Quid
ergo est λ non omnes omnia faciemus , ut is, quem maxime amamus, hac potissimum fama,
hoc honore potiatur λ qui nostra omnia ad eum colendum contulimus , non hoc illi imprimis proponemus , in quo ipse suscipiendo sua longe adaugeat dignitatem , in ore omnium Si audibus cum admiratione versetur, illustre testimonium praebeat suae eximiae virtutis Schonitatis , memoriam nominis sui cum aeterna benevolentia cunctorum in omnium animis relinquat Quid ipse λ Feret ne alium potius ,
quam se , in hujus boni possessionem accedere patietur tantum ingenium , tanta nobilitas, tanta virtus, alios sibi occupare hanc gloriam S in tam praeclara actione , quam ipse dimiserit majores sese illo , S animi praestantioris ostendere ρ Non est ita existimandum . Equidem quod ad me attinet, cum illum convenero, omnibus precibus obtestationibusque adnitar , ut se ipse det ad hanc curam , sua nobilitate prudentiaque dignissimam . Ceterum tu optime Nicolae , qui cum illo assiduus es is cuius ille fide & opera plurimum utitur, Scamori integritatique maxime credit, in quo quidem nil fallitur enitere quaesori contende,
457쪽
e labora, ut communem patronum nostrum , ad caetera plurima maximaque Ornament E ,
quibus a Deo insignis factus est hujus quoque faeli clarissimi ct praestantissimi, gloria videamus insigitiorem . Sed ego fortasse verbosior sum , quam opus sit. Id tu mihi ignoscas velim , ct sic existimes , me ab initio tantum voluisse gratulari , cum gaudium, quod ex lectione Pau Iina in honorem publice adducta flamconceperam , continere non possem . Posteae vero ad alia haec scribenda amore, quo legatum , ct hosce simul populos prosequor, fuisse provectum. In quo si quid a me peccatum est , tuae est humanitatis, ct erga me benevolentiae, in bonam partem accipere, atque errori meo veniam dare . Ego tu te amando colendoque , augebo potius semper , quam unquam diminuam studium meum . Uale, ct nos, quod facis, dilige. Carpentoracti, VH.Calen.
Iunii, M. D. XXXI. ca) Vide quae hae de re seribit Clementi VII. Epiis
458쪽
424. IACOBI SADOLETI EPISTOLA CXXXI.
JAC. SADOLETUS EPISC. CARPENTO RAC T. Antonio Prato S. R. E. Cardinali S. P. D. s. togae eum ut munus Praepositi Aquensis qua Copinertur nuper mortuus fungebatur , homini probitate doctrinaque praestanti , ut
ille erat, mandari curet. ME A tuarum maximarum occupationum cogitatio facit, ut minus saepe ad te literas dem , quam cuperem . Sed ubi nominis tui honor agitur, non puto me alienum ab o scio facturum , si quae tuae dignitati convenire arbitrer, libere ad te scriba in . Sumus in maximo moerore omnes , quibus rectus regendi
ordo, & justitia cordi est, ex Cossin erit Aquens s praesidis viri clarissimi & sanctissimi morte . Qui his regionibus & popuIis abs te praepositus , tanquam e coelo nobis missus , novae integritatis & iustitiae lumen quoddam omnibus ostendebat, suamque prope inauditam virtutem cum tua maxima laude , ct istius regis admirabili gloria, labore & vigiliis suis , omnium hominum tempori S commodo expositam habebat. Qui alieno sane tempore nobis ereptus est: suo ipse profecto non mediocri bono , sed cum nostro gravi incommodo . Qua um
ca De Antonio Prato, consule quae habentur in notis ad Epist. I. xxx IV. pag. 237
459쪽
Quanquam ego. eum de facie non noveram .
Verum ita se gerebat in eo munere , quod illi abs te commissum fuerat, ita aequitatem , veritatem , imbecillitatem , adversus injuriam , mendacium , violentiamque protegebat , ac tuebatur , ut quotidianis illius laudibus , Rcommemoratione clarissimorum operum calerent aures meae . In quo egregia quaedam juncta erat commendatio nominis tui, cum incredibili cunctorum erga te benevolentia . Sic enim omnes judicabant, ad tuas caeteras virtutes , quae uno omnium Ore celebrantur, prudentiam , gravitatem, integritatem , doctri nam , quae ita in te elucent , ut soliis prope Omnium hominum tantis curis & negotiis, quae gubernas , habeare par , hanc quoque accedere laudem dignam sapientia tua , ut non solum per te , sed per alios etiam, velles populorum S gentium saluti ac tranquil fitati esse consul
tum. Cum enim cerneremus Omnes , quam tu
curam suscepisses , ut optimus nobis rector praeficeretur: S tuam providentiam nobis agno scebamus , S in te amore Incredibili accensi ferebamur. Aς nostra quidem erga amplitudinem tuam voluntas eadem futura est , eademque de tuis virtutibus opinio . Sed tu In quo spes nostrae sitae sunt, cujus fiducia cuncti in tanto dolore aliquantum acquiescimus :per Deum ipsum immortalem , qui haec fa ct opera imprimis intuetur , quyte merito vQ-luit tanta potestate esse praeditum , ut istam tua in mentem tot sapientiae thesauris resertam , ad publici boni curam totam conser res :ne desere nos, eandemque adhibe autoritatem S diligentiam , quam adhibuisti antea, ut similis nobis praeses justus ac gravis, tu τ que . . '
460쪽
imitator disciplinae de integro praeponatur Quod cum feceris, non magno tuo labore maximam es consecuturus ad Deum gratiam , apud homines laudem. Nos quidem qui tui toti sumus, ct tuo nomini, famae , honorique praecipue dediti et quantum erit in nobis, nou sinemus hujus tui tanti ac tam insignis beneficii praedicationem , neque nunc silentio tegi, neque apud posteros mutam esse . Vale, Carpentor acti, pridie Nonas Iunii, Μ. D. XXXI.
L A 2 Λ R U's BONAMICUS Jacobo Sadoleto Episcopo Carpent. S. P. D. Mur Iaudes celabrat, rogatque ut Hortensii opus quamprimum absolvat .
Bonitas naturae tuae omni ex parte se effere in iis literis quas ad Nigrum scripsisti de
quaerendo Graecarum & Latinarum literarum doctore & magistro . Nam tibi satis non est o scio tuo non deesse , ut summa cum religione, pietate, fide episcopalim geras tuum, & in omni Christiani muneris administratione eum te praebeas , qui charus sis omnibus , atque admirabilis: sed quae aliis curae esse debent ,
docendo , admonendo , cohortando , ut rectissime curentur , omni contentione elaboras .
Commovisti provinciam a studio pulcherrimarum literarum abhorrentem. Hoc non solum bonitatis fuit , sed cum sapientia atque eloquentia conjunctae bonitatis . Ego i quia rem
