장음표시 사용
11쪽
domibus suis euocant,ut alienis foribus illia dant. Quod si in urbe non esset reus, litteras a praetore impetrabat actor ad illius loci magi liratus, in quo frustrationis caussa aduersarius latitabat. cap. j.& iiij. Dere q. reis. Idque etiam ex Cicerone constat, qui sic in Verrina tertia scribit: Verres simul ac tetigit prouinciam, statim Messanam litteras dedit: Dionem euocauit, calumniatores ex sinu suo apposait. Et paullo post. Non eos homines qui populum concitarent consulum litteris euocandos curare oportuit λ Quibus etiam conueniens est quod sic idem Cicero ad Atticum scribit lib. x. Attende πραιν πολιτικου Euocauit litteris e municipijs denos, &quatuorviri venerunt ad eius villam mane. Solebat etiam, si nec litteris nec denuntiationi bus is qui latitabat euocari posset, iussu &auctoritate praetoris edictum, hoc est libellum, ad ipsas rei latitantis aedes non sine denuntiatione & solemni vicinorum aliorumve proborum ciuium testatione actor proponere, siue , ut utar Venuleij verbis, tabulas ad rei latitantis ivnuam figere, quibus latitantem in ius euocabat,ut ita admonitus, defensor sui existeret. cap. iiij. g. toties,Dedamno ins cap. vlt. * . ij.Quod vi aut clam .Tabulas autem pro libellis interdum veteres
ccepisse, hac ratione probari euidentissimE potest.
12쪽
potest. Pontius diaconus sic in vita Cypriani scribit. Sententia ex tabella recitata est ita: Thascius Cyprianus gladio feriatur. Hinc sententiam ex libello recitatam fuisse,testis est in eo
sermone diuus Augustinus quem habuit de
Cypriano martyre, his verbis : Cum enim Galerius Maximus decretum ex. libello recitasseti Thascium Cyprianum gladio animaduerti placet: respondit ille, Deo gratias. Ecce Pontius ex tabella, Augustinus ex libello de Cypriano recitatam fuisse sententiam auctores
stat haud dubie per tabellam libellum, de per libellum tabellam intelligentes. Est igitur idem omnino,adaedes libellu proponere apud Vlpianu,quod apud Venuleiu tabulas ad ianuae
ηm Agere. Et haec quidem cum ita sint, facilὸ nunc intelligimus, quis sit sensus loci huius
Venuleiani: Si ianua mea tabula fixeris,et ego easpri quam tibi denuntiarem refixero, deinde insvicem, Quod vi aut clam,egerimus, nisi remittas mihi ut ab Lar, condemnandum te quasirem non ressituas, quanti mea interes ut exceptionem mishi profuturam, Si non vi,non clam, non precari esceris,cap. vlt g. ij.Quod vi aut clam. Hunc
enim locum de eo accipiendum puto, qui clam, hoc est sine aliqua dentitiatione & solita testatione edictu ad sui aduersarij.taquam latitantis aedes proposuit,cap. xxiii. in n. de appellat .. Ideo enim reo aduersus actorem
13쪽
competere Quod vi aut clam interdictum, hoc responso dicitur, quod non iure, non rite, sed clam ad eius ianua edictum esset propositum. Quod quidem edictum licet non
iure fixum, refigero tamen sine denuntiatione non poterat reus: & ideo, si clam illud refixisset, interdictum Quod vi aut clam,etiam ex parte actoris locum habebat. Et ita tam rens quam actor poterat interdicto Quod viant clam, experiri: hic quidem clam refixas esse, ille vero clam prius faeas filisse adiani atri suam tabulas contendens. Et nisi actor, qui tabulas clam refixas, postulat restitui, absolui hoc linterdicto reum patiaturi, sic con demnandus erit,quasi rem non restituat, hoc est quasi tabulas iure nequeat actor resti tue re Nimirum quia clam adfui aduersarij ia nuam eas feterat. Restitutio enim tunc demum concedi &i impetrari solet interdicto, hum id quod iure fixum est,iniuria refigitur. Qua sola ratione factum deinde videtur, ut
reo huius odi quoque exceptio prodesset,
Si non vi, nou clam, non precari, fereris: hoc est, si nec vi; nec clam , ad ianuam meam tabulas fixeris. Haec autem verba, siuasi rem no restistari, sic accipi posse, quasi rem iure neque s restituere, neminem opinor latine doctum inficias ire. Et hunc puto verum esse huius
responsi perdissicilis intellectam. Hinc elim
14쪽
am intelligimus quid illud sit quod ad hune
