Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 DE COMITIIS ROM. eo L.Iulius magister equitum est dictus. Et alio loco eiusdem Itbti. Moesta ciuitas fuit uinci insueta: odisse Tribunos r poscere Dieiatore:& cu ibi quoque religio obstaret, ne no posset nisi ab consule dici Dustator, Augures cosulli eam religionem eMmeo re. A. Cornelius Dictatorem AE mylium diNit :&ipse ab eo magister equitum est dictus. Et libro septimo pr. Decad. Terror inde uanus belli Hetrusci. cum coniurasse duodecim populossema esset, Dictatorem dici coegit. Dictus in castris eo enim ad Consules missum senatusconsultum est C. Iulius. Et eodem libro paulo post. Moram triumpho uulnus Consulis attulit: ea demi causa Dictatoris desiderium Senatui fecit: ut esset qui ae/gris Consulibus comitia haberet. Et libro octauo eiuIdem Deo cad Consul eκ S.C. triumphauit. Et ne Attilius inpers gloriae esset iussi ambo Cos aduersus Sidicinos ducere exercitum : Dictatorem ante eX S.C.comitiorum habendorum causa dixeriit.

Et alio loco eiusdem libri.Itaque cum & comitiorum dies instaret,& Publium imminentem hostium muris auocari a spe ca/piendae in dies urbis haud e Re p. esset,L. Cornelioc quia ne eum quidem in Samniti iam ingressum reuocari ab impetu belli pla/cebat literae missae, ut Dictatorem comitiorum causa diceret. Dixit M. Claudiu Marcellum. Ab eo magister equitu dictus . Sp. Post humius. Nec tamen ab Dictatore comitia sunt habita rquia uitione creatus esset, in discussionem uenit. Consulti augu/res uitiosum uideri pronunciauerunt. Eam rem tribuni suspe/cia inafamem p criminando secerunt. Narn neque facile fuisse, id uitiunosci. cu consul oriente nocte, silentio diceret Dictatorer neque ab colate quicquam publice priuatims de ea rescriptum esse: neque quequa mortalium emare, qui se uidisse,aut audiuisse quid dicat, quod auspicia dirimeret. Et libro nono. Profecti legati ad Fabium cos cum senatusconsultum tradidissent, adi eocillanis orationem conuenientem mandatis r Consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset lega. tis, recessit.No iste deinde flentio,ut mos est , L. Papyrium Di. Eiatorem dixit. Papyrius lunium Bubulcum magistrum equi tum dixit. Et libro septimo primae Decad. Repetitum ex senio rum memoria dicitur pestilentiam quondam clauo a Dictatore fixo sedatam .Ea religione adductus Senatus. Dustatorem claui figedi causa dici iussit. Et tib nono pr. Decad. Que tu claui figa di,aut ludorum causa Dictatorem crees. Haec igitur erat ordinaria Dictatoris,ac magistri equitum creatio ut non a populo, sed

a Consule

22쪽

LIBER PRO VS. I9ci consule diceretur aliquis ex Consulatibus.Nam & Liuius ita Ascribit lib. 2. Dec. pr.consulares legere. Ita lex iubebat de Dictatore creando lata. Quinetiam M. Varro ex eo Dictatorem dictum ait, quod a Consule diceretur. Et Plutarchus in Marcet Io. Dictator non a populo. aut a patrihus creari potest, sed al/ter Consulum, quem uult Dictatorem dicit: unde quia ita dictus

sit, Dictator appellatur. Quod idem est apud Dionysium lib.

quinto.Ego uero illud non ignoro aliquando Senatum uolui sese populum rogari,ut quem uellet Dictatorem iuberet . qui de inde a Consule diceretur.Scribit enim T. Liuius lib. 7. De cad. BHaec recitata a Consule ita mouere Senatum, ut non eNpectan da comitia C onsuli censerent, sed Dictatore comitiorum habendorum causa dicto,extemplo in prouinciam redeundum. Illa

disceptatio tenebat quod Consul in Sicilia se M. Valeriit Meia salam qui tum classi praeerat Dictatorem dicturum aiebat: pa/tres extra agrum Romanum ceum autem in Italia terminari a

negabant Dictatorem dici posse Μ.Lucretius Trib. pl. cum de ea re consuleret, ita decreuit Senatus, ut Consul priusquam ab urbe discederet populum rogaret, quem Dictatorem dici place/ cret,eumq; quem populus iussisset diceret Dictatorem:si Consul noluisset Praetor urbanus populum rogaret:si ne is quidem uel

Iet tum Tribuni ad plebem serrent. Cum consul se populum rogaturum negasset, quod suae potestatis esset: Praetorem p ueo tuis et rogare,Tribuni pl.rogarunt,plebs p sciuit,ut Q Fulvius, qui tum ad capuam erat, Dictator diceretur. Sed quo die id plebis concilium futurum erat, Consul clam nocte in Siciliam a/biit. Destitutis patres literas ad M. Claudium mittendas cen .suerunt, ut deserte a collega Rei p. subueniret,diceret . quem po Dpulus iussisset Dictatorem. Ita a M. Claudio Consule QIul uius Dictator dictus,& ex eodem plebiscito a Qu. Fuluio Dictatore P. Licinius Crassus Pont. MaX. magister equitum di cius est. Est etiam per absentiam consulum aliquando Prodi ctator a populo creatus, quemadmodum testatur Liuius lib. a. Decad. 3. Itaque ad remedium iam diu desideratum, nec ad hibitum , Dictatorem dicendum ciuitas confugit. Et quia Consul aberat a quo uno dici posse uidebatur: nec per Occupa- ς

tam armis Punicis Italiam facile erat,aut nucium,aut literas mitti: nee Dictatorem populus creare poterat: quod nunquam ante

eam diem sactum erat, Prodictatorem populus creauit inFabium vita. de magistrum equitum Μ.R.usum Minutium .Sed

23쪽

ut testatur Appianus lib. i . Beli. Ciuit. Et C. Iulius Caesar a Se natu,ut ait Plutarchus, Dictator histus. Erant enim cum Dompeio eκ urbe prosem ambo consules: nec poterat a Praetore dici. Quod Cicero scribit libro nono ad Atticum in epistola, cuius initium esticum dedissem . Me, inquit, nunc & congressus eius simulat,& primas eius actiones horreo.Volet enim credo S.C.

facere: uolet augurum decretum: tapiemur,aut absentes uexabum ut uel ut consules roget Praetor,uel Dictatorem , dicat, quo G rum neutrum ius est. At si Sylla potuit efficere ab Interrege, ut Dictator diceretur & magister equitum,cur hic non possit Adique illa quidem sufficiat de Dictatore ae magistro equitum t eruquibus apertum est centuriatis comitiis hos non creari. De in terrege idem demonstrabitur facile eκ eo quod scribit T. Liuiua lib. 3. Decad. l .Alia sententia asperior in speciem,quae Patritios coire ad prodendum Interregem iubebat. Et lib. quarto: Patritii cum De curuli magistratu Respub.esset, coiere, & Interregem creavere . Et lib.kXto: Penes quos sunt auspicia nempe penes H patres Nam plebeius nuti us magistratus auspicato creatur. Nohis adeo sunt propria,ut non solum quos populus creat Patri/tios magistratus, non aliter, quam auspicato creet,sed nos quom

ipsi sine sustragio populi auspicato Interregem prodamus. Et cieero pro domo sua. Auspicias populi Romani, si magistratus

Patritii creati non sint,intereant necesse est:esim Interreκ nullus

sit: quod & ipsum Patri itu esse,& a Patritiis prodi necessae est. Da. tritii igitur prodebat interregem:hoc est unu aliquem eκ suo namero deligebat, tu declarabant, qui magistratum curule quinquei dierum gereret nam tot,non amplius dies imperium habuisse perspicuum est ex Liuio, Appiano,& Asconio non autem a poP ulo creabatur. illud uero animaduertendum hoc loco est, his cεturiatis comitiis Proconsules interdum creatos. Quod ere eo intelligi potest,qnod scribit Liuius lib. 6. Decad. 3. Et Romae Seonatui populos post receptam Capuam non Italiae iam maior, quam Hispaniae cura erat, & eXercitum augeri,& imperatorem mitti placebat: nec tamen quem mitterent salis constabat: quo niam illuc, ubi duo summi Imperatores intra dies triginta ceci in L dissent,qui in locum duorum succederet,extraordinaria cura deligendus esset . um alii alium nominarent, postremum eo de cursum est,ut populus Proconsuli creando in Hispaniam,comistri haberet: dic mi comitii a coli. edixerunt. Primo inpedi

24쪽

MBER PRIMUS. 1 etpellauetri ut qui se tanto imperio dignos crederent,nomina i Aprofiterentur. Quae ut distituta expectatio est, redintegratus luctus acceptae cladis,desiderium t imperatorum amissorum. Ba itaque ciuitas, prope inops consile comitiorum die tamen in campum descendit: atque in magistratus uersi circumspectant ora prmcipum aliorum alios intuentium: fremuntq; adeo perditas res,dc speratum p de Repub. esse, ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere: cum subito P. Cornelius illius , qui in Hispania ceciderat,filius uiginti quatuor Ierme annos natus, Ap. fessus se petere,in superiore unde conlpici posset loco constitit In Bquem postquam omnium ora conuersa sunt, clamore ac sauore ominati extemplo sunt selix faustumq; imperium . iussi deinde inire suffragium,ad unum omnes non modo centurio,sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt. EX

his uerbis apertum est centuriatis comitiis P. Scipionem creatu fuisse Proconsulem . Veruntamen eam rationem decernendam prouinciarum,nec perpetuam nec ordinariam suisse lib. 2. doce-himus ciam de omni ratione prouinciarum agemus . Nunc ex

pendendus est locus Α.Gcitu cap. λγ.bbri i s in quo scribit ex cLaelio Felice: comitia calata esse, quae pro collegio Pontificum habentur,aut regis sacrorum, aut flaminum inaugurandoru cau/sa. Eorum autem alia esse Curiata alia centuriata. Nam si uerum est. quod apud ciceronem scriptum est 2. orat. in Rullum ante legem Domitiam latam sacerdolia praeter pontificatum maxi reum a populo non data suisse,sed tantum a collegiis cooptari solitos,qui sacerdotes fierent.quaenam ista sunt centuriata comitia, quae pro collegio pontificu in haberi dicit Laelius eX Tubero Anetaec Ponti seX. Maκ. ut eodem illo loco ait Cicero b creaba. Dtur centuriatis comitiis, sed a minore parte populi: Illa sane quaestio est inquisitione digna:de qua suum cuique relinquam iudisclum, mea uero haec est sententia: quae a Tuberone scribuntur, sic esse accipienda,ut bina designentur comitia calata , quae pro collegio pontificum haberentur:alia quibus reta sacrorum crea retur,alia quibus flamines. Atque illa quidem, quibus rex sacrorum fieret,centuriata sui quibus flamines, curiata. Vt autem ita credam,his potissimum ducor argumentis. Rex sacrorum & stamines, tametsi non essent pontifices, ita tamen erant ascripti in collegium pontificum,ut si quando de re aliqua apud pontifices ageretur, ipsi una iudices sederent eius rei, de qua ad colle/

gium pontificum relatum esset, Quod potest ex oratione taceo B a 'tonis

25쪽

Fironis pro domo sua intelligi: quae cum habita sit apud pontist.

ces,ad quorum collegium reiectum erat de domo a Clodio consecrata iudicium : in ea tamen ratione iudices sedisse, regem sa. crorum,& flamines ostendit,ciam ait: Discite orationem pontices,& uos flamines , etiam tu Rex disce ab homine gentili tuo, quanquam ille gentem istam reliquit. Et de Aruspicum responis sis poliquam dixit Senatus decreto de aedium suarum religio. ne ad pontificum collegium relatum esse , paulo post uelut enui merationem faciens eorum, qui iudice sederunt, ita scribit: At

G uero meam domum P. Lentulus Consul & pontifex, P.Seruulius,M. Lucullus, Metellus, M. Glabrio, Μ Messala. L. Lentulus flamen Martialis, P. Galba, Scipio,C. Fannius, M Lepidus L. Claudius Rex sacrorum, Μ.Scaurus, M. Crassus,C. Cu/rio, SeX. Caelar flamen Quirinalis, QCornelius , D. Albino/uanus, Q Terentius Pontifices minores,causa cognita duobus Iocis dieti, maxima frequentia amplissimorum ac sapietissimo. rum eluium astante omni religione una mente omnes liberaueo runt. Deinde uero T. Liuius initio lib. 2. i. Decad. diserte asserit

B Regis iactis culi sacerdotium pontifici subiectum. Quod etiam intelligi potest ex eo quod apud eundem scriptum est lib. o.4. Decad. De rege sacrifico sufficiendo in locum C. Cornelij Dolabellar contentio inter C Seruilium poni. max. suit, & L.Cornelium Dolabellam Duum uirum naualem : quem ut inauguraret ponti seX,magistratu sese abdicare uolebat:recusanti id facere, ob eam rem mulcta Duum uiro dicta a pontifice, det ea cum prouocasset,certatum ad populum. Cum plures iam tribus in trouocatae dicto esse audientem pontifici Duum uirum iuberet,

i mulctamq; remitti si magistratu se abdicasset: ultimum de coeolo, quod comitia turbaret interuenit. Religio inde fuit pontifi, cibus inaugura di Dolabellae. P. Cloelium Siculum inaugurarui, qui secundo loco inauguratus erat. EX his T. Liuii uerbis colliogi potest non modo pontifici max. subiectum esse Regem se crorum i sed etiam ad pontifices pertinuisse inauguratione eius. adeoq; pontificis maX. suis e,inaugurare rege sacrificum. Quod idem de flaminibus dicendum esse ex eo demonstrari potest, scribit idem Liuius lib. . Decad. 3. Et flaminem Dialemina inaugurari coegit Dub. Licinius poni. maX. C. Valeriit Flaccum. Quod idem scribit Valerius Max. lib. 6. cap. 9. C. Valerius Flaccus secundi belli Punici temporibus , luxu perditam adolescentiam inchoauit. Caelerum a P.Licinio potat. in . flv

26쪽

cilius Metellus poni. maX. A. Post humium consulem, quoniaidem & flamen Martialis erat, cum ille ad bellum gerendii proficisci uellet,in urbe tenuit,nec passus est a sacris recedere. Et T. Liuius lib. .Deod.4. de Q Fabio Pictore, quem dicit eo an/no,quo creatus est Praetor,inauguratum suisse staminem Quirinalem, ita scribit: Priusquam in prouincias Praetores irent, certamen inter P. Licinium poni. max. suit,& Q Fabium Pictore flaminem Quirinalem,quale patrum memoria inter L. Metel- Iumn Post humium Albinum fuerat. Consulem illum cum C. Luctatio collega in Siciliam ad classem proficiscentem,ad sacra retinuerat Metellus poni. maX. Praetorem hunc ne in Sardinia BProficisceretur P.Licinius tenuit. Et in Senatu, & ad populum magnis contentionibus certatum est , & Imperia inhibita ultro citros,& pignora capta,& mulctae dictae,&Tribuni appellati, di prouocatum ad populum est. Religio ad postremum uicit:&dicto audiens esse flamen pontifici tutius.Ex his locis perspicuuest flamines & regem sacrorum, non modo attributos fuisse collegio pontificum,sed etiam ita pontifici mam subiectos, ut ab eo cinaugurarentur:hoc est,certis quibusdam ac solennibus captatis auguriis crearentur.Et quoniam ita erant attribuli collegio po/ itificum, ideo recte a Tuberone dictum esse illa comitia,quae habebantur regis sacrorum, S flaminum inaugurandorum causa,

pro collegio pontificum haberi. Nec licio partem disiumstionis illud, quod ait pro collegio pontis cum calata comitia haberi, ut terna hic ponantur Calata comitia: prima pro collegio povtificum,secunda regis sacrorum inaugurandi causa, tertia flami Mum inaugurandorum. Pontifices enim non comitiis a populo Dcreabantur,sed a collegio cooptabantur, ut de Cicero aperte in dicat in ea, quam citauimus oratione in Rullum i & Suetonius in Nerone cap. 2.& Dionysus Halica r. his uerbis scribit : De. Iumsto uno pontifice, alius sufficitur non a populo creatus, sed

ab illis ipsis pontificibus, is qui illi sacerdotio maxime idoneus

uidetur. Et pontifex maX. quanquam a populo,aut potius a parte populi crearetur, non tamen illis comitiis Celudiatis,aut cruriatis, quae a Tuberone illic subiiciuntur creabatur: sed alia ratione, qua postea cum de tributis comitiis agemus,latius explieabi Lmus. Sunt igitur ita accipienda Tuberonis uerba uti diximus t& quod ait Calata comitia haberi pro collegio pontificum,non ita interpretandum est . ut significem de collegio pontificum ha/

27쪽

14 DE COMI TIIS ROM. P heri comitia,sed potius a collegio,& apud collegium, quemad

modum illud, pro saepe apud Latinos scriptores accipitur. Vt apud Livium lib. 8. Decad. 4. Supplicatio in triduum pro colle pio Decemuirorum imperata suit. cum igitur certu fit comitiis catalis rege sacroru & flamines creari solitos, ex iis v alia Cetuoriata alia Curiata laciat Laelius Felix ex Tuberone,illud modo

restat .ut explice cur centuriata ad regem sacrorum,curiata ue ro ad flamines reserenda ediistimem. In quo si non adseram satis euidentes probationes, uerisimilibus contentos nos esse oporte

G bit. Ac primu stamines iam inde a Numa Rege instituti junt,

quo tepore non alia erant Romae comitia, quim Curiata: Rex uero sacrorum eo anno,quo primum consules Romae fuerunt creatus est: quo tempore centuriata comitia, iam a Servii regis temporibus erant. Non potuerunt igitur aliis comitiis creari primum flamines, quam Curiatis: neque uero ulla usquam mentio est, in omni historia aliquid posterioribus temporibus mutatum fuisse ex iis, quae primum a Numa suissent insituta deflaminibus. Quod si Curiata flaminibus tribuamus, relinquitur, B ut regi sacrorutri centuriata tribuenda sint. Deinde uero regis sacrorum sacerdotium , maius mulio illustrius perat quam ii minum:ut qui in regis. locum quod quidem ad sacra attinet

successerat: ideo p ei & nomen regis, ct ornatus regius reli eius erat . Magnitudo igitur sacerdotia efficit,ut credam, quoniam a populo conserretur,iis potius comitiis, quibus maximas quaseque digni latis dare solebat, quae erant Centuriata , creari solitu huc sacerdotem,quim Curiatis. Atque illa quidem mea est senotentia de illo A. Gellii loco. Cui nihil illud repugnat, quod eret Cicerone citaui, ante lege Domitiam omnes sacerdotes praeter pontificem maX. Nil consulto populo a collegiis cooptari solio tos. Ego enim ad eos modo sacerdotes quoru erat suum quo dodam collegium, ea uerba esse reserenda censeo : praesertim cum lex Domitia ad illos tantum sacerdotes pertineret. Scribit enim Patet culus eam fuisse legem Domitiam , ut omnes sacerdotes , qui ante a collegis sufficiebantur,suffragiis minoris partis populi crearentur. Et apud Asconium extant uerba eκ oratione Ci. ceronis pro C Cornelio, quibus a Cn. Domitio dicit potentissi. x morum hominum collegiis ereptam fuisse potestatem cooptandorum sacerdotum. Et, uet. in Nerone: c. Domitius in Tribu

natu pontificibus ostensior,quod alium quam se in patris sui locum cooptassint, ius sacerdotum subrogandorum a collegis ad

i populum

28쪽

MBER PRIMVs. 2ς populum transtulit. Quod si ad sacerdotia collegiorum tantum

lex Domitia pertineret,nil repugnabunt,quae a Cicerone dicuntur de ratione erea dorum sacerdotium ante legem Domitiam, iis quae a nobis dicta sunt de rege sacro tu & flaminibus. Quanquam enim attributi essent collegio pontificum,non tamen ipRex pontificum numero erant, nec suisse de collegio pontificum Proprie dici possunt. Nam regis sacrorum suum erat proprium sacerdotium,habebati sua quaedam sacra curanda, quae ad nubium alium sacerdotem pertinebant. Et flamines quanquam multi essent, qui nomine conuenirent,collegae tamen non erant: s. Bquidem flamen unius Dei sacerdos erat, habebat , sua quisque sacra, quae & per se quisque procuraret, & ad alios nil omnino attinerent. Quod Cicero lib. 2. de Legibus satis indicat, cum leogem huiusmodi ponit: Diui si aliis sacerdotes, omnibus ponotifices,singulis flamines sunto. Eκ iis perspicunm est ad illas tres

causas generales habendorum comitioiu centuriatorum, quas supra posuimus, adiiciendam esse hanc regis sacrificuli creandi causam. Quam Cicero,ut opinor,eo loco quem eri 2.de Divin. citaui,uoluit comprehendi in ea parte,in qua magistratuum co/ canitia appellat :no quod rex sacroru magistratus esset, sed quod dignitas quaedam tamen esset, quae a populo non alia ratione

quam magistratus daretur. Neque uero oportuit Ciceronem illic tam anXie enumerare omnes rationes habendorum comitiorum. Atque illa quidem sussciant de prima causa centuriatoria comitiorum, quam simplicem prius cum cicerone secimusmuequo explicatior res sit,geminam facimus,ut si prima caula,ma/gistratuum,& regis sacrorum creandi causa.Nam de Decemuiris qui legibus serendis creati sunt. de de Tribunis militaribus DConsulari potestate,quos ex historia certum est comitiis centulliatis creatos, propterea nil dixi quod iandudum illi magistra/tus Romae creari desierant. Sequitur altera causa,legum scilicet serendarum in qua explicanda illud primum animaduertedum est,tegis nomen hoc loco etiam rogationem complecti, qua beIlum iuberetur a populo. Quod apud Liuium frequis est,ut populus lege iussisse bellum dicatur. Haec tamen apud Dionys de

Polybium distinguuntur, cum aiunt, tria in quibus maXimum Rei p. gerendae momentum esset,in populi Rom.potesate suis. se magistratus creare, leges condere, bellum aut pacem iubere. Quod uero comitiis Centuriatis leges serri dicimus, non ita aecipi debet, quasi uelimus omnes leges tir comitiis serii solitas,

29쪽

DE co MITIIS,RO M. R sed id modo ad eas reser edum est, quas ct per distinctionem plebiscitorum leges apppellari apud Iustinianum primo Institutio

num,& A. Gellium lib. t o. cap. 2 l .reperimus:& apud Cicerone Centuriatas & consulares leges uocari videmus. A Centuriatis enim comitiis,quibus proserebantur Centuriatae leges,appella. tur. ut lex quae lata est de eius reditu ab exilio, de qua ita seriis bit in oratione post reditum in Senatu: Quo die nos comitiis Centuriatis, quae minime maiores iusta dici haberis uoluertit. arcessuit in patriam,ut eaedem Centuriae,quae me Consulem se G cerant consulatum meum comprobaret. Et lib. l .Epistolarum in epist. cuius initium est.Periucudae. Me uniuersa Respub.duoce Senatu, comitante Italia,promulgantibus omnibus,reserente consule, comitiis centuriatis, cunctis ordinibus hominibusq; incumbentibus. recuperauit.Vt uero Centuriatas leges non IV et sequar singulas,sed uno uelut signo cognoscendas eXhibea, quae Ieges serebantur a maioribus magistratibus,tiae sere Centuriatis comitiis serebantur:praesertim st auctoritate Senatus serrentur, ac de re quapiam maioris momenti essent Hinc leges Valeriae a H P. Valerio Publicola consulae latae de prouocatione,Centuriaintae suerunt: ut est apud Valerium M.3X. lib.4. cap. 1. Legi. etiam comitiis Centuriatis tulit,ne quis magistratus ciuem Rom.&c. Et leges duodecim tabularii Centuriatis comitiis perlatae sunt , inquit T.Liuius lib. 3.1 .Decad. Et eodem libro de L. Valerio,& Μ.Horatio loquens,ita scribit: omnium primum cum ueluti in controuerso iure esset,lenerenturne patres plebiscitis, lege Centuriatis comitiis tulere, ut quod Tribuni pl. iussissent populus teneret. Quod uero ipse idem scibit lib. 8. l . Decad. a Dicta- Iitore P.Philone legem latam suisse, ut legum, quae comitiis Ce turiatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores ne/rent:argumento esse potest leges, quae per distinistionem plebi. scitorum appellarentur,quales erant quae a magistratibus maioribus serebantur, comitiis Centurialis serri solitas. Di Xi au/tem sere ita saetitatum suisse, quia id perpetuum non euet, ut quas leges serrent maiores magistratus,eas Ceturialis comitiis ferrent. Scribit enim Cicero l. lib.ad Att. abl. Pisone Consule rogationem latam ad populum de religione a P. Clodio conter pta ream in comitio latam suisse peripicuum est eae contetatu epistolae nonae,cuius initium est, Vereor ne putidum. unde ap/paret non fuisse huius legis comitia Centuriata, ut quae intra p

mcerium haberi no possent. Ex his quae adhuc ditaimus id per spicuum

30쪽

.ZIBER PRIMUS. 2

spicuum est, legibus quibusda ferendis habita suisse comitia Ce Aturiata: quibus ad ostendendum id quod hoc loco uolumus, cootenti erimus,st probauerimus bellum iisdem his comitiis indidi solitii.Scribit T.Liuius lib. 4. i .Decad. controuersa inde sui utrum populi iussu indiceretur bellum,an satis esse S.C. Deruucere Tribuni, denunciando impedituros se dele ictum, ut Qui notius Cos.de bello ad populum ferret. Omnes centuriae iussere. Et lib. .i . Decad.4. Ser. Sulpitio Prouincia Macedonia sorte euenit:iisy rogationem promulgauit uellent iuberet Philippo Regi Macedonibusque bellum indici. Rogatio de bello Macedoni Bco primis comitiis ab omnibus sere Centuriis antiquata est. Et paulo post. consul in campo Martio comitiis habitis, prius quam centurias in suffragium mitteret. Et lib. 2.Decad. s. Pa tres, quod faustum Ioelixi populo Rom. esset, Centuriatis coomitiis primo quoque die ferre ad populum Consules iusserunt, ut cum Perseo bellum iniretur Ex iis locis perspicuum est,Ce/turiatis comitiis legem de bello indicendo ferri solitam.Nec re pugnare putandum est, id quod est apud Livium lib. 7. primae Decad. Tum ut bellum i uberent,latum ad populum est, & ne, C 'quicquam dissuadentibus Tribunis Pl. omnes tribus bellu iusserunt. Nam quod ait omnes tribus bellum iussisse,nil aliud significat, quam uniuersum pop. id sciuisse: quemadmodum Cicero libro in Verrem tertio loquitur, Credent omnes quinque & trioginta tribus homini grauissimo.Vbi tamen Cicero loquitur de iudicio Perduellonis ad quod se uocaturum Verrem minature quod iudicium non Tributis , sed Centuriatis comitiis eXerceobatur, ut mox demonstrabimus. Adde quod in centuriatis co/ mitiis praerogatiua tribus, & iureuocatae frequenter in historia o Livii appellantur:quo etiam referri potest, quod ait omnes trihus bellum iussisse. Porro autem hoc loco, ut ne quis saltatur . id quod ex historia obseruaui, obiter subiiciam mon iisdem coismitiis pacem iuberi solitam, quibus bellum indiceretur sed Tri

butis:ut postea demonstrabimus.Hactenus de secunda causa comitiorum Centuriatorum . Restat tertia, quae tametsi uideatur potuisse comprehendi sub secunda, cum etiam legem serre dica.tur is, qui aliquem uocat iudicium populi, ut ex multis T.Livii locis manifestum est:& Cicero pro Sestio, cum comitia bipar. tito tantu diuidit,in magistratuum ac legum comitia, hoc senssse uideatur:attamen quo eXplicatior fit haec de comitiis tractaistio,malui illam in trep partes diuisionem ex libro de Diuinatio

SEARCH

MENU NAVIGATION