Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8 PRAEFATIO.

ita eondendi ad Ra usique tempora observ.iri selitum scribit Dioni is Halicarnassens lib. iiii. Et tu concionibus certe quibusdam, prase

sim nundinarum diebus, frequentior populus conueniebat, Pam qui Iustam comitiis: nec tamen huiusmodi conuentur proprie com tia ampellari potuissent. Non igitur erant comitia , nisi essent pusti tales conuentur, qui indicti essent ad ferendam de aliqua re per suffragia

sententiam . Genera comitiorum inter se diuersa , erant tria: Centuriata, Tributa, cr Curiata. Nam qua legimus apud A. Gellium lib. x v. cap. XXVII. calata comitia , ct in Institutionibus, titulo De te iameutis ordinandis: ea non faciunt alius genus comiιiorum: sed huiusmodi calata comitia erant vel centuriata vel curiata, ut idem Gillius ostendia

his uerbis: In libro Latii Felicis ad QMutium primo scriptum est Labeonem scribere, calata comitia esse qua pro collegio pontificum haben

tur,aut regis sacrarum,aut flaminum luaugurandorum causa. Eorum a tem alia esse euriata , alia centuriata: Curiata per lictorem curiatim ea Iari,id est conuocari: Censuriata per cornicinem. De his nos postea amplius dicemus. Nunc illud modo ascribemus quod est apud Theophialum lib. secundo Institutionum. Duo , inquit, erant apud ueteres testa mentorum genera: unum , quod calatis comitiis febat O dicebatur: arterum , quod in procinctu. Testamentum culatis comitiis, tempore pacis fiebat,bis in anno, hoc modo et Draco uniuersam circumibat riuitatem populum conuocansuumqj qui testamentum condere uolebat , in conci ne populi ipse te lepopulo testamentum scribebat. Ex quo etiam diectum est calatis comitiis. Nam calare HI uocare: Comitia uero populi,eongregatio. Quoniam igitur uocati congregabantur,appellatum est testamenium calatis comitiis. Quae Theophili uerba ideo a cris si, ut quoniam de his comiιiis, qua te lamentorum condendorum causa fiebaut, nil mi Lipostea dicendum est : nt quae non diu in urbe manyerunt, hoc loco obiter haberent studiosi antiquitatis , quid sibi uellenι hui modi cautis

comitiis testamenta , omninoqi unde hoc nomen calatorum comitioru ortum esset. Est enim Graecum calandi uerbum: cuius erat frequens uso,eteribus Romanis : at postea in paucis quibodam uelut antiquitatis cauo retentum est. Scribit Macrob. lib. y . saturi cap. 6. Priscis tempori

ι. antequam fasti a Cn. Flauio scriba inuitis patribus in omnium notiriam prederentur,pontifici minori hac prouincia delegabalur, ut nou eianae primκm obseruaret aspectum , uisemch regi sacrificulo nunciaret. I taque sacrisicio a rege minore pontifice celebraιo,idem pontifex canta, id est uocat.i in Capitolium ρlebe . iuxta curiam Calabram , quin casae Romuli proxima esl, quot numera dies a calendis ad nonas superffeut pronunciabat, T 2μiatarias quidem quinquira dicto uerbo, καλω,

12쪽

pEptimanas repetito septies praedicabat Verbum autem eati Graecum est, id eιI uso, hunc diem, qai ex his diebus qui calarentur primus Oset, placuit calendis uocari Hinc ipsi curia , ad quam uocabantur, Calabrae nomen datum est,incloi , quod omnis in eam populus uocaretur. Quoniam autem primis illis temporibus adeo usitatum erat ca Iandi uerbum, hinc ego opinor omnia comitia ueteribus calata fuisse . Sed postea cum in usu hoc uerbum esse desiit,retentum esse nomen calatorum comitiorum in his tantum, quae pro collegio pons cum habebantur , ι . religionis cuiusdam oe antiquitatis causa. Atque hac de calaeti comitiis sufficient , si ostenderimus hae etiam calata comitia testa mentorum causa , fuisse curiata , ac non aliud quoddam genus comitiorum propterea ponendiam esse. Id uero inde perspici potes , quod primis

Resp. Romana temporibus tantum hac in ultu fuerit testamentorum coudendorum ratio , quibus temporibus non alia erant comitιa quae in urbe ferent, quam curiata . Nunc sinemprafationis faciamus, ut ad cen unata comνtia ueniamuri

14쪽

NICO LAI GRVCHII

ROTO MAGENSIS,

DE COMITROMANORUM

Σιἰd essent centuriata comitia . cap. ENYvR ATA Comitia,erant quibus popu/ , ius per classium ceturias suffragium serebat. Quod ut apertius intelligatur, uerba T. Liuii eκTibro primo subscribam. Tum classes centurias ,& hunc ordinem eX censu descripsit tw uel paci decorum uel bello. Ex iis qui cen-2m millium reris aut maiorem censum haberent, o ginta consecit centurias: quadragenas seniorum, ac iuniorum. Prima classis omnes appellati. Seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuniores ut soris bella gererent. Additae huic classi duae fabrum ceturiae quae sine armis stipendiu facerent. Datu munus ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque & septuaginta millium censum instituta.Et ex iis senioribus iunioribusq; uiginti conscriptae ceturiae. Tertiae classia Quinquaginta millium censum esse uoluit, totidem P centuriae, di eae eodem discrimine aetatum factae. In quarta classe census quinque & uiginii millium t totidem centuriae factae . Quinta classis aucta centuriae triginta factae.In his accens,cornicines,tio hicinesin in tres centurias distributi. Vndecim millibus hareclassis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit. Inde una centuria saeta est immunis militia. Ita pedestri exerci tu ornato distributol, equitum ex primoribus ciuitatis duodecim scripsit centurias. Seκ item alias centurias, tribus a Romulo institutis .sub iiIdem,quibus inauguratae erant, nomio

nibus

15쪽

Halica r. libro quarto eadem haec pluribus eXplicat. Servius in quit, Tullius iussit oes Romanos aestimatas suas facultates pulblice profiteri, praesito legitimo iurameto ueram a se professio nem factam esse is muls ut prosterentur patrem,aelatcm,uta inris nomen & liberorum: quo in loco urbis ,aut quo in pago ruiniis habitarent. Incens s autem poena industa erat, ut hona torum publicaientur, ac uirgis caes tanquam mancipia uenirent, quae

lex diu apud Romanos manst. Professione persecta tabulas perlegit,quibus & multitudinem ciuium, de ccnsus cuiusque magnitudinem cognouit: tum p hane sapientissimam Reipub. reogendae rationem instituit. EX his quorum erat maximus cen sus, nec minor centum minis, prima classem secit octoginta centuriarum r quadraginta quidF seniorum, ac totidem iuniorum . Erant autem leniores post annum aetatis quinium & quadrage simum , iuniores post aetatem militarem usque ad quadragesimum quintum annum. Ex iis quorum census erat intra decem millia drachmarii, nec minor in quinque, & septuaginta minis, secunda classem uiginti centuriarii dece: senioru, decE iuniorum.

Ex his qui censum habebant minorem septem millibus & quingentis drachmis, at non minorem quinquaginta minis, tertiam classem uiginti etiam centuriarum:decem seniorum, totidem piuniorum. Ex iis qui censum habebant minore quinque milli in hiis drachmarum,non minorem tamen uiginti minis, quartam classem uiginti itcni centuriarum: decem seniorum,totidem 1uoniorum . Quinta classis suit eκ iis qui censum habebant uiginti quinque minarum usque ad duodecim cum dimidia: quae tris ginta centuriarum fuit, quindecim seniorum . ac totidem iunio/Tum. Quatuor porro centurias, quae sine armis essent, iussit eas sequi quae armatae stipendia sacerent. Earum duae erant librorum, duae tibicinum. Re sabrorum quidem duae centuriae ad. ditae sunt secundae classi, ac per aetatem diuisae. Vna enim ceno turia senioris sequebatur. Altera uero iuniorum centuriis adscripta erat. Tibicines uero quartae classi adscribebantur. Ato harum item una erat seniorum altera iuniorum . ita pedestri exeracitu diuiso , equitum multitudinem selegit. qui 'ma X mo tenala erant & genere maxime illustres, quos in octodecim centet 1ias diuisti east cum octogiu a primae clas' scemurijs coriungi uoluit. Reliquam ciuium multitudete, quoru ct istis erat minor duoducim maia sum dimj lla' quae erat mulio maxima cis

16쪽

uium multitudo: in unam centuriam redegit, omnis milii Iae ae Atributi immunem: quae fuit seXta classis. Summa autem centu

riarum, quae omnibus classibus continebantur, erat centum nonaginta tres centuris r quarum octo & nonaginta erant primae classis , si connumerentur in ea equitum octodecim centuriae.

Populo ita distributo, militum doscriptionem per centuria rum diuisionem faciebat, ac tributum ex cenis per easdem centurias imperabat. Nam si quado ei opus ellet militu decem millibus aut uiginti, diuisa in cetum nonaginta tres centurias muI titudine .per centurias imperabatur, quantu dare quanque mili tum oporteret. Tum inita ratione pecuniarum quae Cpus elient exercitui alendo,uestiendo aut alia ratione ducendo , hic rurius popul diuidebatur in centum nonaginta tres centurias. & qu uancri centuriam conferre oporteret,imperabat. Qua ratione fiebat,ut qui maXimo censu erant, cum,& pauciores estent,& in plures diuisi centurias, pius ac sere continenter ferrent onus militiae:& de suis facultatibus plus in commune conferrent. Qui medio censu erant,quia plures erant, & in pauciores centurias distributi,nec tam saepe militabant,nec magno tributo gra Quabantur: qui uero infimo censu erant, omni onere immunes

erant. Atque illo quidem periculorum,& impensarum onere diuitibus imposito,ut ne id grauiter ferrent, optimam rationem. Ieniende indignationis commentus est. Effecit enim ut hi uere Reip.domini essent,& in pauperibus nulla propemodum uis esset:ido ita persecit, ut se excludi plebs non sentiret. Fuit au tem illa, qua diuitibus dedit dominatio in comitiis, quibus res maXimae a populo sciscebantur. Nam ex ueteri lege tria erant in potestate populi, magistratus creare,ia eos qui in urbe ellent, dquam eos qui foris bella gererent: leges iubere aut abrogare debello indicedo aut fini edo decernere.Haec uero a populo adhuc ita peragi solita erant,ut per curias diuisus suffragium ferret. Erant una pauperes diuitibus serendo suffragio pares. Quinin etiam quia multo pauciores erant c ut credere par est diuitis pauperibus,ita fiebat ut uis suffragiorum esset penes paupere Quo a Ser. Tullio animaduerso,in diuites trast ubi potestatem lati agiorum . Quando enim uolebat aut magistratus creare, aut leges ferre aut bellum indicere,Centuriata comitia pro C griatis conuocabat. Ac primum quidem ad suffragium ineunduuocabat centurias maNimi census, in quibus erant octodecim

equitum centuriae,& peditum octoginta. Hae octo & non agm

17쪽

ta centusae,quae reliquam multitudinem tribus centur Iis pipe, rabant,si conuenissent reliquas uincebant, omninoq; quod sta tuissent,obtinere oportebat. At si omnes ille non conuenissent. tum uocabat secundae classis duas,& uiginti centurias,Quod Rhie rursus diuerse esseni sententiae , uocabantur centuriae tertiae classis uiginti.Moκ quartae uiginti duae,idq; eo usque faciebat, dum nonaginta septem centuriae conuenirent. Quod si uocata

etiam quinia classe id nondum ita accidisset, sed suffragiorum

multitudine pares essent centum nonaginta duarum centuri rum sententie, tum ultimam centuriam sextae classis uocabat e

Cuique parii se addidisset,ea vincebat. Id quod raro aut nunquausui leniebat: Fere n. a prima classe res peragebas,raro ad quarta classe pueniebat: Quinta uero classis,ac polirema nullius prope momenti erant. Atque illo quidem ordine instituendo. quo ta- tum auctoritatis dabatur ditioribus ut pene ex acii Rii pub. administratione pauperes uiderentur,tantum adhibuit calliditatis ut plebi infimae haus non appareret. Omnes enim se aequabiliro ter gerere Rempub. censebant, quod uiritim rogabantur in suis singuli centuriis. At decipiebantur,partim quod uniuersae cen/turiae unum esset suffragium,siue plurimos,siue paucos ciues coplecteretur:partim quod primae suffragium ferrent eae centuriae

quae erant maXimi census:quae & plures erant numero reliquis omnibus,& pauciores tamen homines singule continebant. Κ orat uero & pars fraudis non minima in eo, quod capite censt, quanquam lovge plures essent,unicum tamen suffragium ominnes faciebant,ac postremi uocabantur.Qua ratione efficiebatur ut diuites quorum erant maximae in Rem p. impensae, quit, cotinenter onera Rei p. sustinerent, minus id grauate serrent, pro/pter eam quam obtinebant in rebus maximis auctoritatem rquam cum iis non communicari uidebant,quibus in capessen. da Repub. non tantum oneris incumberet:pauperes contra, chbus minimum oneris publici imponebatur,aequo animo ferret se pro sua immunitate tributorum ac militiae,inferiores iis esse, in quos ista incumberent. Haec ratio Reipub. gerendae per multas aetates a Romanis seruata est: sed nostro tempore per uim maiorem mutata erat in magis popularem: non quod sublatae sint centuriae,sed quod iudicium earum non retinet ueterem auctoritatem,ut ipse,cturi saepe comitiis eoru interessem, animad/uertiaΗaee ex Dionysio fere ad uerbum traducta, quae omnia

