Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

et o 2 DE COMITIII ROM. F lactis faciendis lectisternio tunc primum in urbe facto. Hi postea lege lata a Trpl. C. Licinio Stolone, eli L Sextio saeti sunt Decemuiri: simul p lege cautum,ut pars eX plebe,pars ex patri . bus fieret. Eam legem pertulerunt illi Tribuni pl. in decimo suo Tribunatu,anno Vrbis 888. post quod tempus usque ad Syllae Dictaturam suerunt Decemuiri sacrorum:de quibus toties meolio est apud Livium. Post Syllae Dictaturam Q uindecimuiri Sibyllini facti sunt. Id quod hae ratione suaderi potest. Cicero nis aetate erant Quindecimuiri Sibyllini, qui adhuc erant DOG cemuiri eo anno quo Tib. Gracchus interfectus est. Atqui posten in annum in sacerdotum collegiis nusquam legitur quicquam esse mulatum, ni si in Dictatura Sillae. Relinquitur ergo ut ea Quindecimuirorum institutio a Silla facta esse credatur: praesertim clim aliis sacerdotum colleghs legatur adiecisse aliquot sacerdotes . Fuisse uero Ciceronis aetate Quindecimuiros cum eκ quarta Caelii ad Ciceronem epistola intelligi potest , in qua ad Ciceronem scribit caelius P. Dolabellam populi suffragiis factuin uindecimuirum e tu uerb eκ loco Suetonii in uita Caesaris, Η ubi ita scribitur: Proximo aute Senatu percrebuit fama, L. Cototam Quindecimuirum sententiam dicturum ut quoniam libris fatalibus contineretur, Parthos nisi a rege non posse uinci, Caesar reκ appellaretur. EX hoc Suetonii loco apertissimum est . iaea aetate Quindecimuiros Sibyllinos suisse, qua Caesar Dictator erat. Neque id eius instituto attribui potest:si quidem nemo omnium historiarum in horum sacerdotum numero aliquid nouasset Caesarem scribit nisi quod Dion lib. 42.& 43. dicit unum modo sacerdotem a Caesare adiectum collegio Quindecimuiroru ei unde apparet iam fuisse collegium Quindecimuiroru ante Car/sarem Dustatorem. ut omittam locum illum eκ epistola Caelii de aliis in uindecimuiris intelligi non posse. Vnde sequitur.instituto Caesaris id attribui no posse. Quod autem adhuc essent

Decemuiri sacroru,quo anno occisus es Tib. Gracchus, eX uero

his Ciceronis intelligi pol lib. g. in Verr. Ita φ apud patres no/stros atroci ac difficili tempore cum Tib. Graccho occiso ma/gnorum periculorum metus eκ ostentis portenderetur P. Mu/tio L. Calphurnio Cossaditum est ad libros Sibyllinos,in qui. bus inuentum est Cererem antiquissimam placari oportere. Tu eri amplissimo collegio Decemuirali sacerdotes populi Ro Ennam prosec ii sunt. Porro autem ex eo epistolae Caelii loco quecitaui, colligi potest populi suffragijs sacerdotes huius collegii

202쪽

ZIBER SEC NDV s. 223ereari solitos: idq; per legem Domitiam . Nam quosa collegis ante legem cooptarentur, passim in historia T. Liuii perspici potest ubi de suffectis in demortuorum locum sacerdotibus loquitur. De auguribus & pontificibus minus dubium est, quod lege

Domitia comprehenderentur. Nam si ea fuit causa cur lege Cn. Domitius Tr. pl. serret,quod in locum patris sui ponti X coo platus non esset, ut ex historia compertum est, necessario relin quitur,ad collegium Pontist cum eam legem pertinuisse. Augii res uero hac lege comprehendi clam ex episto. Ciceronis ad M. Brutii s. intelligi potest,ubi ita scribit uti C. Marius cum in cap padocia esset, lege Domitia factus est augur.tii uero eX eo,quod nitio secundae Philip . tribuum suffragia in augurum creatione appellat. Deinde uero in epist ad Brutum s.cum sacerdotum co/mitia appellantur creandis collegiorum sacerdotibus, manifestuest ex eadem epistola& sequentibus in eo numero augures &pontifices contineri. Vnde sequitur suffragiis populi creari soli/tos hos sacerdotes . Illud mihi magis dubium uidetur quae esset

ratio augurum creandorum ante legem Domitiam. An, inqua, collegii cooptatione semper creati sint,an uero aliquando etiam

populi suffragiis .Huius uero dubitationis occasio sumpta est ex eo, quod apud Liuium scribitur lib. s.Dec.4. his uerbis:Extre

mo prioris anni comitia auguris creandi habita erant. In demortui Cn. Cornelii Lentuli locum creatus erat S. Dosilium ius Albinus. Sane nisi dicamus certa quadam de causa, ueluti per conten tionem competitorum, aut collegarum inter sedi sensione, per quam essectum tandem sit, ut populi iudicio res committer tur, praeter morem habita ea comitia, plane concedendum erit ante legem Domitiam augures a populo creatos. Quod tamen

secus esse ostendi potest, ex eo quod Cicero in Rullum ait per religionem sacerdotia.de quibus legem tulit Domitius, a popu/lo mandari non potuisse.Ut omittam quod idem Liuius passuri aliis in locis,uel a collegio cooptatos augures scribit, uel lectos,

uel inauguratos,uel suffectos dicit nusquam facta mentione comitiorum. Vt lib. t o. Dec.4. Et augur Sp. Post humius Albinus decessit. In locum eius P.Scipionem filium Africani augures cooptarunt. Et in fine libri s. Decad s. Augureo anno mortuus est C. Claudius. In eius locum augures legerunt T Quintiu Fla minium. Illa ergo comitia auguris creandi quae uno illo loco I Liuio ponuntur, extra ordinem & praeter morem habita fuisse concedendum est. Haec igitur erat altera causa habendorum coomitiorum

203쪽

Σo4 DE COMITIIS ROM.

miliorum Tributorum ad crea dos Pontifices, Augures, SibyDIinos sacerdotes, epulones & laeciales . Nam quod Tributis comitiis crearentur, sacile est ex lege Domitia demonstrare r qua cautum erat, ut no ab uniuerso populo sed a parte populi minore hoc est, i septendecim tribubus sacerdotes erearentur. Ea uero

comitia quibus Tributim suffragium ferrebatur, Tributa fuisse negari non potest. Quod autem supra diNi de collegio Pontili cum,ante legem Domitiam cooptatione collegii creari solitos , cum em uerbis Dionysii libro secundo,ubi ita scribit de Ponti Rcibus: Uno autem eorum uita sun eto,alius in locum eius sufficitur,non a populo creatus,sed ab ipsis Pontificibus cooptatus rtum uero ex ipsa lege Domitia intelligi potest. Alta me illud noaliter accipiendum est,quam ut Pontifeκ maX. inde eXcludatur. Neque enim cooptatione collegii etiam ante lege Domitia Poti sex maX. fiebat, sed populi suffragiis. Id quod Cicero in Rulluaperte demonstrat . cum ait Cn. Domitium sua lege effecisse , ut quod ante in Pontifice maX. fiebat, idem in caeteris sacerdotiis fieret. Verba eius haec sunt: Item inquit capite altero eodem mmodo,ut comitiis Pontificis maX. Ne hoc quidem uidit, malo. r es nostros tam fuisse populares, ut quod per populum crearisas non erat propter religionem sacrorum , in eo tamen propter amplitudinem sacerdotii uoluerint populo supplicari. At* hoe idem de cxteris sacerdotiis Cn.Domitius Tr. ple.uir clari stimustulit: quod populus per religione sacerdotia mandare non pol rat,ut minor pars populi uocaretur:ab ea partes qui esset factus, is,a collegio cooptaretur. Ex iis Ciceronis uerbis perspicuu est illud quod diximus,ante legem Domitiam Pontificem maX. populi suffragiis creari,cum interim Potifices reliqui praeter maXimum a collegio tantum cooptarentur. Unde apud Livium lib. s. DecQ.ita scribitur: Comitia inde Pontifici maκ. creando sunt habita cum paulo ante ita scripsisset: Et aliquot publici sacerdo tes mortui eo anno sunt L Cornelius Lentulus poni.max.& c. Papyrius,& CF. Masso pontifex. In Lentuli locum M. Corne/lius Cethegus,in Papyrii Cn.Seruilius Caepio pontifices suffecti

sunt. Et lib. l o. Dec. q. EXitu anni,& C. Sertilius Geminus poni.

