Iacobi Raeuardi Brugensis I.C. Protribunalium liber singularis

발행: 1565년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

vocan. Agitur enim apud praetorem caussa die cognitionum pra sente consilio, dicitur vero caussa, & editur actio postulationum die. qui dies comperendinus erat,nimirum in ius vo cationi dicendoque vadimonio destinatus. Et idcirco, qui caussam apud praetorem dicit, reete potest dicta caussa discedes a praetore,alterius creditoris manu prehedi, & iterum ad aliam caussam dicendam inuitus urgeri. Qui aute caussam apud praetore agit,ad noua caui sam eodem die dicendam urgeri idcirco non poterat, quod cognitionii die operam praetor postulationibus no daret,sed duntaxat cognitionibus. Moris etiam fuit,ut actor, qui ad dilatum in iure vadimonium die cognitionum

non occurreret, caussa caderet. E umque morem expresse nos docuit in Caligula Suetonius. sic enim scribit: Inuitatus lucro quicquid instrumenti veteris aulae erat, ab urbe repetijt, comprehensis ad deportandum meritorijs etiam vehiculis, & pistrinensibus iumentis; adeo ut & panisRomae sepe deficeret,& litigatorum plerique, quod occurrere ab

sentes ad vadimonium non possent,causia ca derent.Haec Suetonius .Errant qui ex hoc loco contedunt, reum deserto vadimonio caucsa interdum cecidisse .Est enim vadimoniu satisdatio in iure iudicioue sistendi caussa inter poni solita. Quod vadimonium qui deserit,

regressiim

42쪽

IAc. RAE VARD. I. C.

regressum aduersario suo & viam aperit ad uersus vades siue spon res suos ad poenam commissam experiundi; id quod ex Valerio Maximo probari potest, qui sic de Quinctio Cincinnato scribit. Poenam quoque pro filio Cae ne, qubdad caussam dicendam non occurrisset, huius agelli reditus soluit. Eoque etiam referri potest quod ad hunc modum de

benef. lib. iiii. Seneca scribit:Vadimonium promittimus, tamen deseriturmon in omnes datur actio, deserentem vis maior excusat. Actor autem ad vadimonium die cognitionunon occurrens, aussa cadebat. Idque praeter Suetonium testatur etiam Horatius Ser .lib. j. Sat. ix. his versibus: Ventum erat ad Vestae quarta iam parte diei Fraeterita, ω casu tunc restondere vadato

Debebat, quod nisecisset, perdere litem. Igitur vadimonium promittere solus reus postulationum die, actor vero selus ad vadimo

nium occurrere, aut non occurrere, &reus

item selus vadimonium deserere dicebatur : uterque autem, hoc est actor & reus, deferre & obire vadimonium, uterque et am se vadimonio sistere. Cicero ad Atticum libro secundo . Equidem antequam tuas legi litteras , in hominem ire cupiebam , non me hercule ut deserrem cum eo vadimonium. nam mira sum alacritate ad litigandum . Et Festus,

43쪽

Festus, obire vadimonium, ire ad vadimonium interpretatur quod veteres ob pro vii ponere solebant. Plautus ini Curcul. Vbi tu es qui me conuadatus Veneriis vadimoniis, Vbi tu es qui me libello venerio citasei Ecce me. Siso ego tibi me, ω mihi contra itidem ut sidus

suadeo.

Et ita quidem setis esse perspicuum puto, reum deserentem vadimonium lite olim muli tum non fuisse, & actorem contra, ad vadimonium non occurrentem cognitionum die,

caussa cecidisse. Et quia primo sessionum die postulationibus, altero negotijs alijs,ac tertio cognitionibus earum potissimum caussarum quae postulationum die ς litae fuerant, operam cum suo consilio pro tribunali sedens praetordabat, idcirco non admodum esse obscurum puto quid sibi voluerint imperatores Seuerus& Antoninus cum ita scriberent: Edita actio speciem futurae litis demonstrat, quam licet emendare vel mutare, prout edicti perpetui monet auctoritas, aut ius reddentis decernit aequitas. cap. iij. C. De edendo. Sensus enim est, editam actionem postulationum die tunc enim omnes in iure edi debebant actiones speciem litis die cognitionum futurς demonstrasse, eamq; eodem coginticu)um die eme dari, vel mutari potuisse, prout edicti perpe tui moneret auctoritas, vel ius reddentis, hoc

est pro

44쪽

ς, IAC. RAE VARD. I. C.

est praetoris aut praesidis, decerneret aequitas. Quae autem his de perpetuo edi cto dicuntur, eo pertinent,ut certae emendandarum mutan darumque actionum editarum regulae vide antur olim edicto descriptae fuiste. Cuiusta di autem illae fuerint non satis constat. uuae vetus fueri acramento contendendi ratio.

C A P. X.

