Epistolarum Pauli. Manutij libri. 10. duobus. nuper. additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur 3

발행: 1571년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

PRAEFATIONE sobscuritatis habet plurimum , valere te tua scripta Agnificent . Neam uero hanc, quam prosecto in

hac epistola uides elucere, uoluntatem, animi q. singularem ad te amandum propensionem amplectere: atque ita statve, i tu mi quod, ut video, praeclare sacis, in amore respondebis, par amicorum neque nostra, neque ueterum memoria coniunctius ullum fuisse . idq. quanti a me fiat; dabo operam , quantum in me erit, quotidie certius ut intesilo.

A D. ISABELLAM. VILLAM ARINAM

Ex: omnibus rebus humanis cum nihil sit litis vis doctrinaq. praestantius; siequitur, ut litterato Trincipe laudabilius nihil esse videatur . non enim, si quis humili fortuna scientiis animum ea coluerit νquamuis omnium uirtutum intelligentia sit orna tus, aeque tamen eo uirtutes exercere poterit, ut summo loco natus. o mnium es scire, non omnium ramen agere . non cadit in quemuis administratio

iustitiae, non liberalitatis. esse opportet, quibus imperes, ut iustitiam colere poss; esse,quod, des, ut liberalitatem. Et, quoniam ad haec primum a natura tormamur, o fingimur,ut,quae laudabiliasunt, nos sponte diligamus; deinde praeceptis institui vir, ut uoluntaIem ratio confirmae utrumque siquis

82쪽

quis habet, uerissimis laudibuU ornatur, eo magiss is est,cui tertium etiam illud contigerit , ut fortunae commodis abundet . nam , qui uirtutem non ut primum bonum , Ied ut alterius boni caussam quae rit , ut diuitiarum, ut honorum: ei uirtus,quae perfecta non est, quia quaeritur ad aliud, perfectam laudem asserre non potes . per siecta uerro uitus est, quae se ipIa contenta nihil appetit, quod extrast. hanc si quis est qui sequatur , qui unam diligat,

qui ipsam propter ipsam, non propter aliud , expetendam ducat ; hic est,quem Duj praeter ceteros diligere putantur, cui quidem eam mentem dederint , ut praeter ceteros saperet. Tua haec est, Uabella praestat ima,tua inqua haec maxime laus est . climenim tibi aut ad opes , aut ad dignitatem nihil fere posset accedere o quarum rerum cupiditate adducti,magnarum artium instudiis plerique uigilarunt; ipsa , nihil huiusmossispectans, uirtutis amore capta, cuiua pulchritudinem animo cerneres, es, fecisti aludio tu quidem , sed ingenio magis, ut, cum esses omnium nobilisima, omniumq. pulcherrima , quorum alterum maiorum tuoruri, maximeq. viri tui, Principis omni laude cumulatι, magnis rebua testata uirtus, alterum benignissima tibi Natura dedit, eadem O sis, o habearis omnium docti ma . hinc ista ad te colendam singularis omnium propensiou c multorum poetarum, quibua gravisiima Regum bella magni operis argumen-rhmsvpeditare poterant, ad te canendam tradum

83쪽

PRAEFATION Es grctu ingenia:hinc Capicius ille tuus, tuarum laudum laudatissmus praeco: qui te admiratur unam, qui obseruat latui cum de te multa, uera praed.cauit, ita concludit,unam habere, quae optabilia sint, omnia.itaque me quidem eodem studio inflammauit, nihil umquam ut ardentius optarim, quam ex tuis unus esse . quod quo facilius impetrarem, feci,imo permittente, atque etiam libente Capicio, ut eius libros, de Principiis rerum duos, de Vate maximo tres, meae in te summae obseeruantiae testes emin rem.diuinum carmen est, mulcis luminibus ingenus, multa arte distinctum. equidem nihil legi in hoc genere perfectius:ut ne Lucretius quidem pluris apud me sit: quo cum antea propter fermonis elegantiam delectarer,utererq. multum, coepit mihi iam minus

esse familiaris,postea quam Capitium legi. Hoc opus, quia scriptum est a tui studiosissmo, quia uersibus te dignis, idest luculentisimis,non dubito ,

quin a me missum auide accipias , sic inquam, ut de isto me munere ames plurimum. I

Qv o D ego de poetica facultate fientio, idem tibi, Torquate Lembe, qui res praeclaras ingenio sudioq. consecutus es , bene iam esse cognitum ac persia aui Dcile puto, non esse eam inter ea, quaθ

84쪽

minimi ducuntur; non uulgarem, non leuem; summum esse quiddam , ac plane diuinum; quiq .suas ad eam cogitationes conferant, etiam si , quodu lant, non assequantur , probandos tamen eise, quia scilicet ad maxima contendant : qui uero in ea ita uersentur, ut excellant , colendos nobis esse uebs menter,omniq. omnium laudum genere cohonesta dos. miror equidem fuisse,bodieq. esse nonnul los,qui rem hane pulcherrimam , ac deorum nobis munere concessam,parui pendant , atque etiam, si diis placet, insermonibua uituperent. Quid, in

quiunt , est poetica e fabulas continet, fabulis au tem quid inanius f Rudicule: qui ex ipsorum ius

nisse ceterorum ingenia metiantW ; quaeq. ipsis oboscura sunt,ea reliquoa uidere non putent. Ego contra ita s oleo distulare,utinam, Torquat te pra sente, ac tuisimilibus: nihil enim tam optandum, quam habere iudicem in eontrouersiis , qui caussam, qua de agitur,quaeq.propter aliquam difficultatemon dubium uocatur, optime calleat. sed ego contra, cum in hos incidi, ita soleo disputare. Est ne aliquid hominum generi utilius , aut omnino philosophia praefantius f ngare coguntur.si negent,eos ratio refellet , o ueritas ipsa: quae eum pugnat facile Mincit. una enim est philosophia , quae uitia nostris exanimis euellat,una, quae inserat uirtutes: humana omnia, multis obstructa disscultatibus, aperit; diuina, non illa quidem prorsus , sied magna tamen. ex patae patefacit.atque hanc,quae tanto res prae

85쪽

pati siue artem , siue scientiam, ne communis esset

omnibus, vulgiq. tractatione impurisq. mentibus contaminata sordesceret, obscuris fabularum inuolucris,quasi aliquid sacrosanctum,uelauit, custo diuit antiquitas. fabulo porro ipsas non eo, quo uulgus utebatur, communi, O soluto,sed exquisi-eto,'numeris adsericto orationis genere prisci illi , summa homines sapientia praediti,prodiderunt.placebat hoc illis, primum ut rei dignitatem, si posset,O quatenus posset , uerborum augeret elegantia: lectis enim, admodumq. puris e vocibus esciatur uerseus: nihil hauritur de faece: deinde , quia, cum philosophiain tractarent, maiore nescio qua

suauitate exilio concentu, quem numerosa uocum

in uersibus composisto gignit, aures animosq. per fundi pulchrum putabant.quae cum ita sinta neque fabulas,quae philosophiam cotinent,neque uersus, quibus fabulae ipsae continentur, iure quisquam reprehenderit. His ego ad coarguendum isorum inscitiam, alijsq. praeterea utor argumentis. addo exempla, eaq. Italorum, O eorum hominum, qui nostra, patrumq. memoria floruerunt. Pon ranos, Sannaqarios, Fracastorios omitto alios: sunt enim multi non ne musarum in primis con suetudo delectauit f propius accedo . pater tuus, Torquate, Petrus Bembus, quem orbis terrarum cantat: nec iniuria: uixit enim, quantus ei uitae cursius fuit,in uirtute totus: is cum alias coluit phi- ὀosopbiae partes, tum uero poeticam arrem amaria

F et amore

86쪽

84 P A V L I. MANvTI Iamore quodam ardentismo;eiussi. studium a phmma pueritia complexus, numquam ne in extrema quidem senectute dimisit. scripsit autem uersus in Omne aetate multos, scripsit omnium elegantissia me, sic, ut ei Apollo dictasse uideatur. itaque rercte fecit , optimoq . Due consilio pater meus, quitatinorum poetarum principem Virgilium eius nomini , quem optimum poetam nouerat, inscriptum emiserit. recte item ego, qui, patris mei exemplum secutua, tibi, ct tanti uiri filio, multis uirtutibus ornato, facultatis poeticae studiosissimo,ac persetigimo, elandem poetam, quasi munus Bembae sat

miliae debitum, dicauerim. nam, quemadmodum parentes nostri alter alterum tum sermonibus, tum scriptis ornabat; vi,quantum inter se amarent, ae qui ct iniqui cognoscerent:item ego cupio, ct conabor, quantum in me erit, can praestare possim, ne scio; sed conabor certo ut ex meis scriptis nostram amicitiam, meamq. in te summam obseruantiam etiam ipsa posteritas intelligat. non enim , cum hanc meam multis abhinc annis ad te amandum oecolendum uoluntatem contuli, idsolum spectaui, ut quasi hereditatem adirem amicitiae paternae: tametsi hoc ipsum quoque me mouit, sicuti mouere debuit, sane plurimum: sed tua quaedam propria secutus sum: tuos, inquam, mores, tua studia, tuas uirtutes uidi primrem: deinde ex iudicio fluxit a-UOT, O, quo mea sponte propendetam, ratio im pulit . noui te adolescentem, noui iuuenem, Pam

87쪽

PRAEFATION A s

tanti, Venetiis, sanctissime uiuentem , O praeclara illa cum doctissmis uiris philosophiae studia

tractantem . in quibus cum iam, tuo quidemaliquid , ultorum autem iudicio multum profecisses ;Romam te , in eam urbem, contulisti, quam pater tuus theatrum per annos multos habuit suarum virtutum celeberrimum. ibi nunc tu quoque 'ectaris , O probaris: ibi plausum fers a bene intelligeutibus , beneq. sentientibus viris o ibi denique uera illa Fetri Bembi cernitur, O agnoscitur in te filio non minus animi, quam co Noris, effigies: O , ut principia se dant , futurum omnes existimant, ne summi tibi in Ecclesia Petri honores , ac praefectu rae deferantur: deberi quidem iam, nemo est, qui non intelligat. Quare laetor equidem,acstruor iamnunc , pro meo erga testudio , quasi praesentibus bonoribus tuis; O praecipio gaudia, quanta potessanimus meus capere maxima,tuae futurae dignitaris . perge modo, ut coepisti, in tuis perennibus studiis, oe animum tuum pulcherrimis, teq.dignis cogitationibus exerce. uides eam uiam, qua pateν tuus iust. exstant uestigia . istae euntibus rectissiamus est ad gloriam cursus , o fensio nulla, nullus er ror . quod iecisti, laudamus: sunt enim magni, u req. laudandi processus in virtute tui. quod reliquum est : quia te summum illud ad decus, quod eo cellentibus ingeniys propositum est , tamquam ad metam peruenire cupimus; O , quod cupimus, id in te ipso positum videmus; favemus animis, pro

88쪽

86 ν AvLI. MANvTII sequimur studiis, uocibus cohortamur. Atque ego quidem, huiusce animi mei non obscurum , ut opianor, argumentum , hunc librum , qui me tacente apud omnes gentes loquetur, tibi inscriptum ad te mitto. uolo aeternum exstare monumentum , unde homines, quid de te sienserim , quid iudicaverim, intelligant. uolo, habeas ipse munuσ a me, unde , tua , coηῆcias; est maiora, cum

ornandi tui maior aliqua facultas exsister, Ucia , studiaq. e ectes Venetiis, MDLV