ma X. decessit. Idem Decemuir sacrorum suit Ponti seX tu locum eius a collegio cooptatus in Fulvius Flaccus. in Pontificemmata. Aemylius Lepidus, cum multi clari uiri petiissent. Et lib. nono eiusdem Dec. Huius principio anni P. Licinius Crassus potiseta maX. mortuus emia cuius locum Μ.Sempronius Tudita

204쪽

rIBER S ECV DNVs rostitis ponti sex est cooptatus. Pontifex max.est creatus C. Servi λ Λlius Geminus. Ex quibus Livii locis apparet non modo po n/tifices a collegio cooptari solitos, sed etiam mortuo pontifice maX. a collegio alium quendam cooptari solitum , qui pontifex tantum fieret, non etiam maximus ponti LX: tum deinde suse fragiis populi ponti sex maX. creabatur. Quod uero ex collegio pontificum eum esse oporteret, qui ponti LX mcX. crearetur,postea demonstiabimus cum de personis agemus . Hoc loco satis erit probare id quod supra diNimus, non modo tribuum suffragio creari solitos sacerdotes, sed etiam per L plendecim tribus ta Blum. Verba Suetonii in Caesare, cum loquitur de eius pontifica,

tu maximo, satis o Iundunt comitia quibus poni. ma X. creatus est, suisse Tributa: Atque ita potentissimos duos competitores, dc aetate & dignitate antecedentes superauit ut plura ipse in eoru tribubus sustragia, quam uterque in omnibus tulerit. Porro au/tem eX iis quae paulo ante diximus. perspiculi est eo modo quo ponti X maX.ante creabatur, lege Domitia cautum e D.ut caeteri sacerdotes crearentur: Pontilata uerb maX. a minore parte po/puli,ut idem ille locus o flandit, creabuntur. Si igitur orin deri. Cmus per minorem parte populi, decem & septem tribus intellia gi. necessario relinquetur sacerdotum comitia Tribula non o. mnium tribuum suisse sicut magistratuum , sed tantum septen/decim tribuum , quibus sorte id obtigisset. Atqui illum facile erit de monitiare. si antecedentia Ciceronis uerba cum sequentibus conserantur. Primo enim capite Rullus serebat,ut ait Cicero ut Decemuiri agrarii per tribus septendecim crearentur, quisbus sorte id euenisset: subiiciebati in secundo capite legis, id se ita fieri uelle, ut in iis Decemuiris ide eode ii modo seret,ut co- Dmitiis pontificis maX. EN quo sequitur in comitiis pontificis maX.septendecim tribus sorte delectas sul Iragium dixisse . illud sane hoc loco non est ignorandum abrogatam a Sylla Dictatore legem Domitiam sui se , nec fuisse relatam nisi eo anno quorat Consul, Cicero, a T. Labieno Tr. pl. au flore Dione lib. 37. Vnde efficitur post Syllae Dictaturam non suisse locum legi Domitiae in creandis sacerdotibus collegiorum . octodecim la/re annorum spacio:sed eX ueteri more cooptatione creatos sui sese. Post Labieni aut e legem rursus lege Domitia creati sunt. Ha Setinus de altera causa habendorum comitiorum Tributorum . Deinceps sequitur, ut tertiam persequamur. Ac legum qui . dem serendarum causa haberi comitia Tributa nomen ipsum ple-

205쪽

Σos DE COMITIIS ROM. F plebiscitorum satis ostendere potest, ut alia probatione ad eam rem non sit opus. Si enim plebiscitum est c ut ait Iustinianusa quod plebs plebeio magistratu rogante constituebat: facile est intelligere Tributis comitiis non centuriatis, ut quor a plebeiis magistratibus uocari no poterant plebiscita fieri solita. Illud potius dicendum est, nomine legum non modo a nobis comprehendi generalia iussa perpetuasq; uelut costitutiones populi: sed