ideo subscripsi,partim ut intelligerentur qui obscure a T. Liui de

18쪽

LIBER PRIMUS. Is de classium lagragiis scribuntu ubi ita inquit:Haec omnia In dites a pauperibus inclinata onera.Deinde est honos additus. Noenim ut ab Romulo traditum c teri seruauerant reges, uiri/tim suffragium eadem ui,eodemq; iure promiscue omnibus datum e cd gradus saeti,ut neque exclusus quisquam suffragio uideretur,& uis omnis penes primores ciuitatis esset. Equites enim uocabantur primi:octoginta inde primae classis centuriae peditum uocabantur. Ibi si uariaret, quod raro incidebat, ut secundae classis uocarentur,nec sere unquam infra ita descenderct ut ad infimos peruenirent. Partim ut omnem rationem centu.riatorum comitiorum, quae a Ser. Tullio rege instituta est, ob oculos ponerem. Erat igitur centuriata comitia, quibus populus per cIassium centurias diuisus suffragium serebat, ita ut suia fragia colligerentur centuriatim:& quod plures centuriae iussis.sent,id ratum haberetur. Ex his autem, quae ex Liuio, ct Dioniso adscripsi, quales,& a quo primum,& quomodo institutae huiusmodi centuriae,unde nomen habuerunt Centuriata comitia, intelligete facile est. Itaque illa sufficient de primo capite, in quo quid essent centuriata comitia,explicare uoluimus.

De causis centuriatorum comitiorum. Cap. Q.

TR E s erant ut generatim dicam habendorum centuriatorum comitiorum causae. Vna erat creandorum magistratuum raltera legum serendarum: tertiariudicii eXercendi causa. Nam de Cicero lib. a.de Diuinatione,his tribus contineri comitia indicat his uerbis:Fulmen sinistrum, auspicium optimum habemus ad OmneS res praeter quam ad comitia. Quod quidem institutum Rei p. causa est,ut comitiorum, uel in iudiciis populi, uel in iure legum,uel in creandis magistratibus principes ciuitatis essent interpretes. Ac magistratus quidem his comiths creabantur omnes , qui & maiores magistratus & patritii uocabantur praeter Dictatorem,Magistrum equitum, & Interregem. Erant autem alli maiores magistratus. non omnes quibus sella curuli uehi ae publice sedere ius erat, unde Curules magistratus uocabantur terant enim Adiles curules in hoc numero,& tamen in minori/hus magistratibus erant,ut postea docebimus:sed ii demum erat maiores magistratus, penes quos erant maiora Reip. auspicia, ut ex Messal a docet Gellius lib. i 3. cap. 3 4. Vbi etiam scribitur maiores magistratus Centuriatis comites creari. Illud tamen a

pertius fiet i de magistratibus sngulatim dicamus. Ac primum consules

19쪽

s Consules centur7atus comitiis creatos fuisse tame apertum est ' ut superuacaneum mihi uideatur probationem huius rei subiicere. Nam & T. Liuius deprimis consulibus ita scribit: Duo co-sulis inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commenta ki riis S.Tullii creati sunt. Et Cicero initio orationis pro Murae na: Quae deprecatus a diis immortalibus sum,iudices, more in stitutoqi maiorum illo die . quo aspicato , comitiis Centuriatis L. Muraenam Consulem renunciaui. Et libro si pli.epistolarum, in epistola cuius initium,Ego uero iam te nec hortor, ita scribitrs ille autem qui comitiis tributis esset auspicatus, Centuriata ha buit: Consulem hora septima renunciauit. Praetores etiam his comitiis creari aeque apertu est ex historiae Liu: anae Xgressu. Qd etiam eκ eo intelligi potest,quod Praetores collegae essent consulum i iisdem 5; auspiciis crearentur. Quod Liuius initio libri septimi primae Decad. ita scribit: cum de industria omnia, ne sidPer plebeium consulem ageretur, proserrentutis lentium omniuxerum ae iustitio simile otium fuit: nisi quod non patientibus tacitum Tribunis , quod pro uno consule plebeio tres patritios magistratus curulibus sellis praetextatos tanquam Consules se dentes,nobilitas sibi sumpsisset:praetorem quide etiam iura redis dentem,& collegam Consulibus,atque iisdem auspiciis creatum. Quod idem Cicero libro nono ad Atticum dicit in epistola, cu ius initium, Tres epistolas Et A. Gellius lib. 3 3. cap. q. eri M. Messala libro pr. de auspiciis ita scribit: Patritiorum auspicia in duas sunt poteitates divisa. Maxima sunt consulum, Praetoru ,

Censorum:neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eius

dem potestatis. Ideo & collegae non sunt censores Cosulum auti Praetorum: Pretores: consulum sunt. Et paulo post : Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia . Ideo illi minores, hamatoresim agistratus appellantur. Minoribus creandis majostralibus, Tributis comitiis magistratus, sed iustius Curiata da tur lege. Maiores Centuriatis comitiis fiunt. Ex his omnibus Messalae uerbis manifestum fit & qui magistratus minores sint, ecquamobrem minores appellen luti sed & collegam esse Prae torem Consuli docet,quod eodem auspicio creatur. Praetores ergo,ut ex iis planum est,centurialis comitiis creabantur. Quodia etiam Cicero aperte dicit initio orationis pro lege Manilia, ubi ait: Nam cum propter dilationem comitiorum, ter Praetor primus centuriis cunetis renunciatus sum . Censores uero Centuintiatis comitiis creari solitos ex his per Ipicuum cst, quα mod

20쪽

ex A.Gellio citauimus. Nam & inter maiorcs magistratus nuo merantur Censores:& centuriatis comitiis creari maiores magiseratus Messala ait. Tum uero eκ Ciceronis loco in secunda Oratione in Rullum, ubi ait: Maiores de omnibus magistratibus, bis uos sententiam serre uoluerunt. Nam centuriata leae Consulibus ferebatur,& caeteris patritiis magistratibus: tributa plebeiis. Tum Curiata iterum de iisdem iudicabatur. Sic enim locus ille debet legi alioqui in omnibus sere codicibus corruptus. Excepi autem supra Dieiatorem, magistrum equi tum,& interregem, quod quanquam illi maiores magi stratus elient tame non comitiis a populo, sed alia ratione creabantur. Nam si aut bel/li eκ terni seditionisue domesticae, uis quaedam maior incidisset, quae uideretur maiori imperio. quam consulari indigere: aut Radesse comitiis non possent consules , nec uellet Senatus rem ad interregnum redire: aut si si gendus esset clauus religionis causa:aut ludi primum instituendi chas enim sere causas creandi Didiatoris suisse reperio tum si Senatui ita uideretur,uidebatur Colai Ductatorem dicere: hoc est quem uellet modo ex consularisbus aliquem nominare qui Drictator esset: tum Consul capiatis auspiciis, oriente nocte,silentio , Dustatore dicebat, qui de inde magistrum equitum,quem uellet dicebat. Quae omnia ere his, qsequuntur perspici possunt Livius lib. quarto pr. Decad.T.Qui otius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de prouocatione ad distatuenduin imperium latis, nequaquam tantum uirium in magistratu ad eam rem pro atrocitate uindicanodam,quantum animi haberent.Opus esse non sorti solum uiro,

sed etiam libero eκolutos legum uinculis. Itaque se Dictatore L.Quintium dicturum. Approbantibus cunetis, primo Quin tius abnuere &c. Didiator a consule dicitur:ipse deinde C.Serui Iium Halam magistrum equitum dicit. Et paulo post. Et Sena tus .ut in trepidis rebus Dustatore dici Mamercum AE mylium iussit. Is magistrum equitum L. Quintiu Cincinatum dixit. Et eode libro paulo post A. Virginio Senatus in aede Quirini coninsulitur. Dictatorem dici A. Servilium placet. Virginius dum collegam consuleret Aoratus,permittere eo .noete, Dictatorem dixit. Is sibi magistrum equitum Post humium Ebutium dicit. Et alio loco eiusdem libri. Senatui Di statorem dici placuit. Sors, ut Ductatorem diceret citam ne id quidem inter collegas conueuerat T. Quintio euenit. is A. Post humium Tubertum socerum suum, sevissimi imperii uirum, Draelatorem dixit. Ab

SEARCH

MENU NAVIGATION