A D. PAVLLVM. RHAMNUSIUM

. Qv I magistram uitae dixit esse Historia; nae ille, Paulle Maamnusii, O dixisse uere, O praeclare sensisse mihi uideri bolet. facile enim unua homo. quid multis hominibu euenerit, cum intelligit, Gruditur, ipse sibi normam componit acti

rum suarum , uitaeq. totiuU inter Omnes errores ,

omniaq. pericula ad ueritatem, ac salutem dirigendae. nec aliud est nostra prudentia , quam euento Fum obseruatio , rerumq. praesentium, ac futur Tum ex praeteriti tamquam ex fonte,scientia derivata. quod ex uniuerso litterarum genere uel sola , vel certe maxime praestat historia , praesertimis quis eam ita tractet,ut,eueta du notat, animum reserat ad caussu , in eaσq.attente injiciat,oe rationem

89쪽

s R A E T A T ro Nas 8 nem quaerat,eur hoc sectum, illud omissum, cur ex illo calamitates, ex hoc optata contigerint. Atque

hoe primum est de lassoria fructu. sequitur digniatas. Resgestae narrantur inter 'minos η ges,pο- tentisimas ciuitates, bellicosisimas nationes. causae porro bellorum fiunt, quae sunt hum inarum rerum maximae,imperium, salus gloria: quae ponun tur in armis omnia, ct a consilio ducum, a uirtute militum, ab ipsa fortuna pendent . eque uero diagnitatem quidem habet, ac stuctum, uoluptatem autem historia desiderat. namcii uoluptas est, quam

magnarum uariarum l. rerum a pectus animis nostris infindit: nulla pulchrior species, nulla gratior, nulla prorsius historia iucundior. uides , ut in tabula picta, aduersa ducum excellentium fratagemara, artes, insidias; spem potiundi, metum amittendi; caesios exercitus, urbes captas , imperia de etae age , fortuna commutata , cadere insultantem , ut Otum exsurgere; eodem paene momento laetitiam pelli maerore succedente, maeroremq. laetitia.baec dum legimus, haurit animus uoluptatem incredibulem ; aliturq. pabulo suavi mo , nec satiatur, donec ad exitum peruenerit. Drus ille , Persarum Rex, qui orientem subegit, Pyrrhus Epirota, castrametandi laude praeter ceteros insignis , ct duolui, barbarorum omnium clarisiimi, Alexander Macedo,et Hannibal, praeterea de Graecis Themistocles, Agesilaus, Epaminon do , quo modo, cum eorum Dcta commemorantur , animos nostros as

90쪽

eiunt e exspectatione suspendunt , pascuntgaudio,

metu macerant . uerum haec maxime Romana patent in historia: quae vel diuturnitate, ac magnitudine bellorum, uel uarietate fortunae uberrimam emplorum in omni genere copiam siuppeditat . 'omana porro uiri praestantes multi cum litter Tum monumentis tradiderint; quora ingeni,s, quae cuique merces gloriae pro cuiusque facultate debebatur , ea posteritatis iudicio persoluta; eminet inter omnes, mea sentcntia, nec uero secus antiquirassensit) primumq. sibi dignitatis gradum C.

Caesar iure vindicat. nam ct uixit qua plurimum aetate Romae floruit eloquentia: coluit ipse eloquentiam praeter ceteros: rebus uero gerendis non interfuit modo, verum etiam pracfuit: quo factum , ut Uum quoque,qui ualet in scribenda historia multum,cum doctrina coniunxerit. exstant, bono quodam litterarum fato, praeclari istiua de bellis, ipso Ducegestis , commentarii; qui se non solum omniabus omnium historiis aeqvare,uerum, ux omnes fa tentur , anteferre etiam videntur. Breuitatem scis in oratione magnam esse laudem, cum eo tamen , si uitetur obscuritas. facile enim, dum illam sequimur, in hanc incidimin. quod in Thucydide uitium Cicero notauit,cum esset alioqui scriptor egregiM.At uero C. Caesar , cum brevitatem maxime omnium adamauerit,ita tamen pressus est, ut eodem nihil fieri possit illustriua . proprie loquitur, o mgnificanter et ornamentorum tanιum babeι , qua

SEARCH

MENU NAVIGATION