omnes omnino rogationes , quibus iubendis comitia Tributa uocari solebant:excepta iudiciorum causa,de qua seorsum paulo G post agemus. Hoc igitur uerbo legis comprehendimus rogatio/nes, quibus de pace ad populum ferebatur. Bellum enim lege Ceturiata indici solebat, ut superiore libro diximus:paci autem ineundae Tributa comitia uocari solebant. Id quod ex Liuit historia intelligi potest apud quem lib. t o Dec. 3.ita scribitur in clivatis omnium ad pacem animis, Cn. Lentulus Consul, cui classis prouincia erat Senatusconsulto intercessit. Tum M. Attilius & Minutius Tr. pl ad populum tulerunt, uellent iuberentne Senatum decernere,ut cum Carthagine si bus paκ fieret,& quem ea Η pacem dare, quem l ex Africa exercitum deportare iuberet. De pace uti rogassent, oes tribus iusserunt. Et lib. 3. Dec.4. - . Martius rex & Catinius Labeo Tr. pl.ad plebem tulerunt,uellent ruberentne cum rege Philippo pacem esse. Ea rogatio in Capito.

lio ad plebem lata est. Omnes V & X X X tribus uti rogatae

iusserunt. Hic etiam eas rogationes comprehendi uolumus, qui bus superioribus temporibus legibus aliquis soluebatur,qua que id ratione fieret. Dixi autem superioribus temporibus, quia aetate Ciceronis Senatus eam sibi auctoritatem usurpaverat: I quemadmodum constat eκ uerbis Asconii in argumento ora/tionis pro C. Cornelio: Cornelius legem promulgauit, qua auctoritatem Senatus minuebat, ne quis nisi per populum legibus solueretur: quod antiquo quoque iure erat cautum. Itaque in omnibus Senatusconsultis, quibus aliquem legibus solui placebat, ad ηci erat solitum,ut de ea re ad populum ferretur. Sed paula tim serri erat desitu ress iam in eam consuetudinem uenerat, ut postremo ne adiiceretur quidem in S. C. de rogatione ad po/pulum serenda .Huc denique reserimus omnes rogationes, qui Κ bus per populum triumphum decretum , publicas quaestiones constitutas ciuitatem datam saepe in historia Liuia legimus. Su/Perest ut quartam causam persequamur. In qua eXplicanda repetendum est quod supra diximus,ludicia capitis, quae ficbant perpopu

206쪽

populum, centuriatis comitiis fieri debuisse. At si magistratus Aa liquis faceret aliquem reum ad populum nec capitis eum accerseret, sed mulctam indiceret, tum uero Tribulis comitiis id iudicium fieri solebat. Hoc ergo summatim dicere possumus,iudicia Populi, quae de mulcta erant, a magistratu autPontifice inducta, Tributis comitiis perficii solita. Cuius rei probationes inuenire in historia Liuii facile est. Lib. 4. Dec. i. scribit, M. Posthumio α T. Quintio ab Tr pl. diem di stam, quod ad Veios eoru ope Ta male pugnatum esset. Deinde paulo post haec uerba subiicit. Moestae ciuitati ab re male gesta, & iratae ducibus M. Posthu, Bratus reus obieetus decem millibus aeris grauis damnatur. T. Quintium collegam eius omnes tribus absoluerunt. Et lib. s. De cad. 3. statim initio proponit iudicium M. Post humii publicani, his uerbis: Excitati tandem duo Tr. pl. Sp.& L. Carvilii ducenis tum millium aeris mulctam M. Post humio dixerunt. Cuius certandae cum dies aduenisset, concilium tam frequens plebis adesset,ut multitudinem area capitolii uix caperet. Et paulo postic cum ab optimo quoque pro atrocitate rei acta essent,uimineam cUtra Rempublicam pernicioso eXemplo laetam Senatus cdecerneret,confestim Carvilii Tr. pl.omissa mutetis certatione, rei capitalis diem Post humio di Nerunt. Et lib.7. Dec. q. scribit M. Acilium Glabrionem a Tr. ple. reum factum ad populum . Vbi haec sunt eius uerba: Cetum millium mulcta irrogata erat. Bis de ea re certatu est. Tertio cum de petitione destitisset reus, nec populus de mulcta suffragium ferre uoluit, & Tribuni eo negocio destiterunt. Et lib. 3. Dec. s. C. Lucretium ubi dies quae di ista erat uenit, Tribuni ad populum accusarunt, muleiam decies centum millium arris diXerunt. Comitiis habitis omnes DV & XXX tribus eum condemnarunt. Alius est locus initio lib. s. Dec. 3.ubi de iudicio Cn. Fulvii,cui dies dicta erat a C. Sepronio Blaeso. ita scribitur : Bis est accusatus , pecuniat an qui istum. Tertio testibus datis, cum praeterqua quod omnibus pro bris onerabatur, iurati permulti diceret fugae pavorisq; initium