modum Vlpianus scribit: Qui nomine prid- totas litteras falsas reddidisse edictumue falsum proposuisse dicetur, ex caussa actione in factum poenali tenetur,quanquam lege Cornelia reus sit. capite xxv. de leg. Cor. de falsas. Sensus enim est, eum poenali in factum actione teneri creditorem, qui litteris aut edictis fallis aduersarium suum euocauit. De huiusmodi enim litteris & edictis hoc in lo - co Ulpianum sensisse,ex eius responsi epigraphe manifestum est, quae talis est: Vlpianus his Moseptimo ad edictum. Nam libro ad edictum quinto ,sexto, & septimo , de iudicijs, iudiciorum p paratorijs , ijsque omnibus quae ad iudicia priuata pertinent, plenissime scripsit Vlpianus. Nec sane ut aliquis contumax diceretur, satis erat uno edicto non paruisse, sed eum demum contumacem esse respondit Hermogenianus, qui tribus edictis propositis praesentiam sui facere contemnit. cap.liij. de re iudic. Et quod apud Hermogenianum de tribus edictis legitur, id ad tres de nuntiationes, δc ad tres etiam litteras referri posse indicat satis ipsemet iurisconsultus. Nam cie tribus edictis agens, trium quoquQlitterarum mentionem non omisit. Et pro tribus edictis, litteris, vel denuntiationibus, unicum intςrdum edictum pretorem propO-
15쪽
fuisse, idem Hermogenianus addidit: illud' que quod perimeret disceptationem, hoc est
quod ultra reum non pateretur tergiversari, inde peremtorium appellatum existimauit Vlpianus,cap. lxx. de iudic.Eoque μετοι ορivisus est his verbis Tertullianus allusisse in lib. te pudicit. Audio etiam edictum esse propositum, & quidem peremtorium. Pontifex scilicet Maximus episcopus episcopo rum dicit: Ego & moechiae, & fornicati nis delicta poenitetia functis dimitto. O edictu cui adscribi no poterit BONUM FACTUM. Et ubi proponetur liberalitas ista 3 Ibidem opinor in ipsis libidinum ianuis, sub ipsis libidinum titulis. Haec Tertullianus , euidenter usum demonstrans edicti peremtorij. Solet enim edictum huiusmodi in ipsis reorum latitantium , ut modo dixi, ianuis proponi. Ad quod edictum peremtorium, sic etiam solet ordine veniri, ut quis primo peteret edictum primum,mox alterum,per interuallum non minus viginti dierum,& tertium: ijsque propositis peremtorium impetrabat . cap. lxviij. lxix. lxx. te iudicijs. Soletque edictum istud peremtorium siepius post tria edicta concedi, nonnunquam post unum aut alterum , interdum etiam statim, quod appellabatur unum pro omnibus. cap. lxxij. d. tit.
Cap.iij. C. quo. & quand. index. Illudque a
16쪽
edictis quomodo discerni soleat ex eo facile potest intelligi,quod in manus ripto quodam de verbis iuris antiquissimo libello, quem habeo,sic scriptum est: Si iudex in edicto adij ci
B E R Is, tisic edictum peremtorium emittitur.
Et post huiusmodi edictum impetratum,cum dies eius superuenisset, tunc absens in iure citari debebat,& siue responderet siue non responderet, caussa agebatur, non utique se cundum praesentem, sed interdum absens, si bonam caussam haberet, vincebat. cap. lxxiij.
De iudici;s. cap. xxiij. g. fi. De appellat. Idq; illud etiam est quod sic Liuius libro trigesimo nono seribit Recitari deinde senatu seonsulta iusserunt, Indicique praemium proposuerunt, si quis que ad se deduxisi et,nomenve absentis detulisset: qui nominatus profugisset, diem
certam se finituros, ad quam nisi citatus re spondisset,absens demnaretur. Porro trinis literis vel edictis, aut uno pro tribus dato, aut trina denuntiatione conuentus , nisi ad iudicem a quo sibi denuntiatum erat, aut cuius ii teris vel edictis conuentus erat, veniret, quasi in contumacem dicta sententia, auctoritatem rerum iudicatarum obtinebat,nec appellari ab ea poterat, ut scribit Iulius Paulus Sen. lib. v. tit. v. Et hanc quidem reorum euocandorum
17쪽
potestatem, inde pr tor urbanus videri potest olim habui fle quod ille inter eos magistratus numeraretur,qui vocationem habebant. Aactor elh enim A . Gellius lib/. xiij. cap. xij. Varronem libro rerum humanarum uno &vigesimo sic script ille: In magistratu habentali j vocationem , alij prehensionem, alij neu Trum. Vocationem, ut consides,&alij qui habent imperium, prehensionem, ut tribuni plebis,&alis qui habent viatorem, neq; vocationem neque prehentionem, ut quaestores &ceteri, qui neque lictorem habent, neque vi atorem. Qui vocationem habent, ijdem prehendere, tenere, abducere polliint, & haec omnia, siue adsunt quos vocant, siue acciri Hic serunt. Tribuni plebis vocationem habent nullam. Hactenus Varro. Ex quo loco illud etiam intelligi facile potest, locum in ciuili bus caussis pratoriae vocationi sic fuisse,ut re iis latitans euocari iussi is,etiam occasione d