V M A V T E M in ius vetum esset co

Cognitionum die, actiones quς postulationum actis continebantur, eo quo editae fuerant ordine recitabatur. Et tunc quidem reus, qui die postulationum aut intentioni actoris co tradixerat, aut diem ad sui defensione postulauerat,audiebatur. Eiusque audita defensione, moris erat ut se inuicem sit cramcto Interdum quadragenario, interdum quingentenario litigatores Prouocarent: erat que sacramentum certus assium numerus,qui

apud pontificem, hoc est in aede sacra, hac intentione deponebatur, ut is qui iudicio vice rat,suum sacramentum ex loco sacro auferret, victi ad aerarium rediret, quemadmodum ex Festo& Varrone alio loco doctiimus. Haec prouocatio fieri sponsione solet. Eaque sponsio, si negaret omnino actoris intentionem reus, ab actore concipiebatur hoc modo, Nilaea fit hereditas, fundas Tusculan. mens si, res quam

45쪽

PROTRIB. LIB. SING. res quam detines mea sit. Si vero intentionem actoris non negaret omnino reus, sed eam e cluderet quadam exceptione: tunc non actor,

sed reus concipere sponsionem solet. Veluti, si centum ex stipulatu peteret actor, & reus dolo malo actorem stipulatum, aut se minorem este annis viginti quinque contenderet, sic a reo concipiebatur sponsio, Pili dolo malo instipulatitissis,Ni viginti quinque annis minor sim. Eoque arbitror Plautum respexisse, cum sic in Rudente scriberet: --Si vidulum I um redegissem in potesatem elud unutus dare

Mihi talentum magnum argenti. L . Cedo,quis cum habeam iudicem,

Ni dolo malo insipulatus sis, Nive etiamdumsiemst uisque γ viginti aunos natusdSesus enim est: Quis id quod iuratus sim da re auferet a me iudicio, si probauerim te stipulatum esse dolo malo, dc per hoc stipulationem non valere, meq; viginti quinque annis minorem esse, & ob id Laetoriae legis beneficio uti posse Τ Huic consentaneum est, quod sie Gellius scribit libro decimo quarto,ca pite secundo. Nunc si sponsionem fecisset Gellius cum Turio, Ni viri nelior esset Gellius,

quam Turius, nemo opinor tam insanias esset,

qui iudicaret meliorem esse Gellium quam

Turium.

46쪽

8 IA C. RAE VARD. I. C.

Turium. Illud etiam hic admonendi sumus,

omne sacramentum sponsionem requirere, sedmon contra omnem sponsionem sacramentum . Sic enim scribit Etymolog. lib. v. Isidorus : Sacramentum est pignus sponsionis:

vocatum autem facramentum, quia violare

quod quisque promittit,perfidiς est. Sponsio

ni autem sine sacrameto locus est in lite vindiciarum. Et per sponsionem sacrametum nonnunquam intelligi ,ex Cicerone probatur,qui sic in Verrina tertia scribit: Aut pro praede litis vindiciarum cum satis accepssset, sponsionem faceret, & ita de hereditate certaret. In hoc enim loco Ciceronem sponsionis nomine sacramentum intellexisse, in eo libello do cuimus, quem ad leges duodecim tabularum scripsinus. Porro sponsone praestita, iudex a praetore petebatur ex ordine. selectorum ad eum videlicet modum quem hoc sequenti capite demonstraturus sum. uuomodo quando iudex dari a praetore soleat: deque litis contestatione qκaedam non vulgaria.

CAP. XI.

R ΑΥ olim album iudicii, in quod E referebantur iudices quos praetor dirimendisλpriuatis controuersijs operam volebat dare. Huius albi meminit Seneca de benefic.lib. iij. Non potest,inquit,ad haec iudex sumi ex turba selectorum , quem

47쪽

PROTRIB. LIB. SING. η'

census in album &equestris hereditas misit. Idque multo dilucidius ab A. Gellio his ver bis definitum est lib.xiiij. cap. ij.Quo primum tempore a praetoribus lectus in iudices sum, ut iudicia qu, appellantur priuata, suseiperem, libros utriusque linguae de ossicio iudicis scriptos conquisiui. Eoque sensu selectos

iudices visus est etiam Horatius accepisse Ser. lib. i. Sat. iiij. cum ita scriberet: Vnum ex iuris cibinflectis obiiciebat. Illud etiam obseruabatur, ut non is quem praetor volebat, sed quem partes elegerant, iudex ex ordine selectorum a praetore daretur. Consensu enim litigantium iudices olim dari solitos, ex Papiniano constat,cap. xxiij. De appellat. Idque verissimum esse etiam ex Cicerone potest euidenter

intelligi. Sic enim pro Cluentio scribit: Neminem voluerunt maiores nostri, non modo

de existimatione cuiusquam, sed ne pecuniaria quidem de re minima, iudicem esse, nisi qui inter aduersarios conuenisset. Et idcirco obseruandum esse ait Callistratus, ne is iudex detur quem altera pars nominatim petit,cap. xvij. De iudicijs. Necessim enim est, ut Vir que pars in collocando iudice consentiat. Eaque de caussa qui nominatim iudicem petebat, solebat aduersarium interrogare, an huiusmodi iudice contentus esset, & non potius

alium posceret. Qua in re haec usitata fuisse

L . D solemnia

48쪽

O IAC. RAE VARD. i. C.

