Disputatio medica inauguralis, de typho ; quam... : Eruditorum examini subjicit

발행: 1793년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tis sensu, assicitur : appropinquante morte, pessime foetet anima : et crusta nigricans dentium radices operit. Initio, lingua plerumque mollis et humida est, et muco albo oblita progrediente Vero morbo, arescit; et lineis fuscis, sulcis interja- Centibus, variatur. Μollis vero interdum et humida manet lingua, per totum CVrsum morbi ; margine luteola vel subviridis. Febre maligna urgente, si Curam remittat aegro famulans, lingua interarescit, nigriCat, et incisuris plurimis exasperatur. φSitis saepe fere nulla est ; interdum Vero insatiabilis. Μodo aeger potum omni gen Um, utpote sapore ingratissimum et nause Osum,

aversatur et respuit.

Fauces saepe aphthis obsidentur ; quae interdum per totum canalim alimentarium serpentes

22쪽

tes, dysenteriam cruentam ejusque Consequentia essiciunt. Urina multum variat. Ρlerumque pallida est: in quibusdam vero valde rubes Cit, aut cere visiam tenuem et vapidam refert. Verum

plerumque tamen nihil sedimenti deponit; sed nubeculas quasi furfurosas in ea pendulas exhibet. Quod si in lubrico versetur aeger, urina etiam fusca fit, nigrescit, graViter olet, et quidem cruenta est. Sub finem, si crisis fausta evenerit, turbida est; sed etiamnum nihil deponit. Si humori frigori ve non objectus fuerit homo, alVUS plerumque compressa est ; lin exfrigore et humore Debriverit, plerumque soluta. Utrumcunque initio morbi supervenerit, idem, usque ad finem, plerumque produci

tur.

Febre

23쪽

Febre primum accedente, Calor modicus est; et etiam aliquanto post, alicui Contrectanti Cutis parum calida videtur sed, digitis aliquandiu arteriae admotis, ardor quidem ingratus percipitur ; qui, digitis etiam reductis, aliquantisper manet. Febre diu protracta, pedes, nisi quo minus id aCCidat, provideant medici aut astantes amici, frigescunt. Quamvis insudat interdum aeger, CutiS, PO-tissimum initio, plerumque ares it. Sudor valde foetet, aegroque ipsi admodum ingratus est. FuerUnt, qui, per totum morbum, delirio va-

Carunt ; omnes Vero stupore et mentis Confusione plus minusve assiciuntur ; et, instante morte, plerique suae mentis non sunt. Raro a febrientibus dormitur; et, etiamsi astantibus somnum Capere Videantur, tamen ipsit se hujus sibi esse conscios pernegant. AEger saepe men

24쪽

te adeo turbatur, Ut, praecipue noctu, prorsus deliret. Vitato vero regimine calido, hoc delirium nunquam seroac evadit; quippe cum in hac febre, prae Caeteris, aegri moesti animis et soliciti observentur. Μorbo primum invadente, auditus aliquando valde acutus est. Modo vero surdaster fit febricitans: modo, progrediente morbo, auditus magnopere hebetatur. His signis saepe accedunt petechiae. Hae sunt maculae rubore interdum Vivido, inter-

dum pallidiore, interdum livido ; nunquam

autem eX Cute eminent. ΜOd D, quarto Circi

ter die quintove, sese ostendunt; modo, non ante quartum deCimum. His evanescentibus, dejectiones nigrae, foetidae, saepe Cruentae, stato autem tempore nullo, superveniunt. Saepe, undecimo circiter die quartove et decimo, sudore profuso manante, petechiae prorsus evanescunt i

25쪽

DE TYPHO. Is

scunt; in quarum locum pustulae multae albidae miliariae, signis autem plerumque nihildum levatis, subeunt. Μorte appropinquante, Conspicuae sunt, hic illic, lineae livescentes, Sibices dictae, quippe Cum eas partium in quas

verberibus animadversum est, multum referant.