ta prehendi, &rapi a lictoribus in ius olim potuerit.ca.xiij.f. ij. De iniur. Idque ex eodemGellio est euidetissimii. Sic enim de questore scribit Itb.xiij. cap.xiij.Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eii pretori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset:& neque vocari, neque si Venire nollet, capi atque prehendi salua ipsuus magistratus maiestate posset. Et idcirco
18쪽
dubitatum fuisse videtur, an reus sic domi l litans ut lictori fores virga pulsanti, nullam faceret denuntiandi potestate, te domo sua inius vocari, id est rapi a lictore foribus effractis ex aedibus suis in ius potuerit. Sed quia domus tutissimu refugium est, dc receptaculum , ideo non omnes quidem prudentes iuris, sed plerosque ait Caius existimasse, id fieri non potuisse .ca.xviij. De in ius vocand .ca. xxviij. in fine. De fideic. lib. cap. xxiij. De iniuriis. Eoque sensu accipiendum est, quod sic Paulus scribit: Nemo de domo sua extrahi debet, cap . ciij. De reg . tur. Et haec quidem noua horum responsorum interpretati C, videri id circo probabilior potest,quod verisimile non sit,ali' uos prudentes iuris unquam sibi fer- classie homini pruiato edes aduersarii estringere permittendum esse,&inde inuitum ac reluctatem aduersarium in ius obtorto collo
trahere: id quod a tribunis plebis alijsq; magistiatibus aliquado usurpatum fuisse no ob scure testatus est Liuiusli. xxxviij. sic tribunos de P. ScipioneAfricano loquetes introduces: Et tantum animorii indies nobis decrescit ut ad que ante annos septemdecim exercitum dc classem habentem tribunos plebis aedilemque in Sicilia mittere ausi sumus qui prehenderent eum, & Romam reducerent, ad eum
Privatum ex villa sua extrahendu ad caussam B a dicen-
19쪽
dicenda mittere non audeamusὶ Haec Liuius Ergo si sic latitaret reus ut nulla secum agendi achori potestatem faceret,postulationu die euocandi, ut declarauimus,aduersarii auctoritatem actor petebat. Siq; euocationi primae non pareret reus, secundam decernenς praetor,in bona mittebat creditorem,& nisi euocatione tertia ad sui defensionem excitaretur, altero decreto debitoris bona possideri,
fixoscribi, ac distrahi iubebat. Quo spectant
aaec edicti verba; QEI FRAUDATIONI s
CAVsSA LATITAV ERIT, SI BONI VIRI ARBITRATU NON DEFENDETUR, Ei VS BONA POSSIDERI VENDI Q V. E
I V B E B O. cap . vij. Qui b. ex caus. in possi. eat . cap. j. g. si nemo, quod cuiusq. uniuers. no. Sique nihil esset corporale quod possic deretur,solebat per actiones creditoribus satisfieri. cap. viij. d. tit. Solebant etiam svi&hoc obiter addamus) latitantis amici, antequam bona possiderentur,interrogari an debitorem vellent defendere. Quod si nemo: esset qui interrogari posset, vel ex omnibus, quos actor vltro interpellauerat, nullus sese defensioni offerret, non aliter in bona mittebat actorem praetor, quam si is testatione nopartem, sed omnia rei latitantis bona complexus esset.cap. xxij.Ex quib. cauc ma. cap.
vij. de . cap. dim. Qui enim in possessionem
20쪽
mittebatur, is non partem aliquam, sed cun- sta quae teneri poterant debitoris bona possidebat.Cic.in Quinctiana: Omnia autem bona possessa non esse constitui,quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in uniuersis quae teneri ac possideri possunt. Iubebat igitur praetor reum euocari postulati num die, iubebat etiam rei latitantis bona possideri,proscribi, & proscripta tandem distrahi die cognitionum . cap . lxxiij. j. De iudic . Possidebantur quidem dies triginta, proscribebantur vero ac distrahebantur post trigesimum diem . Sic enim scripsit pro P. Quinctio M. Cicero: Iubet P . Quinctium , sponsionem cum sexto Naevio facere,Si bona sua ex edicto P. Surrienipraetoris dies xxx. possessi non essent. Proscriptiones aute sic selitas olim fieri ut ad sedes condemnati debitoris tabulae figerentur, cunctisque eius bonis suspenderentur libelli docet eleganter Seneca de beneflib. iiij. Spondeo,inquit, pro rudicato, de suspensum amici bonis libellum deijcio, creditoribus eius me obligaturus: ut possim seruare proscriptum, illie proscriptionis periculum subeo. Et Cicero an no ita etiam pro
P. Quinctio scribit3 Libellos Sextus Alpnenias, procurator Publii Quinctij, familiaris S propinquus Sexti Naevij, deijcit seruulum unum quem iste prehenderat, abducit, de-