solemnia verba Festus auctor est:S I ALIV MPROCAS, NI'VE EVM P R o C A s. Sic enim lib. xiiij. scribit: Est enim procare posicere vicum dicitur in iudice conlocado , Si alium pro ciis, vire: e eum procas, hoc est poscis. Si autem ii dexquem actor nominabat, reo non displice-xet, tunc itidex inter actorem & reum conuenire dicebatur. Eoque sensu accipiendum est quod sic Valerius libro secundo, cap. iij. scri- . bit Itaque iudex inter eos conuenit Attilius Calatinus, apud quem Valerius in hunc mo- dum egit. Et tunc quidem moris etiam fuisse videtur, ut praetor eum qui inter partes conuenerat, iudicem partibus ex conuentione addiceret. cap. lxxx. De iudici j s. Et ita accipien

dum est, quod passim de ad 4 icto iudice apud

auctores obtritim est. cap.xxxix.& xlvj. De iudici j s.cap.lix. s.fi. Ad s. c. Treb. Eum igitur quem partes elegerant iudice arbitrumve, addicebat praetor, &simul etia in verba litis ius componebat,actionem vel pure vel addita exceptione decernens. Idque tam est ex Cicerone ei lisque interprete Mario Victorino manifestum, Ut amplioribus nullis probationibus opus habeat. Sic enim Cicero De inuent. l. b . ij. stribit, de transsationibus disserens: Nam&praetorijs exceptionibus multae exsuduntur actiones, & ita ius ciuile habemus constitutum ut caussa cadatis, qui no quem

49쪽

admodum oportet egerit. Quare in iure plerumque versantur. ibi enim& exceptiones

postulantur,& quodammodo gendi potestas

datur, & omnis conceptio priuatorum iudiciorum constituitur. Haec Cicero. In hunc locum scribit etiam Marius Victorinus ad hunc modum: Praetores etenim qui ius dicebant, iudices causiae dabant, & controuersias vel genus agendi instituta actione forma- nt. Ita sibi praucribebat praetor, qua accusator, qua reus deberet actione uti: praescribendo quid fieret, excipiendoque quid non

fieret, tran1lationis controuersiam actionibus aufer bat. Erat praeterea institutum ut caussa caderet is, qui non quemadmodum oportebat egisset. Ergo etiam propter hoc formali ter ad iudicium veniebatur. Apud ipsum vero praetorem, cum litis ipsius forma componeretur,

illic partes litigantium aut excipiebant aliquid , aut simplicem actionem accipiebant. Vnde in ipso, ut dixi ure, hoc est apud praetorem de modo agendi cum quaereretur, febat exceptio atque transsatio. Hactenus Victorinus. Hinc etiam obscurum non est, quid sibi his versibus voluerit Ouidius. Fast. libi. Ille nefastita erit, per quem tria verba silentur, pus erit per quem lege licebit agi. Tria enim verba, quoru hic meminit Ouia dius,haec fuisse, Ωρ,Orco, ueliso,docet elegan- D a ter M.

50쪽

32 .r A C. R EVARD. I. C.

ter M. Varro. Sic enim lib. v. De ling . Lat. scribit. Dies fasti sunt, per quos praetoribus omnia verba sine piaculo licet fari. Contrarij horum vocantur nefasti, per quos dies nefas fari praetore Bo,Pico, d lico.Itaque non potest agi .necesse enim est aliquo eoru uti verborum cum lege quid peragitur. Haec Varro. Diximus verbum Addico, ad praetoriam cogniti nem referri posse, & verbum Mo,quominus ad iudicis pertineat dationem, quemadmodum CisO,ad iurisdictionem, nihil es se in caulIa su spicor. Atque ita quidem satis opinor perspicuum est, ius olim in litis verba coponere, iudicemque aut arbitrum dare, praetorem consueuisse. Dato autem iudic & in litis verba iure composito, hoc est ordinato iudicio, in perendinum diem, si Asconio credimus, ut ad iudicium,hoc est ad datum iudicem , veniret, utraque pars inuicem sibi denuntiabati &a praetore decedens, ad eos qui tribunal adsistebant, haec quoque solemnia verba pronunti bat, T EsT Es EsΤo TE: ijsque verbis litem dicebantur actor & reus contestari, auctore Festo. Eoque sensu accipiendum est, quod delite contestata, deque ordinato iudicio, passim apud prudentes iuris obuium est. Hinc etiam

constat quid illud sit quod sic de re comperendinata idem Festiis scribit: Res comperendinata significat iudicium in diem tertium

SEARCH

MENU NAVIGATION