a Praetore ortum,ab eo desertos milites cum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est,ut capite anquirendum concio lucclamaret. Des eo nouum certamen ortum. Nam cum Tribunus bis pecunia anquisisset, tertio capitis L se anquirere diceret, Tribuni pl. appellati. Cum collegae nega

rent se in mora esse, quo minus quod ei more maiorum permisesum esset,seu legibus seu moribus mallet,anquireret, quoad uacapitis

207쪽

zo8 DE COMITIIS ROM. F capitis uel pecuniae iudicasset priuato: tum Sempronius perduellionis se iudicare C. Fuluio dixit, diems comitiis a C. Calphuronio Praetore urbis petit. Priusqua dies comitiorum aderat Cn. Fulvius eκulatum Tarquinios abiit. Id ei iustum exilium esse sciuit plebs.Et lib. ro. Dec. 4. De rege sacrifico sufficiendo contentio inter CSeruilium poni. maX. luit & L. Cornelium Dola bellam Iduum uirum naualem : quem ut inauguraret Ponti seπ, magistratu sese abdicare uolebat: recusentit id facere, ob eam rem mulcta Duum uiro dicta a pontifice:de ea re cum prouo-G casset certatum ad populum. Cum plures iam tribus introuocatae dicto esse audientem pontifici Duum uirum iuberent. Eκ iis T. Livii locis apparet Tributis comitiis iudicia populi fieri soli

ta ,si non capitis, sed tantum pecuniae anquireretur, cum a magi/stratu aut Pontifice mulcta dicta esset.Neque uero hale iudicandi ratio illis temporibus tantum obseruata est,sed etiam temporibus Ciceronis,& paulo ante , postquam perpetuae quaestiones institutae sunt. Semper enim Romae id obseruatum est,ut esset

iudicum ordo quidam, penes quem essent iudicia. Id quod uel H ex lege C. Gracchi intelligi potest, qua lege dicitur iudicia. quae

adhuc suerant Senatorum, cum equitibus communicasse. Hinc enim planum est, ante tempora Gracchi non omnia iudicia pu/blica populi suisse, sed penes Senatorium ordinem fuisse iudicandi potestatem. Quod non ita accipi debet, quasi in Curia per Senatum de reis iudicium fieret: sed quoties quaestione publica de/creta de reis iudicandum erat, non alii erant qui iudices sedebat quam qui erant Senatorii ordinis. Lege autem Sempronia esse. etum est,ut cum Senatoribus iudicarent Equites. in uod seruat tum est,usque ad tepora Syllae Dictatoris, a quo reuocata sunt ad solos Senatores iudicia. Post lege Aurelia decimo anno post legem Corneliam lata Coss. Pompeio & Crasso, ad tres ordi. nes Senatorum, Equitum, & Tribunorum aerarii iudicia peruonerunt. Id ita suit usque ad Caesaris Dictaturam , a quo iudicia redacta sunt ad duo genera iudicum Equestris ordinis ac Sena. torii. Quod si semper iudicum fuit ordo quidam, necesse est non omnia publica iudicia populi fuisse: sed ordinariis iudicum decuriis,multo maxima pars iudiciorum relinquebatur. Consequens

ς igitur est, ut ea modo iudicia populi suisse dicamus, quae fiebant de reis quibus dies dieia erat ad populum. At enim uocandi ad populum soli magistratus ius habebant. Ea ergo sola erant po/puli isdicia, quae en magistratuum accusatione ad populum nuscebantur.

208쪽

IIBER SECUNDVS. 2o9scebantur. Ac post publicas quidem quaestiones perpetuas se

eias, minus frequentari coeperunt ea populi iudicia, praeser tim p post Syllae tempora a quo numerus Praetorum, & quaestionum publicarum auctus est . Tum enim eueniebat, ut sere omnia crimina publica animaduersione digna , in aliqu)m emquaestionibus ordinariis incurrerent. Quin tamen saepe his ipsis temporibus ea iudicia fierent, negari non potest : praesertim si quid accideret, quod extra ordinem uideretur magistratibus primo quoque tempore puniendum . Exemplum esse potest Marci Scauri iudicium, quo a Cn. Domitio Tribuno pl. b. ad populum accusatus est, quod eius opera sacra mul ia populi Romani diminuta essent. Item Marci Syllam. cui a Cn.etiam Do omitio Tribuno pleb. dies dusta est ad populum, quod cum Cimbris iniussu populi bellum gessisset. Atque illa quidem iudicia

per tribus fuisse peracta, At conius appillatis tribubus, a quibus damnati sunt.& a quibus absoluti, aperte demonstrat. Exemisplo etiam esse potest iudicium Iunii, de quo mentio est in ora tione pro Cluentio : ubi Cicero ostendit a L. Quintio Trib. pl.

reum ad populum factum Iunium , mulctam ι, petitam , quod

pecuniam ob rem iudicandam accepisset, cum quaestor i u dicio Oppianici fuisset. Huc quoque pirtinere potest, quod scribit Suetonius L. Antistium Trib. pleb. Caesari diem dixisse ob res ab eo in consulatu gestas. EX quibus apparet non mo/do superioribus temporibus haberi labia comitia Tributa ad iudicandum de reis , sed etiam postremis adeoq; aetate ciceronis . Quia uero supra ost indimus de capite populum per liges duodecim tabularum nisi comitiis centuriatis iudicare non potuisse, necessario sequitur populi iudicia, quae Tributis comitiis fierent,ea modo suisse, quibus de mulcta ab eo indicta, cui pro sua potestate id liceret,certabatur. Illud tamen non est ignoranodum , si capitis die dicta in exilium abiisset reus antequam dies aduenisset, tum ad decernendum ei id exilium, satis suisse comitia Tributa uocare,nec suisse ad eam rem opus centuriatis comitiis. Id quod eχ his uerbis T. L iuit, quae paulo ante citaui eX liobro G. Dec. 3. planum est : id ei iustum exilium esse sciuit plebs.

Quod enim Liuius dicit plebem id sciuisse , argumento est pie

hil cito id factum, non lege centuriata. Et libro s. Decad. 3. striabit: Post humius uadibus datis non assuit. Tribum uocauerunt

plebem, quae ita sciuit: Si M. Post humius ante Calend. Μ olas non prodiissei, citatusq; eo die non respondisset, nequeo eκcusatus

209쪽

2lo DE COMITIIS ROM. F excusatus esset,uideri eum in eXilio esse, bonas eius umire. IpRaqua & igni placere interdici. Atqui ex iis,quae paulo ante dixerat apertum est diem ei Perduellionis dii iam suis e. Ad exilium ergo alicui decernendum , istis erat plebiscito uti:ex quo sequi tui Tributis comitiis, non centuriatis id fieri solere: etiam si capitis iudicium non posset si reus adesset nisi Centuriatis comi liis peragi. Ac de causis quidem comitiorum Tributorumiliactenus dictum sit.

G De personis,quarum interuentu peragebantur comitia Tributa.

cap. ID.

IN hoc rapite eaedem personae spectandae sunt. quas in eo miliis Centuriatis spectauimus. Ac primum de iis, quibus ius erat habendi comitia Tributa.dicendum. Ordinarios magistratus minores partim Tribuni plebis partim consulas ereabant. Plebeios enim magistratus ad quos patricii non admittebantur Tithuni pleb. creabant. Huius generis erant Tribuni plebis, & Ae.

Η diles plebis. Nam quod Tribunitia comitia haberent Tribunipi eκ uerbis T.Livii lib. 3.Dec. i. intelligi potest.Forte quadam utili ad tempus,ut comitiis praeesset, potissmum M. Duillio sorte euenit,uiro prudenti & ex continuatione magistratus inuidia imminentem cernenti. Qui cum ex ueteribus Tribunis negaret se ullius rationem habiturum , pugnarenti collegae, ut liberas tribus in suffragium mitteret, aut concederet forum comitiorucollegis habituris e lege potius comitia quam eX uoluntate pa/trum. Alio loco eiusdem libri ita scribit: Comitiorum habedorui munus Appio,cosensu iniungunt. Ars ea erat ne semet ipse crea

re posset: quod praeter Tribunos plebis. & id ipsum pessimo

exemplo nemo unquam secisset. Ex quo item, loco apparet Tribunorum comitia Tribunos habuisse : alioqui se ipsi creare non

potuissent. Neque dici potest id primis temporibus tantum ita suisse. Nam & Tib. Gracchi Tribuni pl. temporibus idem facti tari solitum ostendit Appianus, cum scribit collegam Gracchi Rubrium comitiis praefuisse.quibus iterum Tribunus pleb. desipnari uolebat. Quod uero Aedilium plebis comitia haberent L Tribuni pleb.ex Dionysio intelligi potest: cuius haec uerba stitem tib 5 Hare postquam assecuti sunt Tribuni pl. rogarunt in suo per Senatum ut sibi permitteret eX plebeiis hominibus duos singulis annis creare, qui Tribunorum pl.ministri essen i, quibus in rebus

210쪽

LIBEROS ECVNDVS. Mirebus opus esset:& qui de iis rebus iudicarent, quas ipsi eorum Aiudicio comittere uellent: qui denique sacrorum publicorum s locorum,& forensis annonae curam gererent. Eo quoque a Se natu eis concesso, duos crearunt, quos Tribunorum ministros,& collegas & iudices uocabant. Nuuc sane lingua Romana ab uno quo languutur officio Aediles, quasi sacrarum Aedium curatores appellantur:retinentis adhuc eam ipsam aliorum mini, stram potestatem . Verum ipsis multa 6e magna concessa sunt: fmilesqi propemodum sunt his. quos Graeci uocat οἰγοοανο ς.

Ex iis Dionysii uerbis apparet Tribunis plebis ius fuisse crean. Bdi Aediles pl. quasi suos quosdam administros. Iam uero hi ma/gistratus proprii erant plebis: unde sicile est intelligere horum

creationem ad magistratus latum plebeios attinuisse. Semel tui, tum a Pontifice maximo creatos reperimus Tribunos plebis: quia tum nulli essent Tribuni .popter Decemuirorum imperidiu quo instituendo cesserant omnes alu magistratus nec possent ipsi ab Interrege patricios magistratu creari. Quod uero scribit Liuius lib. I. Decad. i .eo quinquennio, quo in urbe fuit masti,

stratuum solitudo.Tribunos pleb nihilominus Aediles, suisti, cargumento est nihil reliquos magistratus potuisse tu creatione istorum .Verba Livii haec sunt. Haud irritae cecidere minae. Comitia praeter Aedilium Tribunorum pl. nulla sunt habita. Li cinius Sextiusq; Tribuni pleb. resedit, nullos curules magistra tus creari passi sunt. Eas solitudo magistratuum,& plebe reficiete duos Tribunos,& his comitia Tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit. Reliquos ordinarios magistratus minores consules creabant aut Dusta toees, si quando comitiorum habendorum causa creabantur, aut Tribuni militu DConsulari potestate . De Quaestoribus sane minime id dubium esse potest. Liuius lib.4.Decad. 3 .de A. Sempronio Tribuno militum Consulari potestate ita scribit: Hoe Tribuno comitia Quaestorum habente. Cicero in Vatinium; Quaesturam petisticum P. Sestio. Quaero abs te,teneasne memoria, cum P. Sestius

Quaestor sit cunctis suffragiis saetus, tunc te uix inuitis omni/hus non populi beneficio sed consulis extremum adhaesisse. Ex

eo loco perspicuum est Quaestorum comitia Consulem habuis in se. Quod etiam Cicero in epistola ad Curium septimo libro μepist. ostendit, ubi de Caesare Dictatore sic loquitur: in eampo certe non suisti, cum hora secunda comitiis Quaestoriis institi

tis sella QMaximi, quem illi consulem esse dicebaut, posita es O a stu

SEARCH

MENU NAVIGATION