Sub finem morbi facies cadaverosa fit. Visus modo nimis acris ; modo hebetior, oculis lucis quidem vividissimae non sentientibus. AEger in veste floccos legit, fimbriasve diducit; vel in adjuncto pariete, si qua minuta eminet, Carpit;

vel nubeculas quasi obvias natantes videre videtur labant vires et animi et Corporis: OCU-li lumen refugiunt et illachrymant: urina et neces, aegro in s Cio, elabuntur : Ungues pallent et livent arteriae tam Crebro, tam imbecilliter, tamque trepide micant; ut earum ictus ViX, aut ne ViX quidem, ab eXplorante medico numerari possint: manus intremiscunt: tendines subsiliunt: membra primum eXtrema,

deinde

26쪽

deinde Caeterum Corpus, frigescunt: tandem, medicina nihil valente, precibus amicorum astantium plorantiumque Vanis, indomabili

inhiante morte, anima extrema ematur. Hic morbus, qualiscunque futurus sit eventus, raro, si unquam, finitur ante diem quintum vel septimum ; et profecto saepius ad diem quartum deCimum, vel etiam vigesimum producitur. Bubonibus interdum finitur. Re- valescen S ex hOC morbo, plerumque, in multos postea menses, fatuus est.

Olim medici multum temporis inutiliter triverunt aggrediendo explicare, quibus signis typbus Bnocho dignoscatur. Neque mirum est, eorum labores parum profecisse ; cum hanc nihil aliud esse, nisi ejus varietatem, quam

27쪽

quam eisciat non propria et specialis causa, sed specialis febrientis constitutio, peritissimos

inter medicos Conveniat.

Multum quoque disputatum est, utrum id bus sit, necne, idem Cum puerperarum febre morbus. Disputatio utique haec infructuosa et inutilis : minime enim explicat, quare in hac curanda novaretur aliquid; et, etiamsi, cur tale quid faciendum, eXplicaret, tamen signum habemus haud fallax, quo hi morbi, unus ab altero, dilucide internoscantur : uter enim adsit, animo incertus profecto esse nequitis, qui puerperarum febrem eas tantummodo afficere mulieres, quae recenter pepererint, inmemoria tenet.

Dphum vero et Catarrhum pestiferum accurate internostere, interdum, potissimum si hic gravis est, et, ut in AΜERICA, anno millesimo septingentesimo octogesimo nono et sequente, C longe

28쪽

longe lateque vulgo grassatur, arduum imprimis est et dissicile.

Eo tempore hic morbus a BOSTONIA, ad CAROLOPOLIN usque, grassatus est ; et adeo profecto gravis erat, ut neque aetati neque seXui Parceret. Signis, porro, typhum adeo simula-Vit, ut, utro duorum aegri implicarentur, peritissimi quidem medici etiamque exercitatissimi dijudicare nequirent. CVΜΜΙNUs, juvenis medicus mihi conjunctissimus, pro aetate sagax apprime, et aeCuratus naturae rerum observator, Certiorem me fecit,

duo omnino esse signa, quibus hi morbi inter 'se distingui possent. Qui catarrho pestifero implicati sunt, iis palpebrae aeque fere, aC alicui interdum rigent qui catarrho a frigore

laborat, praeter solitum rigebant: atque paulo post initium morbi, admodum Concidebant arteriae,' Vid. CuLLEN's Firs Lines.

29쪽

primo quoque tempore mittendo praeCautum esset. Sanguine autem opportune misso, arteriae, id quod profecto mirum est, multo liberius et plenius miCabant. Contra ea, arteriae raro Concidunt initio typhi; nisi siquando sanguis temere et in Consulto eliciatur, Cum earum percussus illico sit imbecillus admodum et inaequalis.

Corporibus hominum caeterarumque animantium inest vis quaedam, a qua, dum Vivitur et valetur, viribus noCivis, aliqua ex parte, obstatur. Vis haec inenarrabilis ex incolumitate Corporis, et ConVenientia Consensuque ejus partium inter se, pendere Videtur ; et, Progrediente vita, causis innumeris variatur. Remita

30쪽

ita se habere, inde concludi potest, quod alii homines causa eadem varie assiciuntur, et idem homo aliis temporibus. Haec dissimilitudo aliorum hominum inter se, et ejusdem secum, major minorve est; prout Corpus naturali imbecillitate, vel causis quibuslibet debilitantibus admotis, suis muneribus fungendo plus minusve impar sit. Quo longius qualicunque causa ab incolumitate distat, eo causis nocivis assici

aptius existit. Quaecunque igitur Corpus debilitant, eae idem typho opportunius reddunt. De harum praecipuis nunc quam brevissime disserenuum est; et primum de

Calore.-Calor, inter nimium et parum, ad vitam et animantium et terra nascentium alendam et sustinendam, prorsus necessarius est.

Grata viCe Veris redeunte, omnia, quae munere errae aluntur, reviviscunt, refocillantur, pubescunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION