Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

18 DE co MITIIS ROM. F ne sequi. Ac iudiciorum quidem causa haberi comitia centuri

ta, ad unum modo iudicium Perduellionis pertinere intellige dum est. Quod ut apertius intelligatur,paulo altius repetenda mihi uidetur uniuersa ratio iudiciorum , quae Romae potissiornum aetate Ciceronis obseruabatur. Praeter ea iudicia, quae a Triumuiris capitalibus in seruos ,& reliquos eXtremae sortis homines :& ab Aedilibus de ratione annonae, de urbis, uia rum aedificiorum , curatione, de rerum uenditionibus eκerce bantur : reliqua in urbe c nam militaris iurisdictio ad Impera

G tores Tribunos , militates pertinebat iurisdictio erat seret

ta penes Praetores. Iudicia autem, aut priuata erant, aut pu/blica. Privatis iudiciis praeerant duo Praetores,unufi urbanus, alter peregrinus. Ille ciuibus inter se ius dicebat: hic inter cuties & peregrinos. Achaictio priuata huiusmodi esset, ut de rure potius, quam de licto quaerendum esset, Praetor ad cenis tumuiros suum uelut consilium remittebat, ut ex primo de Oratore intelligi potest:sin de saeto quaerendum esset, iudicem dabat, aut iudices quos recuperatores appellari saepe legimus :n alioquin si nihi siet cur de iure, aut facto quaerendum esset. Praetor ipse decretum interponebat. Publicis iudiciis ante coninstitutas quaestiones perpetuas,solebant hi praecesse quos popolus creasset quaesitores,vel ut Pomponius leg. sec.de orig. Iuris , uocat quaestores parricidii,ut quodque crimen publica animad uersione dignum inciderat: aut uero ab aliquo magistratu ad populum uocabatur is, quocum iudicio publico agendum esse uiodebatur. At post constitutas quaestiones perpetuas quod Cice/ro in Bruto ait factum esse Centorino & Manilio coli. qui es annus urbis sexcentesimus quintus in chronologia Glaream ad Syllae usque tempora ex iis seX praetoribus qui iam inde a te porthns secundi belli Punici creari solebant, quatuor publica iudicia exercebant, ea de quibus non uidebatur eΣlra ordinem quaerendum esse: ut repundarum , ambitus , maiestatis, pecu Iatus. Nam propterea quaestiones perpetuae dicebantur tum , quod lege erat praescripta quidam forma perpetua iudicii de his rebus exercendi, ut noua semper lege opus non esset: tum uo ro quod annuam prouinciam in his quaestionibus eXercendis S illi praetores peragerent: non quemadmodum ante fieri solebat, eum ita castis tulisset ut quaerendum uideretur. tum crearetur a quaereret,statim se hoc absoluto iudicio potestatem de eadem te

quaerendi non haberet Qu*d si tum quoque aliquid acciditici,

32쪽

Eequo extra ordinem primo quoque tempore propter crimi vis grauitatem aut nouitatem quaerendum uideretur, ad popula ferebatur,ut quem uellet de ea re primo quoque tempore quae/rere,iuberet. Tumi, ueteri more creabatur quaestor parricidii rquemadmodum factum est lege Varia, ut quaereretur aduersus Cos,quorum ope socij aduersus Rempub. arma sumpsissent: de lege Manilia,ut quaereretur in eos,quorum opera Iugurtha Sonatus decreta neglexisset,ires quaesitores creati sunt, inquit Sa/Ius . Aut uero nulla decreta noua & ad tempus quaestione,ad populum ab aliquo magistratu dies dicebatur. Vt Cn. Domitius Trib. pl. M. Scauro diem dixit ad populum, quod diceret ab eo sacra multa populi Ro.diminuta esse . L. uero cornelius Sylla

Die ator,cum uideret no salis esse,aucto a se perpetuarum quaestionum numero , ut quatuor modo Praetores publicis iudiciis praeessent, adiecit quatuor Praetores , ut uult PCmponius: atq; ita coeperunt decem pritores Romae esse, quorum duo urbanus S peregrinus priuatis potissimum iudiciis praeerant: reliquit o dio quaestionibus publicis Erant autem,si Pomponium sequa/mur illi octo Praetores,quos eX Cicerone colligere posse uidemur, duo qui inter sicarios ius dicerent:unus qui de repetundis

quaereret,alius qui de peculatu, alius qui de ambitu, alius qui de falso,alius qui de maiestate,alius qui de ui. Scribit enim Cicero in oratione pro Cluentio : Quid est Naso, cur tu in isto loco sedeas quae uis est qua abs te ni iudices tali dignitate priditi coeceantur: Uos autem, iudices, quamobrem ex tam magna multitudine ciuium, tam pauci de hominum fortunis sententiam sertis Quid sibi autem illi scribae,quid lictores, quid caeteri, quos apparere huic quaestioni uideo, uolunt opinor haee omnia lege fieri totum p hoc iudicium quasi quadam mente regi legis & administrari. Quid ergo est Ηaee quaestio sola ita gubernatur Quid M. Pletolii & c. Flaminii inter ficarios Quid C.Orchionii peculatus Quid mea de pecuniis repetun. Quid C. Aquilii,

apud quem nune de ambitu causa dicitur Quid reliquae quae stiones Εκ hoe ciceronis loco colligimus sex diuersos Praeto res, qui quaestiones pubi icas exercerent: duos qui inter scarios

quaererent, unum peculatus , alium repetundarum, alium am/bitus.& alium qui eκ lege Cornelia de ueneno ae iudicio corruPto quaereret. Quanquam enim quaestio de ueneficiis libro 48. Diges .coniungitur cum quaestione de scariis, in titulo Ad te Corneliam de sicariis di ueneficis, attamen eX loco planum est,aelata

33쪽

3o DE c OMITIIS ROM. F aetate ciceronis alium Praetorem praeter illos duos, qui de sic

riis quaererent, huic quaestioni de ueneno ae de corruptis iudi ciis praefuisse.Nam postquam illos duos Praetores, qui inter si carios ius dicerent. appellauit, subiicit haec uerba: Iubet leκ ea, qua lege haec quaestio constituta est,iudicem quaestionis, hoc est Voconium,eum iis iudicibus qui ei obuenerint, uos appellat iudices, quaerere de ueneno. Ac paulo post subi: cit eiusdem legis aliud caput de corruptis iudiciis: quod eX eadem lege ad eandem

quaestionem pertinere,tum eκ hoc loco,tum ex initio Orationis

G intelligi potest . Et quoniam quaestionem de salso institutam a Sylla fuisse apud Pomponium leg. sec.de orig iuris scriptum est reum s qui iudicium corruperit, corrumpem dum ue curarat, lege

Cornelia de salso teneri,ait Martianus lege prima, Digest. Ad legem Corneliam de falso : propterea ego in eam opinionem adductus sum,ut hunc Praetorem,cui Cicero hoc loco tribuit quaestionem diuersam a reliquis quinque,appellarem communi no/mine Praetorem quaestionis de fallo : cuius iurisductioni omnis dolus malus,in quo crimen publico iudicio persequendum inen ' set, subiiceretur. Complectebatur enim leX Cornelia omnem falsi talem, quae in testamentis,numis,instrumentis publicis, iudicis committeretur : mihis fit uerisimile, qui malum uenenum haberet, uenderet, liceret . eadem lege de salso aetate Ciceronis accusari solitum. Porro autem Cicero enumeratis seκ illis quaestionibus, alias praeterea suisse ostendit,cum ait : Quid reliquae quaestiones c Has quaestiones , duas potissimum suisse ex aliis eius locis colligi posse uidetur,maiestatis di de ui. Nam ante qui/dem erat quaestio maiestatis eκ lege Apuleia ut sacile est intelli. gere eκ libro sec.de Oratore,ubi Cicero de causa Norbani loquitur: quem maiestatis lege Apuleia postulatum defendit Anto, ritus. Post uero fuit leta Cornelia maiestatis, cuius meminit Clocero in Pisonem. Quod uero esset suum quoddam de maiestate iudicium proprium, Asconius Pedianus in argumento oratio. nis pro C. Cornelio aperti ssime demonstrat. Sequenti anno M. Lepido, Volcatio Consulibus quo anno Praetor Cicero suit, reum Cornelium duo fratres Commii lege Cornelia de maiest te fecerunt :& eum P Cassius Praetor decimo die. Ex his uero bis apparet lege Cornelia de maiestate quaesiuisse Praetorem P. Cassium eo ipso anno,quo Cicero Praetor dixit pro Cluentio.

Vnde necessario eis citur,praeter eas quaestiones, quas in ea Dra

tione nominatim appellat,suisse de quaestione maiestatis, quam . p.cassus

34쪽

LIBER PRIMUS. 3 P.Cassius Proetor exerceret. Atque ila iam septem praelores, Aqui iudicia publica eXerceret, habemus. Quibus si addas Praetorem,qui de ui lege Plotia quaerebat, octo illos Praetores concto cies, quos supra diximus iudiciis publicis auctore Pomponio ex Syllae instituto praefuisse. Quod uero esset una quaedam orodinaria quaestio de vi, ex his intelligi potest. Primum Cicero scribit pro Milone.illi erat,ut odisset primum defensorem saluotis meae,deinde uexatorem furoris, domitorem armorum suo Tum , postremo etiam accusatorem suum. Reus enim Milonis

Iege Plotia suit Clodius quoad uixit. Deinde libro 8.Epist. Us Blius ad ciceronem ita scribiti M. Tuccium accusatorem suum post ludos Romanos reum lege Plotia de ui fecit. Praeterea oratio pro Sestio , & pro Caelio ostendunt suisse in quaestionibus

ordinariis quaestione de ui. Acculabatur enim uterque de ui , ut ex ipsis orationibus manifestum est:& Salustius in Catilinae coiuratione. At Catilinae crudelis animus eadem illa mouebat,ia metsi praesidia parabantur, & ipse Plautia lege interrogatus erata L. Paulo . Et Cicero lib. 2. ad Att, in epiliola , cuius initium

est, Quas Numestio literas, ita scribit: Nunc reus erat apud cCrassum diuitem Vectus de ui. Hi loci ostendunt perpetuam ordinariami fuisse quaestionem de ui: ut quae legis Plautior pra,

scripto eXerceretur, non secns quam aliae quae Iliones ere Comeliis & aliis huius generis legibus. Et quoniam quaestio de sica riis eX lege Cornelia exercebatur, haec uero de ui lege Plotia , quae ante leges cornelias lata erat a M. Plautio Syllano Tribuno pl. Cn. Pompeio Strabone, L. Portio Calone Cassidcirco uidetur has quaestiones diuersas fui Te, ob idq; diuersos quaesitores habuisse. Nec moueri debemus eκ eo quod scriptum est li- Phro 8. Epist. in caelii ad Ciceronem epistola octaua. M.Tucciuaccusatorem suum post ludos Romanos reum lege Plotia de uisicit: hoc consilio, quod uidebat, si eXtraordinarius reus nemo aecessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam . EX hoc enim lo/co 'apparet extra ordinem ide ui quaestionem exerceri soli

tam : unde uideretur salsum esse, quod supra de hac quaestio. re diximus. Intelligendum igitur illud extra ordinem ua/xie accipimi interdum significet, id quod modo diximus, noua quadam lege ob id lata de aliquo crimine quaeri: interdum or. Edine iudiciorum aliqua ex parte commutato iudicium exerceri: quo modo accipi debet,cum dicimus de ui extra ordinem quaeγri. Nos enim eta ciceronis oratione pro caelio intelligimus Ie. gem

35쪽

ut deseditiosis consceleratis, ciuibus quotidie , hoe est etiam diebus fastis ludis& publicis quaerereturiqua lege apparet iudi/cium hoe de ui factum esse hac ex parte extraordinarium , cum in hoc nulla haberetur ratio teporis, sicuti in atris iudiciis habe batur. Adde quod in hoc iudicio non seruabatur ordo in uocadis reis, qui in aliis iudiciis. Na ut sisque reus prius uocatus erat, ita prior causam dicebat in aliis iudicus:in hoc uero necesse erat primo quoque t pe reii causam dicere:ut apparet ex illo Caelii loG eo,que citaui. Nam si cum iam accusatus esset. Popeius Rufus a Μ. Tuccio,hac ratione quod de ui accusatorem suum po stulauit,effecit ut causam ipse Tuccius ante di ceret,necessario eliscitur in hac de ui actione ordinariam reorum uocationem noluisse obseruatam .Ex quo consequens est non minus hanc suis se inter perpetuas quaestiones,etiam si de ui hoc modo eκtra or dinem per legem Luctati a quaereretur. Erat igitur octo Praetores qui iudicia publica exercebant,illi quos diximus: quibus si addas unum urbanum & alterum peregrinum,decem illos conii

H cies,quos Romae post Syllae dictaturam ius dixisse scribit Do

ponius usque ad tempora Reip. a caesare occupatae,a quo duo bus adiectis duodecim Praetores laeti sunt, ut ait idem Pomponius. Verum enimuero locus est in ortione pro Milone, unde uidetur colligi octo tantum fuisse Romae Praetores. Ait enim septem Praetores de reditu eius .ut lex serretur, consensisse: at idem ipse ait in Pisonem & pro Sestio,omnes se raetores praeter unum legem illam promulgasse: unde sequitur omnes Praetores octo sume. Et sane in oratione post reditum in Senatu, in apina pellandis Praetoribus qui de suo reditu promulgauerant, septetantum nominat: unde numerum in oratione pro Milone corruptum esse dici non potest. Ego uero quid ad eum locum re spondeatur non uideo, nisi dicatur, eo sorte anno non plures quam octo Praetores fuisse,cum id perpetuum non esset. Nam decem Pretores fuisse, locus ille Pomponii quem citaui ostedit tuis plures quam octo fuisse quis credat eo anno, quo Cicero fuit Uraetor,hac ratione duci posset. Εκ oratione pro Cluentia seκ Praetores colligimus,Μ.Tullium Ciceronem repetundam, z. C. Aquilium Gallum ambitus,C.Orchimum peculatus, . Nasonem de salso,aut si malis,de ueneno : Μ. Pleiotium & C. Fla minium inter sicarios: Tum uero ex Alconio in orat. pro cor radio colligimus P. cassium Pιxtorem maiestatis: ita iam se Pica

36쪽

plem praetores conficimus, qui quaestionibus publIcIs praeeb Arsent. Quibus si Vrbanum,& peregrinum adiicias,nouem conficies vinde efficitur plures quam octo fuisse. Nam & praeter il/los quos nominaui,alium Praetorem eo anno reperio C. Antinium,ut est apud Asconium in orat. contra Anto.& catil. competitores,& in libro QFratris de petitione Co utatus. Quod stplures quam octo Praetores suisse probatum est, relinquitur, ut ex Pomponio decem fuisse Syllae instituto concludamus . Cur

uero illo anno, quo Cicero reuocatus est ab eNilio, octo latum fuisse reperiantur,etiam atque etiam considerandum . An incer tus erat Praetorum numerus, & ex populi ac Senatus uoluntate pendebat, quot Praetores crearentur θ' id sane uidetur Cicero indicare lib. 3.de Legibus, cum de Praetoribus hanc legem po nit, Huic potestate pari quotcunque Senatus creuerit, popu lusue iusserit, tot sunto. An sic,ut superioribus temporibus, cusex sere Praetores creari solebant, interdum tamen eta lege Be/bia, quatuor tantum creabantur; quae leκ,ut ait Liuius lib. t o. Decad. quar. iubebat .ut alternis quaterni Praetores crearentur:

ita hoc tempore quatuor adiectis a Sylla Praetoribus interdum Cocto, interdum decem fiebant Sane si adhuc illius legis Bebiae

ratio habebatur, ita fieri oportuit, ut quemadmodum prius. modo quaterni , modo seni creabantur. ita tunc modo octoni , modo deni fierent. Plane si & locum Ciceronis integrum &Pomponii cocedamus, ita omnino dicendum est: aut uero cum decem instituisset Sylla, octonis postea Praetoribus contentum fuisse populum Ro.Sin Pomponio aut minus fidem habere uelimus, aut uitiosum esse codicem illo loco, quod ad numerum Praetorum attinet,existimemusiadeoq; Cornelio Tacito magis. Mcredamus, qui primo lib. Annal.de Tiberio loquens ita scribit C didatos praeturae duodecim nominauit,numerum ab Augusto traditum. Et hortante Senatu ut augeret,iureiurandum ob strinxit se non excessurum . Ex quo loco apparet duodecim ab Augusto Praetores institutos, non sedecim ut ait Pomponius.

Nam de Casaris candidatis ea uerba non posse intelligi, sequen/tia paulo pbst uerba indicant: Moderante Tiberio ne plures quam quatuor candidatos comendaret sine repulsa & ambitu de psignandos. Et quoniam ex Suetonio constat ab Augusto au. cium fuisse numerum a Cesarae Dictatore relictum: item y Caesarem numerum Praetorum auXisse relinquitur ut decem a Caesare factos dicamus, quemadmodum etiam Dion lib οχ. testa C turr

37쪽

34 DE COMITIIS ROM. F. iur: id p praeter morem ab eo factum scribit. Atque ita octo iDtum ante eius Dustaturam fuisse : & Syllam non quatuor, sed duos latum adiecisse: aut ζ quod mihi probabilius est cum quatuor adiecisset, duos tantum retentos suisse. Nam de Dion lib. 43. dicit caesarem qui decem ante secerat Praetores, post sedecim creasse,toti fuisse Praetores scribit, quo anno Caesar cum Antonio Consul suit: qui tamen numerus post non est retentus.Tum uero nobis dicendum erit illum Nasonem, quem Praetorem de ueneno cognoscere ex oratione pro Cluentio ostendimus suis G se Praetorem urbanum. Nam ut Praetori urbano hanc de ueneficiis quaestionem attribula suisse existimem,faciunt loci Cicero. nis duo : unus in fine orationis tertiae in Verrem, alius in ora tione pro cluentior in quibus ostendit a C. Verre Praetores urbano sortitionem ac sortitionem ac subsortionem iudicum licia esse qui de ueneficio Oppianici, Scamandri, & c. Fabritii uidi ca/turi erant in quibus iudiciis C. Iunius quaesitor erat ex lege Corinnelia,ut ait Cicero pro Cluentio. Si enim ex lege Cornelia Prae

tor urbanus tum iudices dedit,qui de ueneno cognoscerent: un/H de apparet huic quaestioni suum quendam Praetorem non suisse

attributum e non uideo cur idem non factum sit eo anno quo Cicero erat Praetor i praesertim cum nulla sit mentio apud Cice

Ionem quod extra ordinem aliquid factum sit, cum Verres Pritor urbanus de ueneno iudices daret. Quod si Praetori urb. quaestionem de ueneno & de salae, tribuamus: quaestionem autem de ui alteri eX Praetoribus, qui inter sicarios ius dicebant: quod ex eo intelligi potest, quod Asco.in comment. orat. in Catilinam &Antonium,dicit Catilinam a L. Paulo reum factum inter sica rios, & Salustius de eadem re loquens lege Plotia, de ui fuisse interrogatum dicit: tum sane relinquentur octo tantum Prae, tores, eo anno quo Cicero suit Praetor, sicut eo anno quo ab exilio reuocatus est, Q. Naso urbanus, C. Antonius pe/regrinus, M. Tullius Cicero de repetundis, C. Orchinius depeculatu, C. Aquilius Gallus de ambitu, M. Pletorius& C. Flaminius inter sicarios, P.Cassius de maiestate. Nam quod ne, cesse non sit singulis quaestionibus quas a Sylla institutas Dom- ponius scribit, singulos Praetores tribuere,uel ex eo demonstra. ri potest,quod quaestio de iniuriis illic ponitur. quam tamen ad Praetorem urbanum pertinuisse certum est. Privata enim erat, ut constat ex libro Ciceronis de Inuet.secundo. & ut Paulus ait

Digest de Procuratoribus,lege Licet in popularibus, Paragra

38쪽

LIBER PRIMUS. yrplio Ad actionem iniuriarum . Cui non repugnat s ut etia hoc Aobiter dicam quod Pomponius inter publicas quaestiones hac

actionem enumerat. Publica enim quaestio apud Pomponium aliquanto latius patet, quam quomodo proprie sumitur, ut significet omnem quaestionem, quae pro publica utilitate exerce tur, licet priuata esse posset. Huius autem generis suisse hanc de iniuriis actionem ex lege Cornelia Paulus illo eodem loco ait: Ad actionem iniuriarum eX lege Cornelia procurator dari po/test. Nam etsi pro publica utilitate eXercetur, priuata iam e est . Erat etiam quaestio publica eX lege Papia . qua de peregrinitate Squaerebatur,ut Cicero pro Archia & pro Balbo ostendit, nec tamen suum quendam ac pioprium Praetorem habebat. Verum de numero Draetorum satis disputatum est ullud quod magis ad rem perimet .nunc persequendia. De quaestionibus igitur publicis. quarum ex at qua lege perpetua iurisdictio constituta erat, ita cognoscebant illi siue octo siue decem Praetores, ut eorum munus tantum esset iudices cogere eorum p sortitionem ac sub sortitionem facere eX ijs,decuriis quibus iudicandi tum munus incumbebat. Reliqua quae ad causae cognitionem pertinebant, Ciudex quaestionis absoluebat. Nam praeter eum Praetorem e ius iurisdictio erat, sorte creabatur eX numero iudicium unus,

qui Sc quaesitor & iudeX quaestionis a Cicerone,& princ ps iudicum ab Asconio uocatur. Vt in iudicio Oppianici Praetor erat C. Verres, quaesitor autem siue iudex quaestionis C. Iunius nam utroque nomine eum appellat Cicero pro Cluent. & in iudicio Cluenti j Praetor erat Q Naso, iudeX quaestionis Q. Voconius, ct in iudicio Verris de repetundis Praetor erat M. Glabrio sui Lse autem & alium iudicem quaestionis, Cicero ipse indicat in ex, Direma oratione tertia in Verrem, ubi iudicem quaestionis appel Iat Q curtium : in quem locum scribens Asconius aperte ostendit principem iudicum fuisse a Praetore, non autem eundem: qua madmodum existimauit doctissimus Budaeus. Ae semior quidem in tribunali sedebat,ac pro imperio iudices cogebat, ut constat ex oratione pro Clueu.&pro Roscio Amerino r iudex qua stionis in subselliis cum caeteris iudicibus erat, eiusm munus erat quaerere de crimine : Praetor in iis, quae imperie lunt k- Ere impediebatur, ut ait Quint.lib. 3.Iudex quaestionis in iis quae ad causae cognitionem pertinebant: eodem prope modo , quo in priuatis actionibus iudex a praetore datus: tum causa cognita

iudices sententiam serebant.Ac de ratione quidem reliqua iudi

39쪽

36 DE COMITIIS ROM. F candi st quis amplius defideret, consulat Budaeum in poste toriabus Annot.in Pandect. mihi hoc loco salis erit dixisse de iis cruminibus,quorum erat perpetua quaestio ex aliqua lege constituta , Romae Praetores cognouisse: nisi si quando ita magnitudianem criminis aestimasset Senatus, ut decerneret noua lege lata extra ordine de illo crimine quaeri,ut de caede P. Clodii Senatus decreuit noua lege quaerendum esse,id propter seditiosas conciones Tribunorum pl. quibus magnitudinem criminis eXacer babantra propter alia uarii generis crimina multorum, quae cuG hac caede coniuneta erant,ut constat ex Asconio in argumento orationis pro Milone. At si quod crimen incidisset aut nouum aut grauitate insigne, tum duas reperio rationes obseruari sol Dias Una erat,ut noua lege lata de crimine quaereretur, tumq; ueo

teri more a populo designabatur, qui primo quoque tempore quaereret,aut unus quidam ex iis qui magistratum gerebant, aut alius quem nominatim populus quaerere iussisset. Quod factum esse reperio aduersus P. Clodium,cum sacra Bonae deae polluisse a Pontificibus iudicatus est. Nouum enim crimen erat, ideoq; H noua quaestione opus erat, cum adhuc nulla lege quaestio de eo crimine consti tuta suisset. Atque haec erat ordinaria ac legitima ratio animaduertendi in crimina, de quibus aut non erat aliqua lege decreta quaestio aut quibus puniendis ueteres leges non uiderentur sufficere. Altera erat extraordinaria minus cp legitima ratio, ideoq; raro usurpata,& non nisi in ta graui & tam late patente Icelere,ut res dilationem pati non uideretur,ut scilicet comperto crimine Senatus iudicium serret non consulto populo. Quod usuuenit in coniuratione Catilinae r qua a Cicerone dete I ista, statim a Senatu codem nati sunt omnes qui deprehensi erat. Fuisse autem hanc iudicandi rationem eκtraordinariam ae minus legitimam hinc perspicuum est, quod tametsi decuriae iudi cum, quibus iudicandi munus incubebat, eκ Senatoribus tantii interdum fuerint conscriptae,tamen incuria Senatus iudicia non exerceret,ut recte docet Budarus: & Cicero eo nomine postea a

P. Clodio reus ad populum iactus, est quod contra leges non consulto populo in ciues Romanos animaduertisset. Restat populi iudicia, quae erant cum aliquis magistratus aut mulctam ira T rogabat cuius certatio sntfragiis populi permittebatur,aut reum capitis ad populum faciebat. Ac de mulctae quidem certatione postea dicemus, cum de Tributis comitiis agemus , quibus demulcta populus lactragium serebat: nunc de capitali iudicio po

puli

40쪽

GBER PRIMUS. 37puII dicendum.Capitale iudiciu populi unii suisse reperto perduellionis. Erat aute crimen perduellionis hostili animo se in Rep. ereremam ut ait Caius Digest.de uerborum signis. Quos nosostes appellamus, eos ueteres perduelles appellabat.Hinc factu est, ut reus perduellionis diceretur. qui se quoquo modo in Re p. hostili esse animo declarasset: quasi diceres reum hostilitatis. Et quanqua apud nostros Iurisconsultos a crimine maiestatis parὸ tim nil distinguitur crimen perduellionis, partim maiestati ut species generi subiicitur, tamen apud Ciceronem longe diuersa

suisse demonstrare eo magis conabor, quo plures uideo eX iis, qui commentaria in orationes Ciceronis scripserunt, in hac antiquitatis obseruatione errasse. Scribit lib. 3. in Verrem. Emerserit

ex peculatus etiam iudicio:meditetur de ducibus hostium quos accepta pecunia liberauit: uideat quid de illis respondeat quos in

eoru locu subditos domi suae reseruauit: quaerat non solum que admodum uostro crimini. uerum etiam quo pacto suae conses soni possit mederi: meminerit se priori actione clamore populi Rom. infesto atque inimico excitatum . consessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos:se iam tum ueritum, ne

sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos: lateatur id quod negari non potest, se priuatum hominem praedonum duces ut, uos atq; incolumes domi suae posteaquam Romam redierit,uzque dum per me licuerit,tenuisse. Hoc in illo maiestatis iudicio silicuisse sibi ostenderit ego oportuisse concedam. Ex hoc quom euaserit, proficiscar eo quo me iampridem uocat populus Ro. de iure enim libertatis & ciuitatis suum putat esse iudicium,& recte putat. Confringat iste sane ut sua consilia Senatoria . quaestiones omniu perrupat, euolet ex uestra seueritate: mihi credite, arctio, ribus apud populum Ro.laqueis tenebitur Credet iis equitibus Ro. populus Ro. qui ad uos antea producti testes ipsis inspectatibus,ab isto ciuem Ro. qui cognitores homines honestos daγtet,sublatum esse in crucem di Nerunt. Credent omnes Ouinq; &triginta tribus hominis grauissimo atque ornatissimo M. An/nio, qui se praesente ciuem Ro,securi percussum esse dixit. Au.dietur a populo Rom. uir primarius Eques Rom. L. Flauius, qui suum familiarem Herennium negotiatorem eκ Africa cum

eum Syracusis amplius centum ciues Rom. cognoscerent, lachrymantest defenderent, pro testimonio dixit, securi esse per,cussum . Probabit fidem, & auctoritatem, de religionem suam L. Suttius homo omnibus ornmculis praeditus: qui iuratus

SEARCH

MENU NAVIGATION